Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Denique in tantum uirtus caritatis extollitur, ut eam beatus Iohannes apostolus non solum rem dei, sed etiam deum esse pronuntiet dicens: deus caritas est: qui manet in caritate, in deo manet et deus in ipso. nam usque adeo illam diuinam esse perspicimus, ut illud apostoli manifestissime uigere sentiamus innobie: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. quod tale est acsi dicat: quoniam deus diffusus est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quoniam secundum deum postulat pro sanctis.