Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

PIAMVN: Patientia uera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec adquiritur nec tenetur: quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae nec perfugio solitudinis indigebit. non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est generatricis atque custodis suae intrinsecus uirtute fulcitur. ceterum si mouemur ab aliquo lacessiti, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum uel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis inpetita tranquillitatis propositum retentaret, sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod inruentibus in se temptationum procellis immobilis perseuerat.