Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sciendum sane generaliter illum partes agere fortiores qui uoluntati fratris suam subicit uoluntatem, quam eum qui in defendendis suis definitionibus ac tenendis pertinacior inuenitur. ille enim sustentans ac tolerans proximum sani ae nalidi, hic autem infirmi et quodammodo aegrotantis obtinet locum, quem ita palpari necesse est ac foueri, ut interdum etiam a rebus necessariis pro eius quiete ac pace salubre sit aliquid relaxari. in quo quidem non se credat quis aliquid de sua perfectione minuisse, tametsi quiddam de proposita districtione condescendendo submiserit, sed e contrario multo amplius se pro longanimitatis et patientiae bono nouerit adquisisse. apostolicum namque praeceptum est: uos qui fortes estis, inbecillitates infirmorum sustinete, et: alterutrum onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi. numquam enim infirmus sustentat infirmum nec tolerare poterit aut curare languentem is qui similiter aegrotat, sed ille medellam tribuit inbecillo qui inbecillitati ipse non subiacet. merito enim ei dicitur: medice, cura te ipsum.

Notandum etiam illud est infirmorum naturam esse semper huiusmodi, ut prompti quidem ac faciles sint ad contumelias ingerendas et iurgia conserenda, ipsi uero ne minima quidem iniuriae uelint suspicione contingi, cumque inferentes proterua conuicia inconsiderata superequitent libertate, ne parua quidem atque leuissima sustinere contenti sunt. ideoque secundum praedictam seniorum sententiam caritas stabilis atque indisrupta non poterit perdurare nisi [*]( 12 Rom. 15, 1 14 Gal. 6, 2 18 Luc. 4, 23 ) [*]( 3 pertinatior 77 5 aegrotantes Π1 optinet ZT 7 a om. 0 10 deatrictione ZO sommiserit ΠΟ 11 longanimitates Π1 18 inbeccillitates 2 14 honera II implebitis TIT 16 hia ΠΟ 17 medelam TPT tribuet T inbeocillo 2 inbicillo T 18 inbecciliitati ∑ inbecillitatis ΠΟ inbicillitati T ei om. Π dicetur TO 21 eiusmodi TITOv promti 20 prampti Υ1 22 contnmilias 77 inferendas T conseranda Π1 23 snspicioni Π1 25 nec 0 )

459
inter uiros eiusdem uirtutis atque propositi. scindi etenim necesse est eam quocumque tempore, quantalibet cautione fuerit ab altero custodita.

GERMANVS: In quo ergo laudabilis perfecti uiri potest esse patientia, si tolerare non ualet semper infirmum?

IOSEPH: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus uirtus tolerantiaque uincenda sit, sed quod infirmi pessima ualitudo illius qui sanus est sustentatione nutrita atque in deterius cotidie prolabens generatura sit causas, ob quas uel ipse ultra non debeat sustineri uel certe patientiam proximi notam ac deformationem inpatientiae suae esse coniciens abire quandoque malit quam semper magnanimitate alterius sustineri.

haec ergo ab his, qui sodalitatis adfectum cupiunt inuiolabilem custodire, prae omnibus obseruanda censemus, ut primum quibuslibet iniuriis lacessitus non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat: quae tamen si senserit uel tenuiter fuisse turbata, omni semet ipsum taciturnitate contineat et illud quod Psalmista conmemorat diligenter obseruet: turbatus , sum, et non sum locutus, et: dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, nec praesentem considerans statum ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor dictatque animus asperatus, sed uel recolat gratiam praeteritae caritatis uel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat eamque uelut continuo reuersuram etiam in ipso conmotionis tempore contempletur.

dumque pe ad dulcedinem reseruat concordiae mox futurae, [*](19 Ps. 76, 5 20 Ps. 38, 2—3 ) [*]( 1 uiros] utros 2 3 ab altero om. £ 5 praeualet Πc 6 acrobustus om. ∑1 8 ualetudo ∑Υ1O1 9 cott. Υ ■ 10 ipsa ∑ 11 esse om. 0 cognoscens TO 12 magn.animitate (i eras.) n 17 tamen om. T 18 et] nt T 22 consisterit Π1 consisteret Π2 Υυ aduersume 71 ommutui S 28 ne II 25 dicatquu ZO 27 prospiciat] concipiat T )

460
amaritudinem praesentium non sentiet iurgiorum et ita ea potissimum respondebit, e quibus uel a semet ipso reus fieri uel ab alio reprehendi restituta caritate non possit, sicque implebit propheticum illud eloquium: in ira misericordiae memor eris.