Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in expulsione enim noxiarum rerum quattuor esse necessaria designauit. id est euellere, destruere, disperdere, dissipare, in perficiendis uero uirtutibus et his quae ad iustitiam pertinent adquirendis aedificare tantummodo atque plantare. unde liquido patet difficilius conuelli atque eradicari inolitas corporis atque animae passiones quam spiritales extrui plantarique uirtutes.