Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

opinionem sane quorundam, quam super hac carnis conluuione definiunt, silere non debeo, qui dicunt non idcirco eam dormientibus enenire, eo quod eam producat fallacia somniorum, sed potius quia redundantia umoris illius aliquas in aegrotanti corde fingat inlecebras. denique aiunt quod illo tempore, quo non inquietat illa concretio, quemadmodum fluxus eius, ita etiam inlusio conquiescat

Sed haec suscipere uel probare et utrum possibilia an inpossibilia sint certo examine definire poterit nemo, nisi per experientiam longam et puritatem cordis ad confinia carnis ac spiritus uerbo domini dirigente peruenerit. de quo beatus apostolus uiuus est, inquit, sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus, conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

et ita inter illorum quodammodo terminos conlocatus, quid humanae condicioni necessario sit atque ineuitabiliter adtributum quidue consuetudine uitiosa et incuria iuuentatis inuectum, uelut inspector et arbiter iusta trutinatione discernet ac super eorum effectu atque natura non falsis uulgi opinionibus abducetur nec praeiudicatis inexpertorum definitionibus adquiescet, sed puritatis modum certa experientiae suae libra et inata examinatione perpendens nequaquam illorum decipietur errore, qui neglegentiae suae uitio crebrioribus quam natura conpellit egestionibus sordidati de naturali condicione causantur, cumque eos constet inferre [*]( 14 Hebr. 4, 12 ) [*]( 1 motu] more ex mori Π motu naturali T mortuo T 6 humoris Υ2O aegrotantis H: cf. V, 4, 5 8 contritio Υ1 10 uel] et II et om. II 14 inquid Π0 dni Σ 17 quoque ac ΠΥΟv : cf. VII, 5, 7 18 et intentionvm om. T 19 condit. ΠΥ neoessarium ZT 21 iuuentutis Tv iubentutis 0 uelud Υ 22 tutrinatione Σ disoernit T affectu Tl 23 abducitur T, sed i in ras. m. 2 adduoetur 0 24 adquiescit TO 26 neclegentiae 2 28 conditione IIT )

348
potius uim naturae et extorquere ab ea pollutionem quam ipsa non ingerit, intemperantiam suam ad necessitatem carnis, immo ad eius referunt creatorem, proprias culpas ad naturae infamiam transferentes.

de quibus in Prouerbiis eleganter exprimitur: insipientia uiri corrumpit uias suas, deum autem causatur corde suo. postremo si quis huic adsertioni nostrae fidem derogare uoluerit, quaeso ut non ante praeiudicata nobiscum opinione disceptet, quam disciplinae huius suscipiat instituta, cumque haec perpaucis mensibus illa qua traditur moderatione seruauerit, profecto haec quae diximus uero poterit probare iudicio. ceterum frustra de cuiuslibet artis ac disciplinae fine contendet, quisque non prius omnia quae ad consummationem eius pertinent summo fuerit studio ac uirtute sectatus.