Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

CHAEREMON: Apparet uos necdum uerae castitatis agnouisse uirtutem, quandoquidem districtionis auxilio eam a uigilantibus tantum creditis retentari, et inde est quod putatis a dormientibus quasi rigore animi resoluto integritatem non posse seruari. porro castitas non at arbitramini districtionis praesidio, sed amore sui et propriae puritatis delectatione subsistit. non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei aliqua resistit aduersitas uoluptatis.

uidetis ergo his qui castitatis affectum per dei gratiam medullitus receperunt districtionis cessationem cum dormiunt non obesse, quae infida etiam uigilantibus ratione certissima conprobatur. quidquid enim cum labore conprimitur, temporales dimicanti praestat indutias, non tamen perpetuam securitatis quietem tribuit post laborem: quidquid autem profunda fuerit uirtute deuictum, absque ulla inquietudinis suspicione conpositum iugem pacis [*](1 hanc inquietudinē II 2 possumus Π1 possible] pooe corr. ex porite Π 3 qua (quia O) scilicet Π1O 4 eff∗ari Π quia r 5 uenia tui si] veniat nta Π 6 somnii ΥΟ 9 uassecas— x uissicae II uessice Υ ..capacitate II 10 nmores IP humori. TO 16 uaere Π 16 destr. ΣΠΟ 17 tantun om. Υ 19 destr. ΣΠΟ 21 subsistet Π1 continentiae Π 24 destn ΣΠΟ 25 quicquid ΠΥΟ 96 conprimetur Π1 27 inducias T quietam Σ 28 quicquid ΥΟ )

351
uictori conferet firmitatem.

quamobrem donec pulsari nos carnis conmotione sentimus, nouerimus nos ad castitatis necdum peruenisse fastigia, sed adhuc sub infirmitate continentiae constitutos proeliis fatigari, in quibus necesse est dubios esse semper euentus. quod autem ineuitabilem esse conmotionem carnis hoc adstruere uoluistis indicio, quod ea ne ipsi quidem eunuchi carere demptis genitalibus possunt, sciendum est non eis carnales aestus nec effectum libidinis, sed solam satiuae generationis deesse uirtutem.

unde manifestum est ne illos quidem, si ad hanc ad quam nos nitimur castitatem cupiunt peruenire, ab humilitate et contritione cordis uel continentiae districtione debere laxari, licet nequaquam sit discredendum minore ab eis castimoniam posse labore ac studio conprehendi.