Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Per haec igitur exempla quae de euangelicis protulimus; monumentis euidentissime poterimus aduertere diuersis atque [*]( 26 Per haec...... p. 393, 13 refugium nominatur] Prosp. 18, 1 ) [*]( 9 Ioh. 5, 6 10 1. c. 7 14 1. c. 8 23 Act 3, 6_ ) [*]( 1 remittuntur ΠΟν 8 demittendi Π14 paralitico TO sarge et TITc 5 etiam] antem IIv 6 annus Π1cripidinem, II 9 reuocare 0 10 quaereretur ΣΠ 16 narrentor Σ1 17 fuerat Π1 19 et ex T elemodnam Σ aelimosinam Π ele-, mosina 0 80 ∗erea II 21 paruissima TO stipis] ab ipsis. T 22 solatia II inspiratae Σ 24 daïnu 0 26 XVIII ; O 27 menimentis ΥΟ2 )

393
innumeris modis et inscrutabilibus uiis deum salutem humani generis procurare et quorundam quidem uolentium ac sitientium cursum ad maiorem incitare flagrantiam, quosdam uero etiam nolentes inuitosque conpellere, et nunc quidem ut inpleantur ea quae utiliter a nobis desiderata perspexerit adiuuare, nunc uero etiam ipsius sancti desiderii inspirare principia et uel initium boni operis uel perseuerantiam condonare.

inde est quod orantes non solum protectorem ac saluatorem, sed etiam adiutorem ac susceptorem dominum proclamamus. in eo enim quod prior aduocat et ignorantes nos atque inuitos adtrahit ad salutem, protector atque saluator est, in eo autem quod adnitentibus nobis opem ferre refugientesque suscipere ac munire consueuit, susceptor ac refugium nominatur. denique hanc dispensationis dei multiplicem largitatem beatus apostolus mente pertractans et in quoddam inmensum atque interminabile pietatis dei pelagus se incidisse conspiciens exclamauit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei: quam inscrutabilia iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quis enim cognouit sensum: domi ?

huius ergo scientiae admirationem, quam ille talis ac tantus gentium magister expauit, euacuare conabitur, quisque crediderit illius inaestimabilis abyssi profunditatem humana ratione se posse metiri. nam qui ad plenum dispensationes dei, quibus salutem in hominibus operatur, uel mente concipere uel disserere se posse confidit, procul dubio inpugnans apostolicae sententiae ueritatem scrutabilia esse dei [*]( 17 Rom. 11, 88-84 ) [*]( 1 deum] dni ΣΟ 2 ac IITOcp Pr.: et Z (?) ν 3 fraglantiam 0 5 a om. II a nobis utiliter T perspexerat II 6 insperare Σ 9 et susceptorem deum 0 11 saluatur Π1 12 aduitentibus ΠΥΟ: annitentibus ϕ inqitentibus Σ fugientelque Tcp 18 munere U\' 18 innt iudicia ΥΟν dei] eios Ον infnuestigabiles Σ: sed cf. infra §. 3 uestigabiles 22 oredederit Π1 inaestimabiles II ioeztimabilis abiui 0 28 dispensationis II 25 deserere IP 26 dei eaae ΠΥ iudicia dei 0\' )

394
iudicia et uestigabiles uias eius profana pronuntiabit audacia.

hanc igitur dispensationem atque amorem suum, quem nobis tribuere dominus indefessa pietate dignatur, uolens motu humanae affectionis exprimere nec inueniens in hac creatura talem caritatis affectum, eoi eum conparare dignius posset, tenerrimis piae matris uisceribus conparauit et utitur quidem hoc exemplo, quia carius aliud in natura hominum non potest inueniri, dieeas: numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? sed non contentus hac conparatione transcendit eam confestim atque subiungit dicens: et si illa oblita fuerit, ego autem non obliuiscar tui.