Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Per quod euidenti ratione colligitur ab his qui non loquacibus uerbis, sed experientia duce uel magnitudinem gratiae uel modulum humani metiuntur arbitrii, quia non lenibus cursus, nec fortibus proelium, nec sapientibus panis, nec prudentibus diuitiae, nec scientibus gratia, sed operatur haec omnia unus atque idem spiri-

tus, diuidens unicuique prout uult et ideireo fide non dubia et ut ita dicam palpabili experientia conprobatur uniuersitatis deum uelut piissimum patrem benignissimumque medicum secundum apostolum indifferenter omnia in omnibus operari et nunc quidem salutis inspirare principia et inserere unicuique [*]( 8 Esai. 49, 15 11 l. c. 15 Eccles. 9, 11 (LXX) 18 I Cor. 12, 11 ) [*]( 1 inneitigabiles Π2 poet audacia addunt ΠΥΟν: ipeo quoque domino haec ad eoe ita testante: no-n enim cogitationes meae cogitationes nestrae, neque uiae neetrae niae meae (aiae meae uiae neetre O), dicit dominus. quia sicut exaltantur caeli a terra, sio exaltatae sunt uiae mae a uiis uestris, et cogitationes meae a cogitationibus nestfis (Esai. 55, 8—9) quod scripturae testimonium quamquam hoc looo non ineptum esse uidetur, non quadrat tamen pluralis nummeras ess adiunctus singulari pronnatiabit 5 digans Σ8 inuenire Π1 numquit Σ 9 uteris 2 10 transcendet Π 18 autem Σ (Q&M lye» LXX) tamen ΠΥΟν tai dicit domina T 15 XVIIII in ras. m. 2 O cuidente Π17 gratiae sed operetur Π 19 nnicnque II 28 nnicuque Π1 )

395
boac uoluntates ardorem, nunc uero ipsius operationis effectum et consummationem donare uirtutum: et nunc a ruina. iam proxima lapsuque praecipiti etiam inuitos et inscios reuocare, nunc autem occasiones et oportunitates salutis ingerere ac praecipites uiolentosque conatus a letalibus dispositionibus inr hibere: et alios quidem uolentes currentesque suscipere, alios uero nolentes resistentesque pertrahere et ad benas cogere uoluntatem. totum.

uero non semper resistentibus nee peraeaenmter inuitis nobis * dioinitate concedi et summam salutis nostrae non operum nostrorum merito, sed caelesti gratiae deputandam ita domini ipsius uocibus edocemur: et recordabimini uiarum uestrarum, et omnium scelerum uestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis uobis in conspectu uestro in omnibus malitiis uestris, quas fecistis. et scietis quia ego dominus, cum bene fecero uobis propter nomen meum, non secundum uias uestras malas, neque secundum scelera uestra pessima domus Israhel.

et idcirco hoc ab omnibus catbolicis patribua definitur, qui perfectionem cordis non inani disputatione uerborum, sed xe atque opere didicerunt, diuini esse muneris primum ut accendatur unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut in alterutram partem plenum sit liberae uoluntatis arbitrium: itemque etiam secundum diuinae esse gratiae ut effici ualeant exercitia praedicta uirtutum, sed ita ut possibilitas non extinguatur arbitrii: tertium quoque ad dei munera pertinere ut adquisitae uirtutis perseuerantia teneatur, sed ita ut captiuitatem libertas addicta non sentiat.