Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco licet in multis, immo in omnibus possit ostendi semper auxilio dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem quod ad salutem pertinet per se solam, id eat sine adiutorio dei posse perficere, in nullo tamen eaidentius quam in adquisitione atque custodia castitatis ostenditur. ut enim tantisper de integritatis eius difficultate disputatio differatur, de instrumentis eius breuiter interim disputemus.

quis praeualeat quaeso quamuis feruens spiritu uel squalorem solitudinis uel sicci panis non dicam cotidianam esuriem, sed ipsam saturitatem nulla hominum laude suffultus suis uiribus sustinere? quis aquae perpetuam sitim sine domini consolatione tolerare illumque dulcem ac delectabilem matutinum soporem humanis fraudare oculis et intra terminos horarum quattuor omnem quietis refectionem iugi possit lege concludere? quis indesinentem lectionis instantiam, quis inremissam operis sedulitatem nullum praesentis lucri comnodum captans absque gratia dei explere sufficiat?

quae omnia sicut desiderari a nobis iugiter absque diuina inspiratione non possunt, ita nec perfici quidem sine eius auxilio ullatenus queunt. et ut haec eadem non solum probata nobis experientiae disciplina, sed etiam certis indiciis et argumentis manifestiora reddamus, nonne in multis quae utiliter optamus inplere, cum desiderii plenus ardor ac uoluntas perfecta non desit, interpellans quaecumque fragilitas cassat uota concepta [*](22 quae omnia... 25 ullatenus queunt] Prosper 2, 3 ) [*](1 emes 2: cf. Indic. s. u. non uere ΣΠΥ 4 nisi] sine Π dei gratiae T eis T 9 tam X 10 atque] ad II 11 defficult. Π1 14 cott. T 15 esuri∗∗em Π (ent eras.) 17 dei T toleraret T 19 terminas Π1 20 posset T 24 nec ΣΟ2 ϕ Pr.: ne* Υ (m. 1) ne ΠΟ1v 26 hac Σ 27 manifestiore Π1 29 fragilitatis Π)

368
nec proposito nostro adsistit effectus, nisi uirtus perficiendi fuerit domini miseratione donata, ita ut, oam sit innumera multitudo illorum qui fideliter uirtutum studiis desiderent inhaerere, summam tamen eorum qui haec perficere uel tolerare praeualeant inuenias raritatem?

ut praetermittam quod ne tunc quidem, cum omnino nulla nos arcet infirmitas, facultas uniuersa quae uolumus peragendi nostrae subiacet potestati. nam neque remotionis silentium nec districtionem ieiuniorum nec lectionis instantiam etiam illo quo possumus tempore pro nostro arbitrio retentamus, sed quibusdam occurrentibus causis etiam inuitissimi frequenter retrahimur a salutaribus institutis, ita ut uel loci uel temporis copiam, in quo haec exercere possimus, necesse sit nos a domino deprecari.