Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco nihil debet abrupte monachus super his dumtaxat quae ad corporales exercitationes pertinent definire, ne aduersarium ad inpugnationem eorum quae uelut sub legis obseruatione custodit magis incitans citius ea uiolare cogatur. praefigens siquidem sibi legem unusquisque sub libertatis gratia constitutus perniciosa semet ipsum obligat seruitute, [*](5 cf. I Tim. 4, 8 ) [*](2 facere nos 0 8 illas 20 14 quis O1ν 15 prolabeus I 17 qualibet 0 diuulgationis 2 18 existimans Ov aliqua 20: aliquam ν 19 ipse 0 23 esse non ambisse non ambigas 2 28 nec 0\' 29 cogitatur 0 31 pernit. II semitutem II1 )

499
ut ea quae licito, immo etiam laudabiliter cum gratiarum actione praesumere potuisset, si necessitas fortasse conpulerit, uelut transgressor percipere conpellatur cum praeuaricatione peccati. ubi enim non est lex, nec praeuaricatio.