Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

CHAEREMON: Temerarium satis est super consummatione huius de qua loquimur castitatis in tanta praesertim uel uoluntatum diuersitate uel uirium certam temporis definire mensuram, quae non facile etiam in istis materialibus artibus ac uisibilibus disciplinis decerni potest. secundum intentionem [*](3 Ps. 188, 14 ) [*]( 4 tna dne et T tua ds et 0 cognoscet 2 nobit 0 7 accedentium T: accidentium ΣΠΟυ: cf. I, 5, 4 9 aput ΣΟ alexandream Π1 11 urgeretur Π1ϒΟ1 12 inquid 0 ut his inquit T 13 ac om. II confuudar 0 15 ammir. T 17 confundit ΣΟ errorem Tl 23 animetur Π1 25 pendatur 2 26 ceremon 0 28 uoluptatum II )

358
namque animi atque ingenii qualitatem necesse est eas ab unoquoque vel celerins uel tardins adprehendi. rationem tamen obseruantiae et temporis modum, intra quem eius possibilitas agnoscatur, constantissime possumus praefinire.

quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine curaque mundana duobus tantum paxamatiis fuerit cotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta quietem somni trium sine at alii statuerunt quattuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae huius merito, sed miseratione domini eam se crediderit adepturum, quia sine hac fide uana eet omnis humani laboris intentio, non amplius quam sex mensibus perfectionem istius inpossibilem sibi non esse cognoscet.

euidens tamen est iam proximae puritatis indicium incipere cum de proprii laboris industria non sperare. si enim mm uersiculi illius unusquisque ia ueritate conceperit: nisi dominus aedificauerit domum, ia uanum laborauerunt qui aedificant eam, sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intellegens eam se non sua diligentia, sed domini misericordia consecutum, nec contra alios inmiti rigore moueatur, sciens humanam nihil esse uirtutem, si eam uirtus diuina non iuuerit.