Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Festinandum igitur tibi set si ad ueram scripturarum u scientiam peruenire, ut humilitatem cordis inmobilem primitus consequaris, quae te m ad illam quae inflat, sed ad eam quae inluminat scientiam caritatis consummatione perducat. inpossibile namque est inmundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci. et idcirco omni cautione deuita, ae tibi per studium lectionis non scientiae lumen nec illa perpetua quae per inluminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de adrogantiae uanitate nascantur.

deinde hoc tibi est omnimodis enitendum, ut expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena adsiduum te ac potius iugem sacrae praebeas lectioni, donec continua meditatio inbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sai formet, aream quodammodo ex ea faciens testamenti, habentem scilicet in se duas tabulas lapideas, id est duplicis instrumenti perpetuam firmitatem: urnam quoque auream, hoc est memoriam puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetua tenacitate conseruet, spiritalium scilicet sensuum et angelici illius panis perennem caelestemque dulcedinem: nec non etiam uirgam Aaron, id est summi uerique pontificis nostri Iesu Christi salutare uexillum, inmortalis memoriae semper uiriditate frondescens.

haec namque est uirga quae poeteaquam de Iesse radice succisa est ninaeins mortificata reuirescit. haec autem omnia duobus Cherubin, id est historicae et spiritalis scientiae plenitudine protegentur. Cherubin enim interpretatur scientiae [*]( 5 cf. I Cor. 8,1 17 sqq.] cf. Hebr. 9,4—5 24 ef. Eaai. 11,1 ) [*]( 2 posaidebit X: obt (opt. T) inebit ΠΥΟv 4 scientiam nis 27c sc. peruenire desideras Or 5 consequeris IP 8 dinita Π1 9 nec] ne II 11 arrog. STO adrogantia* (e eras.) II uanitatis nascatar II 13 assiduum 2TO 14 imbaat ∑Π 16 in se scilicet IITc 18 urnam] nnam 2 auream quoque T 21 clulcidiaem Π1 24 iessae II radioe gese 0 25 saicua Π1 mortificate II1 26 chaerubin ∑Π cherabim Υ, item infra hyetor. T 27 proteguntur IPTv protegetur 0 )

411
multitudo: quae propitiatorium dei, id est placiditatem pectoris tui iugiter protegent et a ounotis spiritaliom nequitirum incursibus obumbrabunt. et ita mens tua non solum in arcam diuini testamenti, uerum etiam in regnum sacerdotale prouecta per indissolubilem puritatis affectum quodammodo absorta spiritalibus disciplinis illud inplebit pontificale mandatum, quod a legialatore ita praecipitur: et de sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium dei, id est cor suum, in quo iugiter habitaturam se dominus repromittit dicens: inhabitabo in eis et inter illos ambulabo.

quamobrem diligenter memoriae conmendanda est et incessabiliter recensenda sacrarum series scripturarum. haec etenim meditationis iugitas duplicem nobis conferet fructum: primum quod, dum in legendis ac parandis lectionibus occupatur mentis intentio, necesse est ut nullis noxiarum cogitationum laqueis captiuetur: deinde quod ea, quae creberrima repetitione percursa, dum memoriae tradere laboramus, intellegere id temporis obligata mente non quiuimus, postea ab omnium actuum ac uisionum inlecebris absoluti praecipueque nocturna meditatione taciti reuoluentes clarius intuemur, ita ut occultissimorum sensuum, quos ne tenui quidem uigilantes opinatione percepimus, quiescentibus nobis et uelut soporis stupore demersis intellegentia reueletur.