Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ut praetermittam quod ne tunc quidem, cum omnino nulla nos arcet infirmitas, facultas uniuersa quae uolumus peragendi nostrae subiacet potestati. nam neque remotionis silentium nec districtionem ieiuniorum nec lectionis instantiam etiam illo quo possumus tempore pro nostro arbitrio retentamus, sed quibusdam occurrentibus causis etiam inuitissimi frequenter retrahimur a salutaribus institutis, ita ut uel loci uel temporis copiam, in quo haec exercere possimus, necesse sit nos a domino deprecari.

nec sufficere nobis id quod possumus certum est, nisi etiam oportunitas peragendi ea\' quae nobis utique possibilia sunt a domino tribuatur (de quibus et apostolus quoniam uoluimus, inquit, uenire ad uos et semel et iterum, et inpediuit DOS Satanas), ita ut nonnumquam nos etiam utiliter ab istis spiritalibus sentiamus studiis auocari, ut, dum nolentibus nobis interrumpitur nostri cursus intentio at infirmitati carnis aliquid relaxamus, etiam inuiti ad salutarem perseuerantiam reseruemur. de qua dispensatione dei simile aliquid beatus apostolus propter quod, inquit, ter dominum rogaui ut discederet a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam uirtus in infirmitate perficitur, et iterum: quid enim oremus secundum quod oportet nescimus.

Propositum namque dei, quo non ob hoc hominem fecerat ut periret, sed ut in perpetuum uiueret, manet inmobile. [*]( 16 I Thess. 2, 18 23 II Cor. 12, 8-9 26 Rom. 8, 26 ) [*]( 3 desiderant T 6 ue] nec TO areet II1 post infirmitas II in marg. m. 1 addit: et 8 destrictionem ΠΟ2 destrictionis Π1 districtiones Π2 destructionem O1 10 pro] ipso S 12 locis 2 13 depraecare ex depraecari 2 m. 1 16 apostulus Π1 17 inquid 0 et ante semel om. T 23 inquid 0 27 oporieat Υ1 ill28 quod SO 29 inmobilem Σ(O). )

369
cuins benignitas cum bonae uoluntatis in nobis quantulamcumque scintillam emicuisse perspexerit uel quam ipse tamquam de dura silice nostri cordis eicnderit, confouet eam et exsuscitat suaque inspiratione confortat, uolens omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, quia non est, inquit, uoluntas ante patrem uestrum qui in caelis est ut pereat unus ex pusillis istis, etiterum nec uult, inquit, deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est uerax namque est.

et non mentitur, cum obtestatione definiens: uiuo ego, dicit dominus deus: quia nolo mortem inpii, sed ut conuertatur a uia sua, et uiuat. qui enim ut pereat unus ex pusillis non habet uoluntatem, quomodo sine ingenti sacrilegio putandus est non uniuersaliter omnes, sed quosdam saluos fieri uelle pro omnibus? ergo quicumque pereunt, contra illius pereunt uoluntatem, ita eo contra unumquemque eorum cotidie proclamante: conuertimini a uiis uestris pessimis: et quare morimini domus Israhel? et iterum: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. et: quare, inquit, auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? indurauerunt facies suas, noluerunt reuerti. praesto est ergo cotidie Christi gratia.

, quae, dum uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, cunctos absque ulla [*]( 4 I Tim. 2, 4 6 Mt. 18, 14 8 II Reg. 14, 14 11 Esecb. 33, 11 17 L c. 19 Mt. 23, 37 21 Hierem. 8, 5 23 Hierem. 5, 3 25 I Tim. 2, 4 ) [*]( 3 cordis nostri TO excusserit T, sed ss in ras., et v 6 inquid ΠΟ patrum Π1 7 pos∗illis Π1 8 inquid 0 12 nolo mortem] non solumorte Π1 non uolo mortS Π2 13 qui enim... 15 pro omnibus om. 2 fort. recte 15 pro] ei T 16 nolnntate 2 17 eo] e II et 0: om. T cott. T proclamantem ΣΥ2O 18 post uestris in 2 a erasum est monemini ΠΥΟv 19 israel I Րrh̃ł 0 ut solet 20 tuus Π2 22 inquid ΠΟ 28 auertione 2 suas et T 24 cott. T. ) [*]( !XIU. Cass. 2. ) [*]( 24 )

370
exceptione conaocat dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. si autem non omnes uniuersaliter, sed quosdam aduocat, sequitur ut nec omnes sint onerati uel originali uel actuali peccato nec uera sit illa sententia: omnes enim peccauerunt et egent gloria dei, nec per omnes homines mors pertransisse credatur.