Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Proinde unicuique nostrum aduersus spiritum fornicationis totis uiribus deendanti uictoria singularis est de merito conatus sui remedium non sperare. quae fides licet facilis ac plana omnibus uideatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur. nam cum eis uel particula puritatis adriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter inlabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos [*]( 16 Ps. 126, 1 ) [*]( 1 ea sub Π 4 definere definere Π et Oc 6 --tantummodo T 7 parmatiis ϒ paximatii O fuerint Π2 eott T et ea qvae 2 8 siue trium H 9 apatio... tamen om. Π 10 merita Π eam] tam Π 12 non om. ϒ 13 cognoscat ϒ 16 conciperet Π 17 laborant 0 90 ne 0 23 aduersum 0 28 in om. ϒ 30 consecutus Π2 )

359
necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati tamdiu illis quas diuina uirtus extinxerat passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se uiribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse.

et ut disputationem nostram de fine plenissimae castitatis longa lucubratione confectam breuiter concludamus in unum omnia quae copiose sparsimque digesta sunt colligentes, haec est consummatio castitatis, ut uigilantem monachum oblectatio libidinis nulla perstringat, ut quiescentem somniorum non fallat inlusio, sed cum dormienti tantum per sopitae mentis incuriam conmotio carnis obrepserit, quemadmodum sine ulla titillatione uoluptatis excita est, ita etiam sine ullo pruritu corporis conquiescat.

haec de castitatis fine, quantum potuimus, non uerbis, sed experientia magistrante digessimus. quae licet a desidiosis ac neglegentibus arbitrer inpossibilia forsitan iudicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus uiris agnoscenda pariter ac probanda. tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa ad quae animi eorum tendit intentio ab inuicem disparantur, id est uel caelum ab inferno uel Christus a Beliar, secundum sententiam domini saluatoris: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit, et iterum: ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.