Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed quia sanotus dei famulus non in his quae extrinsecussunt, sed in ipso occultorum omnium iudice spem sui cordis adfixerat, tantae inpugnationis machinis potuit|potuit commoueri. e contra ille quem ad tantum facinus . praecipitauit inuidia, nonne et solitudinis beneficio et munitione remotioris habitaculi et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur? et tamen quia eum supra harenam repperit turbo diabolicus, non solum inpegit eius, uerum etiam subuertit habitaculum. non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus nec opitulari uitiis inpatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam.

sicut enim regnum dei intra nos est, ita inimici hominis domestici eius. nemo enim mihi magis quam sensus meus, qui mihi est uere intimus dtmeatious, aduersatur. et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus. ubi enim nobis nostri domestici non aduersantur, ibi et regnum dei in tranquillitate mentis adquiritur. nam si rationem diligenter excutias, laedi ab homine quamuis malignante non potero, I si ipse inpacHaco aduersum me corde non dimicem. si autem laedor, non est uitium iupugnataonis alienae, sed inpatientiae meae.

sicut enim grauis ac solidus cibus sano utilis, ita pernieioeus eat aegrotanti. non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum uires . adiecerit . pereipientis infirmitas. si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta temptatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi blasphemis [*](14 1. c. 15 Mt. 10, 36 ) [*](1 temtator Bx 2 wpta codd. eremiO \'3 repulerunt Rβ .7 praeoepitauit K1 9 isodori BFZ1 adqae E presbheri B 10 srenam BIO 13 oppitaUre (e im i mutat),: B opitulare F1 - 16 est om. F 18 -potuerimus. a eum (sic) B 19 non B2 v: om. BlFORβ cf. I,13, 2 in om. Rβv 21 discucias R(c) - 22 aduersum BFO: aduersus Rβ27 obhorta FO 28 blasfemis BFKIZ blasfemiis 0 )

528
saecularium obtrectationibus aditum reseremus nec peruersos atque execrabiles quosque sanctorum uirorum numero insertes latitare miremur, quia, dmn in huius saeculi area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo

deputandas inter electissima fromenta misceri denique ai ad satanan inter angelos vel Iodam inter apostolos oel Nieolaom prauissimae haereseos inuentorem inter diaconos reminiseamar electos, hoc, quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit. nam licet hose Nicolaum quidam adserant non illam fuisse qui ad opus ministerii ab apostolis est eletusnihilominus tameneum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos id temporis fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos uix in coenobiis inuenimus.

non ergo ruinam illius supra dicti fratris, qui in illa heremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus paenitentiae lacrimis post deleuit, sed beati potius Pafnutii nobis proponamus exempla, nec subuersione illius destruamur cuius antiquum inuidiae uitium etiam anzit in peius adfectata religio, sed huius humilitatem tota uirtute sectemur, quam non illi quies heremi subito genuit, sed inter homines adquisitam consummauit atque excoluit solitudo.