Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quisque hominum, o filii, cuiuslibet artis peritiam adsequi concupiscit, nisi omni cura atque uigilantia eius se quam nosse desiderat disciplinae studiis manciparit ac perfectissimorum quorumque opificii ipsius uel scientiae magistrorum praecepta atque instituta seruauerit, frustra inanibus uotis eorum similitudinem exoptat adtingere, quorum curam atque industriam detractat aemulari.

nouimus enim nonnullos ita ad haec loca de uestris regionibus aduenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas ob quas huc conmeauerant atque instituta susciperent ac secedentes in cellulis conarentur ea, quae uel uisu [*]( 1 cf. Mt. 5, 14 ) [*]( 3 adque B1 6 silentio om. OKv: cf. XVIIII, 2, 1. 4, 3 7 credidimus RKt (non 0) 9 memoria et F 12 quum 0 piamon O(B) 14 quur FO 15 percunctatua K desiderio F 16 illuc B 17 non distinguit F quisque OBK: quisquis Fv 18 adque Rl se] et F 19 studiis] et ut his F manciparet F 22 adque FR1 23 detractat OR1: detrectat FR2K aemulare Kl 25 circuirent K 26 adque FRl 27 celiulas OKc )

508
uel traditione perceperant, operibus experiri: qui mores suos ac studia quibus inbuti fuerant retentantes, ut eis «xprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed uitandae egestatis necessitate existimati sunt prouincias conmutasse.

non solum enim nihil eruditionis adquirere, sed ne diutius quidem in his partibus conmorari pertinacis animi obstinatione potuerunt. cum enim nec ieiuniorum morem neque psalmorum ordinem nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola uictus sui conpendia crederentur ?

Quamobrem si uos quemadmodum credimus dei causa ad aemulationem nostrae agnitionis adtraxit, omnibus institutis, quibus illic primordia uestra praeuenta sunt, penitus abdicatis quaecumque seniores nostros agere uel tradere uideritis summa humilitate sectamini. neque uos moueat aut ab imitatione diuertat ac retrahat, etiamsi uobis ad praesens alicuius rei uel facti ratio uel causa non liqueat, quia eos, qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt et uniuersa quae a senioribus tradi geriue perspexerint fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam scientia rerum omnium subsequetur.

ceterum numquam rationem ueritatis intrabit, quisquis a discussione coeperit erudiri, quia uidens eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem facile in id usque propellet, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt superflua ei uideantur ac noxia, atque ita praesumptioni eius callidus hostis inludet, ut inrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.

Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae quemadmodum uel unde descenderit, primum debetis agnoscere. [*]( 2 eiprobrarent F 7 quum 0 00 prae F experientia. F 21 Bubsequitur B 24 propellet ORK: propellit Fv adque FB 25 adque FR 26 praesumptione F hostes F inludit OK (ν) 27 pernicitor F 28 adque R 80 adque FR 31 diBcenderit R )

509
tunc etenim poterit quis desideratae artis efficacius adsequi disciplinam et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum ac fundatorum eius agnouerit dignitatem.

tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis euitandum. primum est coenobiotarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur: cuius generis maximus numerus monachorum per uniuersam Aegyptum commoratur. secundum anacboretarum, qui prius in coenobiis instituti iamque in actuali conuersatione perfecti solitudinis elegere secreta: cuius professionis nos quoque optamus esse participes. tertium reprehensibile Sarabaitarum est. de quibus singillatim per ordinem plenius disseremus.

harum igitur trium professionum ut diximus fundatores primum debetis agnoscere. nam profecto ex hoc ipso uel odium professionis illius nasci poterit quae uitanda est uel eius desiderium quae sequenda, quia necesse est unamquamque uiam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inuentorque peruenit.