Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hi itaque uiri nihil sibi pro talium mirabilium uirtute donabant, quia non haec suo merito agi, sed domini misericordia fatebantur, apostolicis uerbis in admiratione signorum humanam gloriam refutantes: uiri fratres, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra uirtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? nec quemquam in donis ac mirabilibus dei, sed potius ex propriis uirtutum fructibus praedicandum esse censebant, qui industria mentis et operum uirtute generantur.

plerumque enim, ut supra iam dictum est, homines mente corrupti, reprobi circa [*]( 21 Act. 3, 12 ) [*]( 1 quinquagusimae (sic !) II quinqaageaime 0 2 qaaedsm II inopiam II1 iam om. Π 3 adstrictus T 4 potandom Π1 5 immodam 0 6 copia lactis IIv 9 contractn S 10 temtantes S 11 oetendere T agebant II habraham T 14 inclinans se] inelinaase Π1O 15 caruumque Tc 16 gressum SO 18 hii T\'0 19 haec] ex S misericordiam Π1 21 uirl] ut T admiramini IIOv 22 in om. T aut] ut 0 24 ac mirabilibus] mirabilium T 27 iam om. T )

432
fidem, in nomine domini et daemonia expellunt et uirtutes maximas operantur. de quibus cum apostoli causarentur et dicerent: praeceptor, uidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum, licet eisdem ad praesens responderit Christus: nolite prohibere: qui enim non est aduersus uos, pro uobis est, tamen eis in fine dicentibus: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? responsurum se esse testatur: quia numquam noui uos: discedite a me, operarii iniquitatis.

et idcirco etiam istos, quibus hanc gloriam signorum atque uirtutum pro merito sanctitatis ipse concessit, ne in his extollantur admonet dicens : nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur, gaudete autem quia nomina uestra scripta sunt in caelis.

Denique ipse auctor signorum omnium atque uirtutum, cum ad doctrinae suae magisterium discipulos aduocaret, quid ab eo ueri atque lectissimi sectatores peculiariter discere deberent euidenter ostendit: uenite, inquit, et discite a me, non utique ut daemonas caelesti potestate pellatis, non ut leprosos emundetis, non ut caecos inluminetis, non ut mortuos suscitetis: haec enim etiamsi per quosdam seruos meos operor, non potest se inserere laudibus dei humana condicio nec ullam sibi in hoc minister et famulus decerpere [*]( 3 Luc. 9, 49 6 1. c. 50 8 Mt. 7, 22 11 1. c. 23 15 Lnc. 10, 20 21 Mt. 11, 28-29 ) [*]( 4 aeciente 11* 6 reeponderet II 7 aduersum Σʋ et Vulg. eis] sibi T in eis in II, sed prius in deletum flnem 0 8 alterum domine om. T nonne in nomine tno 2: cf. cap. 1, 3 9 prof. II eicimuB Π1 et in ... eiecimns om. Oc 11 esie se 0 12 operari 0 14 in om. 0 18 adque 0 19 et quid 0 20 uiri III electiuimi IPc rectissimi TOr discedere debent Π1 21 inquid 7IO 22 daemones Π2Υ2ʋ caelestiB II\' 23 mundetia T 24 enim om. II 26 conditio IIT nec] ne O debet decerpere TO )

433
portionem, ubi solius diuinitatis estgloria: uos autem, inquit, hoc discite a me quia mitis sum et humilis corde.

hoc enim est quod cunctis generaliter discere et exercere possibile est, opera autem signorum atque uirtutum nec semper necessaria nec omnibus conmoda sunt nec omnibus conceduntur. humilitas ergo est omnium magistra uirtutum, ipsa est caelestis aedificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium atque magnificum saluatoris. is etenim uniuersa miracula quae Christus operatus est sine periculo elationis exercet, qui mitem dominum non sublimitate signorum, sed patientiae atque humilitatis uirtute sectatur.