Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ad haec nos non mediocri confusione conpuncti ita respondimus: Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat uel loci istius difficultas uel ipsa etiam solitaria adhuc uita, quam iuuentas quoque robusta uix tolerat, quae nos etiam te tacente satis abundeque instruunt atque conpungunt, rogamus tamen ut taciturnitate paululum praetermissa ea nobis potius dignanter infundas, per quae hanc quam uidemus in te uirtutem non tam imitatione conplecti quam admiratione possimus. nam etiamsi reuelatus tibi tepor noster inpetrare id quod expetimus non meretur, debet hoc saltim labor tanti itineris obtinere, quo huc de Bethleemitici coenobii rudimentis institutionis uestrae desiderio et profectus nostri amore properauimus.

Tunc beatus CHAEREMON: Tria sunt, inquit, quae faciunt homines a uitiis temperare, id est aut metus gehennae siue praesentium legum aut spes atque desiderium regni caelorum aut affectus boni ipsius amorque uirtutum. nam timor ita mali contagium legitur exsecrari: timor domini odit malitiam. spes etiam uitiorum omnium excludit incursum: non enim delinquent omnes qui sperant in eum. amor quoque ruinam non metuit peccatorum, quia caritas numquam cadit, et iterum: caritas operit multitudinem peccatorum.

et idcirco beatus apostolus omnem salutis summam in istarum trium uirtutum [*](21 Pror. 8, 13 23 Ps. 33, 23 25 I Cor. 13, 8 I Petro 4, 8 ) [*](1 destrictio ΠΟ laxaretur IITOv 4 IIII T 6 athuc 2 (passim) 7 iuuentus ΙΙΥvinbentas 0 8 adque 0 9 paulolum T 12 ammiratione 2 13 hos II1 14 saltem ΣΠΟ optinere ZT blethemitici 2 bethlem. 0 15 choenobii 2 cenobi 01 17 V T inquid ΠΥΟ 18 temperari T 19 legum aut] legorna nt 2 20 boni] homini5 77 21 execrari IIO 23 incursus 0 25 cooperit 0 26 iccirco 2 apostulus II1 27 istorum 2 )

318
consummatione concludens nunc, inquit, manet fides, spes, caritas, tria haec. fides namque est quae futuri iudicii ac suppliciorum metu uitiorum facit contagia declinari, spes quae mentem nostram de praesentibus auocans uniuersas corporis uoluptates caelestium praemiorum expectatione contemnit, caritas quae nos ad amorem Christi et spiritalium uirtutum fructum mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. quae tria licet ad unum finem tendere uideantur (prouocant enim nos a rebus inlicitis abstinere), magnis tamen excellentiae suae gradibus ab inuicem disparantur.