Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum ergo quis hunc quem praediximus bonitatis affectum et imitationem dei fuerit adsecutus, tnne uisceribus dominicae longanimitatis indutus pro persecutoribus quoque suis orabit similiter dicens: pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt. ceterum euidens indicium est animae necdum uitiorum faecibus eliquatae in criminibus alienis non affectu [*](.4 L c. 16 11 L c. 1, 8 13 L c. 10 M Lnc. 23, 34 ) [*](4 orare II deberi S \' 5 petat pro eo O 6 dabitur ei uita. n, d ita T a m. 2 uitam dens sed 0 peecanti II2 ΥΟv 7 rogent T 9 hii ΣΙΙΥ2O 10 ipso. 0 11 queaUm ΙΙΥ Ov 12 dedpimas X: seducimus ΠΥΟv 13 quonὶam Υ Vidg- peccabimus O 14 faciemus Υ deum O 16 in om. Σ minatis (s m ras.) II et Ov 11 per non uolumtatem 0 per uol. per obrept.] per obreptionem per somnum T 19 allenati sint 0 culpam 0 30. reprehensionem O 21 VIIII T Quum 0 22 ex imitatione T adsequutus TO 23 persequutο̄ribus 0 orauit Σ 26 fecibus ΠΥΟ )

325
misericordiae condolere, sed rigidam iudicantis teaare censuram. nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere is; qui non habet illud quo apostolus plenitudinem legis consummari posse signauit alterutrum, inquiens, onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, sed nec illam uirtutem possidet caritatis, quae non inritatur, non inflatur, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet? iustus enim miseretur animas pecorum suorum: uiscera autem inpiorum sine misericordia. ideoque isdem uitiis monachum subiacere certissimum est, quae in alio inclementi atque inhumana seueritate condemnat. rex enim rigidus incurret in mala, et qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse inuocabit, et non erit qui exaudiat eum.