Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ita igitur quisquis in hunc quem praediximus uirtutum statum meruerit peruenire, haec [*]( 8 I Cor. 2, 9 14 1. c. 10 ) [*]( 4 inspirati O: insperati Συ inspiti IP in spiritibus Π2 iuspirata T in illos T ignotos Π 5 solatia Π1 7 uelud T 9 inquid 0 10 homines Π1 16 reuelabit Π1O 16 auptil. T sublimiorem 0 17 profioerit Tl ammir. T 18 ipsum T 21 dulcid. Π1, item infra 23 uellit Π1 24 quem T percepes Π1 28 ammir. T ita om. II )

357
omnia quae in suis peculiari gratia dominus operatur tacita mente perlustrans horumque omnium adtonita consideratione flammatus cum intimo cordis exclamabit affectu: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. istud ergo est mirabile opus dei, hominem carneum carnales affectus in carne positum respuisse et in tanta rerum atque incursuum uarietate unum tenere animi statum atque inmobilem in omni accedentium permutatione durare.

qua uirtute fundatus senex quidam cum apud Alexandriam turbis infidelium circumfusus non solum maledictis, uerum etiam grauissimis inpellentium urgueretur iniuriis eique a subsannantibus diceretur: quid miraculi Christus uester, quem colitis, fecit? ille, ut, inquit, his ac maioribus, si intuleritis, non mouear nec offendar iniuriis.

GERMANVS: Quoniam nos admiratio non humanae huius neque terrenae, sed plane caelestis atque angelicae castitatis ita subito stupore confudit, ut terrorem magis desperationis incuteret quam ad expetendam se nostros animos prouocaret, quaesumus ut nos de obseruantiae qualitate ac temporis modo, quo adquiri uel perfici ualeat, doctrina plenissimae disputationis instituas, quatenus et consummari eam posse credamus et ad expetendam deinceps spatio constituti temporis animemur. inconprehensibilem namque eam in carne hac positis quodammodo iudicamus, nisi nobis ordo quidam ac uia qua ad illam ualeat perueniri certa ratione pandatur.