Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Prima igitur sunt uerae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. perquam enim iniustum atque inpium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt uanitatem pretiosissimae fratris dilectioni supellex uilissima quae superfuit praeferatur. secundum est ut ita suas unusquisque resecet uoluntates, ne sapientem atque consultum esse se iudicans [*](1 coniungi X\' aput ΣΟ dfim 0 2 quoabitatio 0 7 exequ. O 12 raro facit TO aduersa T 16 a] ad 2 18 siht eius 0 19 peruenire ΠO1 20 nobis eius TITOv 22 optinere ST 23 contentu Z 24 dispectione Π1dipectione T* 25 enim om. T 26 renuntiata Π1 renuntiatam TP abrenuntiationem T uanitatum T\' 27 praefuit Z1 superfluit T 29 se om. ZO )

443
suis malit quam proximi definitionibus oboedire.

tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono caritatis ac pacis. quartum ut credat nec iustis nec iniustis de causis penitus irascendum. quintum ut aduersum se iracundiam fratris etiam sine ratione conceptam eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam acsi aduersus alium ipse moueatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit. postremum illud est quod generale uitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat cotidie migraturum.

quae persuasio non solum nullam in corde tristitiam residere permittet, uerum etiam uniuersos concupiscentiarum ac peccatorum omnium conprimet motus. haec igitur quicumque tenuerit, amaritudinem irae atque discordiae nec pati poterit nec inferre. his autem cessantibus cum primum ille aemulus caritatis in cordibus amicorum tristitiae sensim uenena suffuderit, necesse est ut frequentibus iurgiis paulatim dilectione tepefacta amantium corda diu exulcerata quandoque dissociet. nam qui per callem .

praedictae directionis ingreditur, in quo ab amico umquam suo poterit dissidere, qui primam litium causam, quae ei paruulis rebus uilissimisque materiis generari solet, nihil suum uindicans radicitus amputarit, illud quod in Actibus apostolorum legimus de unitate credentium omni uirtute custodiens: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sederant illis omnia conmunia? deinde quemadmodum ab eodem seminarium dissensionis [*](25 Act. 4, 82 ) [*]( 1 malit] magis nelit T 3 nt om. II 4 aec iniustis om. 0 5 aduersus IITOv contentam 2 7 pernit. ΠΥ 10 peremtorum 2 peremptorum 71 de] ei T 11 cott. T quotidie 0 12 permittit TITc 14 post motus in T est: VII quicumqae] qui eum (sic) II pro irae in II est rasura: fuisse uidetur et 15 is 2 16 stimulus T 18 patefacta II 20 dilectionis T 21 Jitium] limum TP qua ex 2 23 amputaberit Ol 26 aliquit W (2) 27 dicebant 0 28 eo TTTOv dissentionis 2 )

444
exsurget, qui non suae, sed fratris seruiens uoluntati domini atque auctoris sui fuerit imitator effectus, qui loquens ex persona hominis quem gerebat non ueni, inquit, facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me?

quo autem modo ullum contentionis fomitem suscitabit, qui de intellegentia ac sensu suo non tam proprio iudicio quam fratris credere decreuit examini, pro eius scilicet arbitrio uel probans sua inuenta uel inprobans et euangelicum illud . pii cordis humilitate consummans: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu? aut qua ratione aliquid quo frater maestificetur admittet, qui bono pacis nihil iudicat esse pretiosius, dominicae illius sententiae memoriam non amittens: in hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis inuicem, per quam uelut speciali signaculo gregem ouium suarum in hoc mundo uoluit Christus agnosci atque hoc a ceteris ut ita dixerim charactere discerni?