Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Etenim saepe illud quod apostolus dicit probatum est euenire: ipse enim Satanas transfigurat se in [*]( 2 Prov. 10, 12 (LXX) 28 II Cor. 11, 14 ) [*]( 2 «alamonis Σ Π 3 protegit (xαλʋ́πτει) 77 c 6 prodeest 0 pntasse 2 9 promisisse 2 permississe 11 11 adquesicriraus 77 12 sensuum et consonans 11 13 consorti* III coneortio H* T consortii 0 15 sanctis 0 17 promerere Π1. 19 pernit. ΠΥ 21 diabulo Π1 22 uelut IIOv uelud T 24 quod TO perMriptum JIO 25 crederit IP \' 27 non distinguit T in % uerba etenim saepe illnt quod apostolus dicit bis scripta sunt: in medio corum rasura est; fortasse fuiit XI )

447
angelum lucis, ut obscuram ac taetram caliginem sensuum pro uero scientiae lumine fraudulenter offundat. qui nisi humili et mansueto corde suscepti maturissimi fratris uel probatissimi senioris reseruentur examini et eorum iudicio diligenter excussi aut abiciantur aut recipiantur a nobis, sine dubio uenerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum grauissimo feriemur interitu. quam perniciem inpossibile est euadere quempiam iudicio proprio confidentem, nisi humilitatis uerae amator et exsecutor effectus illud quod apostolus magnopere deprecatur omni contritione cordis inpleuerit:

si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua uiscera et miserationes, inplete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores uobismet ipsis alterutrum arbitrantes, et illud: honore alterutrum praeuenientes, ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis adscribens summam discretionis uerae in alterius magis quam suo credat stare iudicio.