Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Duabus autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. nam aut ille qui docet inexperta conmendans uano uerborum sono instruere nititur auditorem, aut certe nequam ac uitiis refertus auditor salutarem spiritalis uiri sanctamque doctrinam obdurato corde non recipit: de quibus dicitur per prophetam: excaecatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt: et oculos suos concluserunt: ne quando uideant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intellegant, et conuertantur, et sanem illos.