Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut exempla quaedam de nostris quoque ineuitabilibus ac paene cotidianis necessitatibus proferamus, quas quantalibet obseruantia numquam ita possumus praecauere, ut non uel inuiti uel uolentes in eas cogamur incurrere: quid quaeso faciendum est, cum refectionem procrastinare disponentibus nobis, utrum refecerimus, ad uesperam frater adueniens percontatur: celandumne ieiunium est et uirtus parsimoniae contegenda, an ueritatis professione prodenda?

si celamus, ut dominico satisfaciamus imperio quo dicitur: non uidearis hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito, et iterum: ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, profecto mentimur. si uirtutem continentiae propalamus, euangelica nos sententia iure peroollet: amen dico uobis, receperunt mercedem suam.

quid si oblatum a fratre quispiam poculum cum definitione rennuerit, absolute accepturum esse se denegans quod ille gaudens aduentu eius suppliciter ut sumatur exorat? rectumne est ut fratri ad genua prouoluto in terramque prostrato, qui non nisi his officiis uiscera caritatis expleturum esse se credit, etiam cum labore suo pareat, an in sermonis sui atque propositi pertinacia perseueret?