Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec igitur πϱαxτιxή, quae duobus ut dictum est subsistit modis, erga multas professiones studiaque diuiditur. quidam enim summam intentionis suae erga heremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et Helisaeum nostrisque temporibus beatum Antonium aliosque eiusdem propositi sectatores familiarissime deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus.