Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nunc aliud abbatis Pafnuti pandamus exemplum, qui in illius insignis et ubique praedicabilis Scitioticae heremi in qua nunc presbyter est secretis tanto studio semper insedit, ut. ei ceteri anachoretae Bubali cognomen indiderint, eo quod ingenito ut ita dixerim desiderio solitudinis semper habitatione ganderet.

itaque cum tantae in pneritia esset uirtutis ac gratiae, ut etiam praeclari ac summi id temporis uiri grauitatem eius et inmobilem constantiam mirarentur eumque, licet minor esset aetate, pro uirtutum tamen merito senioribus exaequarent suoque ordini ducerent inserendum, liuor ille qui [*]( 1 humilitatis OB deleniret 0: deliniret rell. 8 sacerdotem βc tam om. RK1 4 praelectionis BF 5 eidem R: om. βv 7 palestrae codd. 8 cottid. BFK quotidie 0 9 repauBarem β l hono h 10 onerabat 0 onerabat K onorabat Z (alterum o in ras.) .13 nostram om. β ad ferarum morem fi caueas βv 14, cellularum Οβv 15 non distinguit R\' pafnuti F1Z1: pafnntii BF2RKZ2 pafnuntii O (passim) 16 scitioticae OK1Z: scith. rell. herimi B1 k aeremi K 17 pre(prae-)sbiter codd. 18 anachoritae BtFOB, indiderunt OKx 20 postgauderet in R cap. 15 incipit pneritia BF: p. ana ORβv ac BFOi et Rβv 22 immobilem BFB K2 23 uirtate B fort. recte uirtutem F1 24 ordine Z )

524
aduereus Ioseph patriarcham fraternos quondam animos instigauit, quendam de numero fratrum edacierzeli igne succendit: qui naeuo quodam ac macula pulchritudinem eius cupiens deformare hoc genus malignitatis excogitat, ut oportunitatem temporis captaret, quo Pafiautius ad ecclesiam die dominica processurus abesset a cella.

m quam furtim inruens codicem suum inter eius plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus ipse quoque uelut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam uenit. cumque celebrata omnis fuisset ex more sollemnitas, querellam sancto Isidoro, qui ante hunc eundem Pafnutium eiusdem heremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, adserens sibi codicem de cella furto fuisse sublatum.

quae cum eius querimonia ita cunctorum fratrum praecipueque presbyteri animos permouisset, ut quid primum suspicarentur quidue decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis de tam inauditi illic facinoris nouitate, quippe quod nec ante illud tempus factum in illa heremo quis meminerat nec post aliquando conmissum est, ille qui rem detulerat accusator urguebat, ut retentis in ecclesia omnibus missi electi quique cunctorum singillatim fratrum cellulas scrutarentur. quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, uniuersorum cubilia reuoluentes ad extremum in Pafnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras uocant, sicut eum insidiator occulerat, reppererunt

quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum [*]( 1 cf. Oen. 37, 11 ) [*]( 1 aduenam Rβv patriarcha F 2 igni B 3 neao codd. pnlcrhitndinem B pnlcrit. 0 5 caperet K1 ęclesiam BO dominico Ov 6 qua β furtum Bl 9 nelnd B eclesiam BO 10 fniseet omnia 0 solemnitas Rβ 11 querelam B\' F2R2Z ysodoro F eumdem B 12 eremi 0 pre(prae-)sbiter BRβ 14 queremonia K2 15 presbiteri BM 17 quippe quod ... 19 conmisram est om. βv 90 urgebat βeolesia BO 91 cellas B 22 preebitero BOBZ 23 cubicula 0 24 cellnlam FlO cellam B 25 syras B 26 ecleeiam BO )

525
coram omnibus protulissent, Pafnutiug, licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen uelut qui furti crimen agnosceret satisfactioni se totum tradens locum paenitentiae suppliciter postulauit, hoc uerecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti uerbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inuentum fuerat suspicante. cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio dei fidens protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrimis triplicatisque ieiuniis summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate prostrauit.

sed cum duabus ferme ebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati uel dominico non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limine ecclesiae atque ad ueniam suppliciter postulandam matutinus occurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor uel a se amplius conteri uel ab aliis infamari. nam . quod ille inuentor sceleris, rei suae fur inprobus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste conmiserat, per diabolum qui ipsius criminis incentor fuerat publicauit.

adreptus namque dirissimo daemone cunotas factionis occultae patefecit insidias crimina.tionumque ac fraudium idem fuit proditor qui commentor. ita autem spiritu illo inmundo grauiter diuque uexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui diuinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo extruserit uexatorem, cui tanta erat uirtus domini largitate conlata, [*]( 1 protulissent ORflv (pro in ras. m. 2 K): detulissent BF 2 uelud B\' fnrtim F1 3 lucum F 6 neminem F1 7 qumque 0 goleBia Bl0 8 confidens 0 11 ebdomatibus F 14 eolesiae, B1O adque FOB 19 occurreret BFOri adcurreret Rfl(c) 17 contineri B 18 innentor ille. /3 19 conmiseorat FO commis. reU. 20 diabnlum B1K1 21 du. rissimo F1 22 ac om. BF fradiom Bl frandom Rv 25 cariam. BFO 26 emendari B1F1O1 27 isodori B ysodori F psbiteri BOR extruxerit F* )

526
ut : ne usque ad limina quidem eius quisquam adrepticius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adulescenti I Pafnutio gloriam reseruamte, -ut illius tantum orationibus oni insidiatus fuerat purgaretur, et cnios laudi aliquid inuidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans et delicti sai ueniam et finem supplicii praesentis acciperet.

haec ergo llle in adulescentia sua fnwrae indolis iam tunc indicia praefigurans lineas quasdam . perfectionis illius, quae erat maturitate aetatis augenda, adhuc in annis puerilibus designauit. si igitur ad culmen uirtutum eius uolumus peruenire, talia nobis exordiorumfundamenta iacienda sunt.