Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quapropter ad conseruandam perpetuam et indiuiduam caritatem nihil prodest primam causam amputasse discidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et uniuersa despexisse carnalia atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam conmunionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam, quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet, similiter abscidentes adquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas uoluntates.

Memini namque, eam me adhuc adhaerere consorti aetas iunior hortaretur, huiusmodi nobis intellegentiam uel in moralibus disciplinis uel in scripturis sacris frequenter insertam, ut nihil ea uerius nihilque rationabilius crederemus. sed cum in unum conuenientes sententias nostras promere coepissemus, quaedam conmuni examinatione discussa primum ab altero falsa ac noxia notabantur, mox deinde ut perniciosa eonmnni pronuntiata iudicio damnabantur: quae in tantum. prins infusa a diabolo uelut luce fulgebant, ut facile potuissent generare discordiam, nisi praeceptum seniorum ueluti diuinum quoddam oraculum custoditum ab omni nos contentione reuocasset, quo ab illis legali quadam sanctione praescriptum est, ut neuter nostrum plus iudicio suo quam fratris crederet, si numquam uellet diaboli calliditate deludi.