Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Refectione transacta, quae doctrinae cibum desiderantibus nobis onerosa magis uisa est quam iucunda, cum ilico nos promissi sermonis debitum senex expectare sensisset, grata, inquit, est mihi non solum adtonita ad discendum uestrae mentis intentio, sed etiam disciplina propositae quaestionis. rationabilis enim re uera interrogationis a nobis ordo seruatus est. necesse est enim ut tam excelsae plenitudinem caritatis inmensa illa perfectae atque perpetuae castimoniae praemia consequantur parque sit gaudium in tanta parilitate palmarum.