Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. habent enim insitas sibi conmotionum causas quae eos quietos esse non sinant: ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur stomachi sui infirmitatisque fastidia coquorum uel ministrantium neglegentiis inputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deseruiat, nihilominus tamen sanis causas suae conmotionis adscribere, quas sibi utique uitio ualitudinis suae inesse non sentiunt.

quamobrem haec est amicitiae ut diximus fida insolubilisque coniunctio, quae sola uirtutum parilitate foederatur: dominus enim inhabitare facit unius moris in domo. et idcirco in his tantum indisrupta potest dilectio permanere, in quibus unum propositum ac uoluntas, unum uelle ac nolle consistit. quam si uos quoque cupitis inuiolabilem retentare, festinandum est uobis, ut expulsis primitus uitiis mortificetis proprias uoluntates et ut unito studio atque proposito illud quo propheta admodum delectatur gnauiter impleatis: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. quod non localiter, sed spiritaliter oportet intellegi.

nihil enim prodest si moribus ac proposito dissidentes una habitatione iungantur, nec obest parili uirtute fundatis per [*]( 16 Ps. 67, 7 23 Ps. 132, 1 ) [*]( 1 inter eol] eie T 2 aequaliter T 7 BaBtentetur ΠΟ ab is (s eras.) II 8 post feruntur TOr habent inserta haec. et nt ita dicam ipeum (ipsuht O) tolerari (tolerare T) non tolerant conmixtionum X commotionum TITO 9 hii Σ Υ1 10 detenentnr Π1 sthomaci 2 etomaci 0 infirmitatesque IP 13 cansas TO: causae 27 caus Π1 canse 7P 14 naletudinis 2 16 enim] autem Z 22 noluntatis IP ut otn. TL TO quod T10 prof. 77 23 noniter II (o in ras.) snaniter T* naniter 0 24 iocundum T 26 prodeest 0 27 pari II )

442
locorum interualla disiungi. apud deum namque morum cohabitatio, non loeoram, unita fratres habitatione coniungit, nec potest umquam pacis integritas custodiri, ubi uoluntatum diuersitas inuenitur.

GERMANVS: Quid ergo? si uno uolente perficere aliquid, quod secundum deum conmodum et salubre perspexerit, alius non praestet adsensum, exsequendumne etiam contra uotum fratris est an pro eius arbitrio neglegendum?

JOSEPH: Idcirco diximus plenam atque perfectam amicitiae gratiam nisi inter perfectos uiros eiusdemque uirtutis perseuerare non posse, quos eadem uoluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diuersa sentire aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent uitae patitur dissidere. quodsi animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam prae diximus fuisse concordes. sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ipso eius coeperit fundamento, et uos non quanta eius sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perueniri possit inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam eius uobis ac tramitem quendam per quem gressus uestria dirigantur aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.