Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Potenter quidem atque magnifice de perfecta dei caritate dissertum est. uerumtamen illud nos permouet, quod, cum eam tanta laude praetularia, timorem dei et spem retributionis aeternae inperfecta esse dixisti, cum utique multo aliud uideatur de eis propheta sensisse dicens: timete dominum omnes sancti eius: quia nihil deest timentibus eum, et iterum in obseruandis iustificationibus dei retributionis ae contemplatione fateatur exercitum inclinaui, inquiens, cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. et apostolus fide, inquit, Moyses grandis factus [*](4 Gal. 6, 2 6 1 Cor. 13, 4-7 8 Prov. 12, 10 (LXX) 12 Prov. 13, 17 (LXX) 1S Prov. 21, 13 (LXX) 21 Ps. 33, 10 24 Ps. 118, 112 26 Hebr. 11, 24—26 ) [*]( 2 quemammodum X opt. 2 his ΣΠ1O 3 quod Πv illut quoque quod 0 consammare Πv 5 in (im-) plebitis II TO: cf. XVI, 23 7 quee om. Σ: cf. III, 7, 11 8 autem miseratur T 9 peccatorum V 10 sunt post misericordia add. T hisdem UO monacum O 11 adque O 12 incurrit II iucidet T 18 obdurat T 14 innocauit 2 16 X T 20 aliut 0 21 quonium TO 23 fatetur T exercitatum Π2v 26 inquid 0\'\' )

326
negauit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens adfligi oam populo dei quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores diuitias aestimans thesauris Aegyptiorum inproperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. quomodo ergo inperfecta esse credenda sunt, cum et beatus Dauid retributionis obtentu iustificationes domini se fecisse glorietur, et legislator praemia futura prospiciens spreuisse adoptionem regiae dignitatis et adfliotionem dirissimam thesauris Aegyptiorum praetulisse dicatur ?