Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui enim hanc stabiliter obtinet fidem, nequaquam superbum sapiens de sua uirtute confidet neque seductus longis obsceni liquoris indutiis blandissima securitate soluetur, sciens inpurissimae conluuionis aspergine se protinus maculandum, si uel paululum quid ab eo protectio diuina discesserit. ac perinde pro perpetuitate eius cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum.

Vultis autem capere super huius rei quam dicimus ueritate euidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt [*](1 mereamur 2 mereatar munere] possit merito 0 quod 0 2 illi ΠO 4 adque 0 flammemur ZO inflammemur T 5 cupidissimus ΠΥΟv si om. ΠΥOv bonorum II G pulehrae mul.] sanctae caritatis (sic) II 7 raptatus Υ2 8 propter int. perpetoitatem 0 9 suceendimur ΠΥOv diaid. dispio. W 11 fraudolent. T et om. 0 12 oastitatis T adque 0 suscepta ΣΠ1 13 cott. Y cotidiane 0 15 eaque 0 se om. Σ 16 dei 2 consequutum TO 17 quoesuram O 19 opt. 2 90 longi 2 licoris 0 (passim) 22 paulol. T 28 proinde Ov 26 inoubandum 0 I ) [*]( 22* )

340
adprobetis et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? considerate quaeso illos qui corpore sunt spadones quae praecipue causa in uirtutibus adpetendis desides reddat ac tepidos. nonne quia eonrnmpendae castitatis credunt se periculum non habere?

quod tamen nemo ita proposuisse me credat, ut neminem eorum penitus inueniri posse confirmem perfecta abrenuntiatione flagrantem, sed quia naturam quodammodo suam uincant, si qui forte eorum ad propositam perfectionis palmam summa animi districtione contendunt, cuius ardor ac desiderium eum quem semel accenderit funem, sitim, uigilias, nuditatem cunctosque labores corporis non solum patienter, uerum etiam libenter sustinere conpellit. uir enim in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae, et iterum: animae autem egenti etiam amarais dulcia uidentur.