Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

harum igitur trium professionum ut diximus fundatores primum debetis agnoscere. nam profecto ex hoc ipso uel odium professionis illius nasci poterit quae uitanda est uel eius desiderium quae sequenda, quia necesse est unamquamque uiam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inuentorque peruenit.

Itaque coenobiotarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. nam talis extitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus apostolorum ita describitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. possessiones et substantias uendebant, et diuidebant ea omnibus prout cuique opus erat. et iterum: neque enim [*]( 22 Act. 4, 82 25 1. c. 2, 45 27 1. c. 4, 34-35 ) [*]( 1 desiderat F efficatios FR 2 quam 0 4 segyptam F1 obtima OR 6 idque B omnis modis F1O 6 coenobitarum OR2 coenobiorum K 9 anachorit. F 10 eligere K1 18 disseramus KI 16 sequenda est F 18 pemenerit OR c 19 non distinguit K coenobitarum B (non 0) 20 ezstitit K 21 hierusolymis F geraBolimis B hierosolimis K ihrflm 0 22 discribitur OBK 23 cor unum Rν _24 possidebant 0 possedebat RK1 aliquit Bl dicebant FO - 27 prout ORK: etiam ut F )

510
quisquam egens erat inter illos: quotquot enimpossessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat.