Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hac beatissimi Ioseph institutione atque doctrina uelut diuino oraculo confirmati in Aegypto residere maluimus. sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione solliciti, tamen expleto septem annorum numero sponsionem nostram. gratanter impleuimus. excurrentes namque ad coenobium nostrum illo iam tempore, quo de inpetrando ad heremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum soluimus: deinde animis eorum, qui pro caritatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deleniti, pristinam redintegrauimus caritatem, tandemque ad plenum aculeo nostrae sponsionis auulso ipsis quoque cum gaudio prosequentibus ad Scitioticae solitudinis secreta remeauimus.