Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

talis, inquam, erat tunc omnis ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis inuenire difficile est. sed cum apostolorum excessu tepescere coepisset credentium multitudo, ea uel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diuersis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis et inueterata. gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant nisi ut ab inmolaticiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent, atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est etiam illius ecclesiae perfectionem quae Hierosolymis consistebat paulatim contaminare coepisset, et crescente cotidie uel indigenarum numero uel aduenarum primae illius fidei refrigesceret feruor, non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, uerum etiam illi qui erant ecclesiae principes ab illa districtione laxati sunt.

nonnulli enim, existimantes id quod uidebant gentibus pro infirmitate concessum sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur. hi autem quibus adhuc apostolicus inerat feruor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a ciuitatibus suis illorumque consortio, qui sibi uel ecclesiae dei remissioris uitae neglegentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus conmanere et ea, quae ab apostolis per uniuersum corpus ecclesiae [*]( 11 1. c. 15, 29 ) [*]( 1 quodquod FO quodquot R1 enim] autem F 3 quaeuendebant om. F 4 diuidebantur FOR1K1 autem om. B 7 cum post apost. ezcessum OBKv 8 ea] et KI 9 alieniginis Kl 12 suffocaticiis R 13 adque FR 15 hierusolymis F in gerusolimis B iherosolimio 0 16 quotidie 0 indiginarum K1 18 hii FOBK 23 hii FORK 26 remissionis F1 remissiores K1 negligentiam FKl )

511
geoeraliter meminerant instituta, priuatim ac peculiariter exercere coeperunt: atque ita coaluit ista quam diximus discipulorum qui se ab illorum contagio sequestrauerant disciplina.