Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

alias namque non poterunt desideria praesentium rerum uel reprimi uel auelli, nisi pro istis affectibus noxiis, quos cupimus amputari, alii salutares fuerint intromissi. nullatenus enim ualet uiuacitas mentis absque alicuius desiderii uel timoris, gaudii uel maeroris affectione subsistere, nisi haec eadem in bonam partem fuerint inmutata. et idcirco si carnales concupiscentias de cordibus nostris desideramus extrudere, spiritales in earum locis plantemus protinus uoluptates, ut his animus noster semper innexus et habeat quibus iugiter inmoretur et inlecebras praesentium ac temporalium respuat gaudiorum.

cumque in hunc statum mens nostra cotidianis exercitiis erudita profecerit, tunc uersiculi illius affectum experientia docente percipiet, quem omnes [*]( 18 Prov. 16, 26 (LXX) 15 Prov. 27, 7 (LXX)-) [*]( 8 sphadones Z spad. sunt T 8 qui T (in marg. add. uel quod) 9 uindiouat Tl quia Π1O 10 deBtrict. Σ0 destructione Υ1 conscendant 0 14 perditionis 0 15 suae om. II 18 alia ΠΥ1 salutaris II 20 uel gaudii vel 0 21 faerit II innitata X 22 scarnalis concupiscentia S 24 noluntates Υv uolutates 0 innixus T 27 cott. T profic. IP 28 concipiet IITOv )

341
quidem solita psallendi modulatione concinimus, uirtutem uero eius non nisi pauci expertique percipiunt: prouidebam dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne conmouear. ille etenim solus uim atque intellectum huius carminis efficaciter adsequetur, qui perueniens ad istam de qua loquimur corporis atque animae puritatem intellegit se cunctis momentis, ne rursus ab eadem deuoluatur, a domino conseruari dextrasque suas, id est operationes sanctas ab eodem iugiter conmuniri.

dominus enim sanctis suis non a sinistris, quia nihil habet sinistrum uir sanctus, sed a dextris semper adsistit, a peccatoribus uero et inpiis non uidetur, quia non habent illas dextras quibus dominus consueuit adsistere nec possunt dicere cum propheta: oculi mei semper ad dominum: quia ipse euellet de laqueo pedes meos. quod nullus poterit ueridice profiteri nisi qui uniuersa quae in hoc mundo sunt aut noxia aut superflua aut certe inferiora summis uirtutibus iudicans omnem intuitum suum, omne studium omnemque curam erga cultum sui cordis et castimoniae defizerit puritatem. atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita adperfectam corporis atque animae perueniet sanctitatem.