Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uenite, inquit, uidete interim senes haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita et antiquitas in corporibus iam curuatis et sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut uel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conferre doctrinam: a quibus id, quod ego amissum doleo quodque tradere iam perditum nequeo, non tam uerbis quam ipso sanctae uitae discatis exemplo. credo autem inopiam meam hoc studio aliquatenus subleuandam, si inquirentibus uobis illam euangelicam margaritam, quam ipse non habeo, saltim prouidero ubi eam conmodius conparetis.

Sumpto itaque baculo et pera, at illic cunctis uiam ingredientibus monachis moris est, ad ciuitatem nos suam, id est Fanephysin itineris dux ipse perduxit: cuius terras, immo etiam contiguae regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cuncta, ut fama est, in regios cibos subministrabantur) repentino terrae motu excussum mare transgressis limitibus occupauit atque ita conlapsis fere omnibus uicis opimas olim terras salsis paludibus supertexit, at illud quod in psalmo spiritaliter decantatur: posuit [*](17 cf. Mt. 13, 45 28 Pe. 106, 83 sq. ) [*]( 1 istum Σ istut 0 2 uelut ΠΥΟv 4 commemoratns Π1 6 theneeo Σ thennenso T 9 anquirere II1 at cf. XVIIII, 9, 2. Inst. VII, 11. X, 2, 4. inquid IIO interim] iteneri II 10 haut Πaut 0 monaatherio Σ11 purgatis 0 18 aal- tem ΣΟ 20 nula distinctio in Υsumto ΣΟ 22 panephysin Π2: panepygin Π1 paneyisin Σ phanephysin T panefisis 0 23 inmo Σ (pas- sim) condam 0 25 cibuB IP 26 conlahsis ΣΠ fere Σ: ferme ΠΥΟv cf. XVII, 1 27 optimae T illut ΣΟ (passim) )

316
flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim. terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea, secundum litteram de illa putent regione praedictum.

in his igitur locis mnlta in hunc modum oppida eminentioribus tumulis collocata fugatis habitatoribus suis eluuies illa uelut insulas fecit, quae desideratam secedentibus sanctis solitudinem praebent, in quibus tres senes, id est Chaeremon, Nesteros et Ioseph, anachoretae antiquissimi consistebant.