Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

obseruate igitur in primis, et maxime tn, Iohannes, cui magis ad cnstodienda haec quae dicturus sum aetas adhuc adulescentior suffragatur, ne studium lectionis ac desiderii tui labor uana elatione cassetur, ut indicas summum ori tuo silentium. hic est enim primus disciplinae actualis ingressus, ut omnium seniorum instituta atque sententias intento corde et quasi muto ore suscipias ac diligenter in pectore tuo condens ad perficienda ea potius quam ad docenda festines. ex hoc enim cenodoxiae pemiciosa praesumptio, ex illo autem fructus spiritalis scientiae pnllulabunt.

nihil itaque in conlatione seniorum proferre audeas, nisi quod interrogare te aut ignoratio nocitura aut ratio necessariae cognitionis inpulerit, ut quidam uanae gloriae amore distenti pro ostentatione doctrinae ea quae optime norunt interrogare se simulant. inpossibile enim est eum, qui proposito adquirendae laudis humanae studio lectionis insistit, donum uerae scientiae promereri. nam qui hac passione deuinctus est, necesse est ut aliis quoque et maxime superbiae uitiis obligetur: et ita in actuali atque ethica congressione prostratus scientiam spiritalem quae ei ea nascitur [*]( 2 Ps. 100, 1-2 ) [*]( 3 intellegit Π2ΥΟv 4 spiritali 2 spiritali ΠΟv 11 iohanniB IP 0 iohannes T 12 adulisc. II 13 relatione 2 15 post ingressos addunt ΠΥΟv: omnis quippe labor hominis in ore ipsius (Eccl. 6,7) et 18 coenodoxiae 2 pernit. Π 19 praeenmtio ∑ (0) 21 interrogationum T 22 necessaria 2 necessarie T ut] non nt T 24 eat enim TOr 27 deuictus ΠΥ1 )

409
minime consequetur. esto ergo per omnia citus ad audiendum, tardus antem ad loquendum, ne cadat in te illnd quod notatur a Salomone: si uideris uirum uelocem in uerbis, soito quia spem habuit insipiens magis quam ille, nec quemquam uerbis docere praesumas quod opere ante non feceris.

hanc enim nos ordinem tenere debere etiam exemplis suis dominus noster instituit, de quo ita dicitur: quae coepit Iesus facere et docere. oaue igitur ne ante actum prosiliens ad docendum in illorum numero deputeris, de quibus in euangelio dominus ad discipulos loquitur: quae dicunt uobis seruate et facite, secnndum opera uero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera grauia et inportabilia et inponunt ea super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. si enim ille qui unum mandatum minimum soluens docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum, qui multa et maiora neglegens docere praesumpserit consequens profecto est ut non iam minimus in regno caelorum, sed in gehennae supplicio maximus habeatur.

et ideo canendam tibi est ne illorum ad docendum inciteris exemplis, qui peritiam disputandi ac sermonis afluentiam consecuti, quia possunt ea quae noluerint ornate copioseque disserere, scientiam spiritalem possidere creduntur ab his qui uim eius et qualitatem disoernere non nouerunt. aliud namque est facilitatem oris et nitorem habere sermonis et aliud uenas ac medullas caelestium intrare dictorum ac profunda et abscondita sacramenta pnrissimo cordis oculo contemplari, quod nullatenus humana [*]( 1 lac. 1, 19 8 Prov. 29, 20 (LXX) 8 Act. 1, 1 11 Mt. 23, 3—4 16 Mt. 5, 19 ) [*]( 1 consequatur Π2 8 salamone 2 (non II) 4 habet Tv 6 ficeriB II debere om. T 7 quo] qua II 9 actuum 2 in cm. n 10 discipulos suos Tc 14 humeros TO 18 neolegens 2 praesnmserit ∑(O) 20 snppliciis T est tibi T 22 afflnentiam T possint S 24 et qualitatem] aequalitatem 2 27 intradictorum Π. )

410
doctrins nec cruditie saocularissed sola puritas mentis per inluminationem spiritas possidebit.