Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et in tantum omnes qui perennt contra dei pereunt uoluntatem, at nec ipsam mortem deus fecisse dicatur, ita scriptura testante: quia deus mortem non fecit, nec gaudet in perditione uinorum, et inde est quod plerumque, dum pro bonis contraria postulamus, uel tardius uel nequaquam nostra exauditur oratio, et rursus ea quae credimus esse contraria utiliter ut benignissimus medicus etiam inuitissimis dominus inferre dignatur ac nonnumquam perniciosas dispositiones nostras letalesque conatus ab effectu detestabili retardat ac reuocat, ac properantes ad mortem retrahit ad salutem et de inferni faucibus extrahit ignorantes.

Quam curam atque prouidentiam circa nos suam sub figura meretricis Hierusalem et perniciosa ad idolorum cultum alacritate tendentis per Osee prophetam sermo diuinus eleganter expressit. dioente namque ea: uadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum, respondet saluti eius, non uoluntati consulens diuina dignatio: ecce ego saepiam uias eius spinis, et saepiam eam maceria, et semitas suas non inueniet, et sequetur amatores suos, et non adprehendet: et quaeret eos, nec inueniet illos, et dicet: reuertar [*]( 1 Mt. 11, 28 5 Bom. 3, 23 6 Rom. 5, 12 9 Sap. 1, 18 21 Ot. 2, 5 25 l c. 6—7 ) [*]( 1 ad me om. T 5 Bit illa] stilla Π1 eat illa Π2 6 gloriam ΣΠΟ 8 uoluntate Σ 9 tectat Σ1 teetator Σ2 11 bonis] nobis Πc 13 credemus Σ 15 pernit. n affectu Σ 17 retrahit] trahit T 20 hosee̢ 0 propheta E profeta Π1 24 respondit ΣΥc 25 sepiam ΣΥΟ bis uiam IIv et Vulg. 26 macheria £ 0 27 adpraehendit Π1 28 dicit IIX )

371
ad uirum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc est.

ac rursum contumacias nostras atque contemptus, quibus eum ad salutares inuitantem recursus rebelli spiritu dedignamur, tali conparatione describit: et dixi, inquit: patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis. sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israhel, ait dominus. satis congrue, quoniam Hierusalem adulteratae conparauerat a suo coniuge discedenti, amorem quoque ac perseuerantiam benignitatis suae uiro qui feminam deperit conparauit.

pietas enim ac dilectio dei quam eiroa humanam genus semper inpendit, eo quod nullis ita uincatur iniuriis, ut a cura nostrae salutis abscedat et quodammodo superata iniquitatibus nostris a principali suo proposito reuocetur, magis proprie exprimi alia conparatione non potuit quam exemplo uiri ardentissimo amore feminam diligentis, qui quanto magis neglegi se ac despici ab ea senserit, tanto uehementioris circa eam zeli ardore flammatur. adest igitur inseparabiliter nobis semper diuina protectio tantaque est erga creaturam suam pietas creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugiter prouidentia, quam expertus propheta apertissime confitetur dicens: deus meus misericordia eius praeueniet me.

qui cum in nobis ortum quendam bonae nolotatis inspexerit, inluminat eam confestim atque confortat et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam uel ipse plantauit uel nostro conatu uiderit emersisse. nam et [*]( 18 adest... 21 prouidentia] Prosp. 2, 8 28 qui cum ... 26 emersisse] Prosp. 2, 8 ) [*]( 4 Hierem. 3, 19-20 22 Pa. 58, 11 26 Esai. 65, 24 ) [*]( 2 nunc mihi eet II rursus Σv 8 contemtua I innitante Π 5 dixit Σ inquid 0 6 contempnat Π 7 contemsit ΣΟ israel 2 ιՐrł T 8 Hiernsalem] ιՐrł 2 (cf. adnot. ad XV, 1, 3) adulterae ΠΥΟv10 femina 0 17 neclegi I ac despici om. Πc 18 post flammatur habet T: VIIII 21 prof. Π 23 quemdam Π 26 emisisse 2 et om. ΠΥΟv ) [*]( 24* )

372
antequam clament, inquit, ego audiam: adhuc loquentibus eis ego audiam, et iterum: ad uocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit niUe et oportunitatem boni effectus ac salutaris uiae directionem demonstrat errantibus.