Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed cum duabus ferme ebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati uel dominico non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limine ecclesiae atque ad ueniam suppliciter postulandam matutinus occurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor uel a se amplius conteri uel ab aliis infamari. nam . quod ille inuentor sceleris, rei suae fur inprobus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste conmiserat, per diabolum qui ipsius criminis incentor fuerat publicauit.

adreptus namque dirissimo daemone cunotas factionis occultae patefecit insidias crimina.tionumque ac fraudium idem fuit proditor qui commentor. ita autem spiritu illo inmundo grauiter diuque uexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui diuinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo extruserit uexatorem, cui tanta erat uirtus domini largitate conlata, [*]( 1 protulissent ORflv (pro in ras. m. 2 K): detulissent BF 2 uelud B\' fnrtim F1 3 lucum F 6 neminem F1 7 qumque 0 goleBia Bl0 8 confidens 0 11 ebdomatibus F 14 eolesiae, B1O adque FOB 19 occurreret BFOri adcurreret Rfl(c) 17 contineri B 18 innentor ille. /3 19 conmiseorat FO commis. reU. 20 diabnlum B1K1 21 du. rissimo F1 22 ac om. BF fradiom Bl frandom Rv 25 cariam. BFO 26 emendari B1F1O1 27 isodori B ysodori F psbiteri BOR extruxerit F* )

526
ut : ne usque ad limina quidem eius quisquam adrepticius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adulescenti I Pafnutio gloriam reseruamte, -ut illius tantum orationibus oni insidiatus fuerat purgaretur, et cnios laudi aliquid inuidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans et delicti sai ueniam et finem supplicii praesentis acciperet.

haec ergo llle in adulescentia sua fnwrae indolis iam tunc indicia praefigurans lineas quasdam . perfectionis illius, quae erat maturitate aetatis augenda, adhuc in annis puerilibus designauit. si igitur ad culmen uirtutum eius uolumus peruenire, talia nobis exordiorumfundamenta iacienda sunt.

Duplex sane ad narrationem huius facti causa me conpulit, primum ut hanc immobilitatem uiri constantiamque pensantes, quanto minoribus inimici inpugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum, deinde ut - firma definitione teneamus a temptationem procellis inpugnationibusqne diaboli tutos nos esse non poesa, . si omne praesidium patientiae nostrae omnemque fiduciam non hi interioris hominis nostri uiribus, sed in cellulae claustris ant in solitudinis recessu sanctoramue consortio uel cuiusquam quae extra nos sit rei praesidio conlocemus.

nisi enim mentem nostram uirtute protectionis suae-ille firmauerit qui in euangelio \'ait: regnum dei intra nos est, frustra aērii hostis insidias aut ; auxilio : cohabitantium hominum uincere aut localibus spatiis declinare a aut munitione tectorum excludere posse - nos credimus. nam eum haec emnla sancto Pafnutio non deessent, non tamen inpughationis aditum aduersus eum [*]( - 94 Luc. 17, 21 ) [*](1\' ut om. BF lumina K1 2 adoliscenti B aduliec.nK1Z adoMo. M1 7 inom. O aduliscentia. DK1 adolikc. R1 Z1 adolesc.R1K1Z1 9 erant B1FOK2Z1 aetatatis B 15 minoribus BFR: minoribus quam ille eet adpetitus Οβv 16 adque B 18 diabuli B1 . posses F 20 \'in pdet non om. BFO1K1 21 sanctorum uel F1 22 reil ei F 25 aut local. spat-declinare om. F 28 tamen BF ideo R:om. Οβ )

527
temptator inuenire non ; potuit, . neque illum nequissimum epiritum saepta parietum aut heremi solitudo aut tot in illa congregatione sanctorum merita reppulerunt.