Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

omnis enim qui eloquia dei (de quibus dicitur: eloquia domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septuplum) humanae laudis amore dispensat, pecuniam suam erogat ad usuram, non solum nullam pro hoc laudem, sed etiam supplicia meriturus. ob hoc enim pecuniam domini maluit profligare, ut ex ea temporalem consequeretur ipse mercedem, non ut dominus, sicut scriptum est, ueniens reciperet quod suum est cum usura.