Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

CHAEREMON: Summae quidem beatitudinis ac singularis est meriti ita istum per quem domino cohaeremus affectum uel discere iugiter uel docere, ut meditatio eius secundum psalmographi sententiam omnes uitae nostrae dies noctesque consumat et mentem nostram insatiabiliter esurientem sitientemque iustitiam caelestis huius cibi perpetua ruminatione sustentet. sed consulendum est etiam iumento corporis nostri secundum benignissimam saluatoris nostri prouidentiam, ne deficiat in uia: spiritus enim promptus, caro autem infirma. quae etiam nunc uel exigui cibi perceptione curanda est, ut post refectionem eius etiam ad ea quae desideratis diligentius indaganda mentis quoque addatur intentio. [*]( 9 cf. Ps. 1, 2 13 cf. Mt. 15, 32 14 Mt. 26, 41 ) [*]( 2 opt. ∑ nonquam II1 integritate II 3 ab} ad II1 infestatione T 6 XIIII T ac om. II 9 psalmografhi S psalmografi O 10 consQmet O 14 deficiant in niam O enim] quidem 0 promtus EO 17 Explicit conlatio (eonl m. 2: conl. prima O) abtekis chasremonis de perfectione ∑IITO (deo gratias edd. O) Incipit eiusdem (senis add. O) secanda de castitate. Capitula (conlationis secaadae abbatis add. II) chaeremonis de castitate ∑II Incipit capitula conlationis eioadem de castitate T Incipit capitulatio 0 )

333