Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Saepe autem accidit siue inlusione diaboli siue intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli uelut homo non possit, ut et ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque maiori/ est aliquid falsum mente concipiat, et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti rectius aliquid ueriusque praesentiat. et idcirco nullus sibi quamuis scientia praeditus inani tumore persuadeat quod possit conlatione alterius non egere. nam etiamsi iudicium eius diabolica non [*]( 10 Phil. 2, 1-3 17 Bom. 12, 10 ) [*]( 1 taetram 77: tetram ∑ΥΟ 2 fmudulentur TP fraudolenter r: om. X effundat ∑Π2 offendat 0 4 seiiores Π1 7 post interitu in ZT est: XI pernit. 77 9 executor 0 11 connlatio JP 12 uiscera miserationis Tv 15 contentione Π 16 in om. TO humilitatem Π1 17 honore mutuo TO alterntrum om. 0 19 somma II 20 quam in Tv 21 sine inlusione diaboli om. T 22 quo] quod 0 26 persentiat Ov quaois Π 27 in collatiose T )

448
fallat inlusio, elationis tamen et superbiae grauiores laqueos non euadet. quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum uas electionis, in quo Christus, ut ipse professus est, loquebatur, ob hoc solummodo se adserat Hierosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis euangelium, quod gentibus reuelante et cooperante domino praedicabat, secreta examinatione conferret? per quod ostenditur non solum unianimitatem atque concordiam per haec praecepta seruari, uerum etiam cunctas diaboli aduersantis insidias et inlusionum eius laqueos non timeri.