Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Quemadmodum adquiri uel retentari possit ista tranquillitas optamus agnoscere, ut, sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus uerborumque licentiam cohercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus, quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit: et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.