Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus possit! profecto minime uereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. rectius enim est sub talis figurae colore mentiri quam pro obseruantia inrationabilis istius ueritatis aut ea quae audientes aedificare potuerunt incongrua taciturnitate contegere aut si ex nostra persona ueraciter proferantur iactantiam noxiae uanitatis incurrere.

ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium euidenter instituit, qui reuelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona dicens: scio hominem in Christo, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, raptum usque ad tertium caelum. et scio huiusmodi hominem, quia raptus est in paradiso et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.

Inpossibile nobis est breuiter\' uniuersa percurrere. quis etenim enumerare sufficiat omnes propemodum patriarchas sanctosque innumerabiles, alios pro uitae tutamine, alios pro benedictionis desiderio, alios pro misericordia, alios pro alicuius occultatione mysterii, alios pro zelo dei, alios pro examine ueritatis patrocinium ut ita dixerim adsumpsisse mendacii? quae sicut enumerari cuncta non possunt, ita praetermitti penitus uniuersa non debent.