Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique hoc quod opere fuerat exsecutus postea etiam per Esechielem prophetam dominus protestatur cum omnibus se hominibus cotidiano gesturum esse iudicio etiam si dixero, inquiens, iusto quod uita uiuat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem: omnes iustitiae eius obliuioni tradentur, et in iniquitate, quam operatus est, in ipsa morietur. sin autem dixero inpio: morte morieris: et egerit paenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit ille inpius, rapinamque reddiderit, in mandatis uitae ambulauerit, nec fecerit quicquam iniustum: uita uiuet, non morietur. omnia peceata eius, quae peccauit, non inputabuntur ei.

denique cum ab illo populo, quem ex omnibus gentibus dominus adoptauit, propter subitam praeuaricationem misericordiae suae auertisset aspectum, interueniens pro eo legislator exclamat: obsecro, domine: peccauit populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi deos aureos: et nunc si remittis peccatum eorum, remitte: sin alias, dele me de libro tuo quem scripsisti. cui dominus: si quis, inquit, peccauerit coram me, delebo eum de libro meo. Dauid quoque, dum de Iuda et persecutoribus [*]( 8 I Reg. 15, 11 5 1. e. 85 10 Ezech. 33, 13—16 24 Ex. 32, 81-38 (LXX). ) [*]( 4 dereliqaid 0 5 neramtamen om. T samuel 0 7 saal regem T israel 21 1frl T 8 executus T1O 9 cottid. T 11 uiuet T uibet O\' 18 quicquam iniurtum fecerit T 19 et non Tv 20 ei om. T 22 subitam] subitam uituli Ov 26 remittes 0 peccata T 28 inquid TO 29 dum] cum T )

496
Christi prophetico spiritu quereretur, deleantur, inquit, de libro uiuentium. et quia non merebantur ad paenitentiam salutarem pro reatu tanti criminis peruenire, subiungit: et cum iustis non scribantur.

denique in ipeo Iuda uis propheticae maledictionis euidenter inpleta est. nam expleto proditionis crimine suspendio se necanit, ne post illam deletionem nominis sui conuersus ad paenitentiam iterum scribi cum iustis mereretur in caelo. non ergo eet ambigendum etiam Iudae nomen illo tempore, quo electus a Christo apostolatus sortitus est gradum, in libro uiuentium fuisse conscriptum ac pariter eum audisse cum ceteris : nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur, gaudete autem quia nomina uestra scripta sunt in caelis.