Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Licet nos etiam citra eius rei quae nuper oborta est nouitatem praeteritae conlationis, quae super orationis statu digesta eet, desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus inuitaret, adiecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Sarapionis tam grauis error, nequissimorum at arbitramur daemonum calliditate conceptus. non enim parua desperatione deicimur considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac heremo tam laudabiliter exegit, ignorantiae huius uitio non solum penitus perdidisse, [*](2 pufnutium V paphnutium X 8 scilecit V 4 consumatum W sola et] sole D 6 accione W 7 pariter] pcee D, sed deletum 8 anthropomorfon V antropomorfon WOP antropomorphon X antropomorfitarum D 9 consuerat W, cuius ultimum folium hic incipiens legi iam non potest 11 singultos DPX1 12 einlatu OX clamaret 0 18 dfim 0 14 iam om. Y 15 permuti V1 promoti D 16 redimns 0 17 co∗minus V 18 citra] cetera D obhorta D 19 nouitate DO statum 0 21 cupiditate D* 22 granes V* 24 disper. DX tantoa V tantor D\' 25 quinquagenta F eremo 0 tam om. PXx 26 exegit DxOPX: exigit VDX solum] s. pro nihilo D penitur Dl perdidesse F perdedisse Dl ) [*](xni. cw. s. ) [*]( 19 )

290
sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen.

nnde ergo uel cur ei hic tam grauis error inrepserit, primum desideramus agnoscere. deinde quaesumus edoceri quemadmodum ad illam orationis qualitatem, de qua pridem non solum copiose, sed etiam magnifice disputasti, peruenire possimus. in hoc enim profecit in nobis admirabilis illa conlatio, ut stuporem tantummodo mentis incuteret, non quemadmodum eam perficere uel adprehendere ualeremus ostenderet.

ISAAC: Non est mirandum hominem simplicissimum et de substantia ac natura diuinitatis numquam penitus eruditum rusticitatis uitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri uel decipi potuisse et ut uerius dicam in errore pristino perdurare, qui non recenti sicut putatis daemonum inlusione, sed ignorantia pristinae gentilitatis infertur, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemonas hominum figura conpositos excolebant, nunc quoque illam inconprehensibilem atque ineffabilem ueri numinis maiestatem sab circumscriptione alicuius imaginis existimant adorandam, nihil se tenere uel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quandam, quam in supplicatione positi iugiter interpellent eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper adfixam.

super quorum hoe errore conpetenter dirigitur illa sententia: et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis hominis corruptibilis. Hieremias quoque populus, inquit, meus mutauit gloriam suam in idolo. qui error licet origine hac qua diximus quorundam sensibus sit inolitus, nihilominus [*]( 28 Rom. 1, 83 25 Hierem. 2, 11 ) 2 quur 0 5 possomus 0 6 profecit D: proficit VOPX 8 ostendere 0 9 Ysaac V admirandum 0 12 detenere D* decepi V* 13 rece∗∗tis D sicut] sunt D\' 14 ignorantiae DPX. 16 conpositns V 17 adque VO nominu DP laminis 0 circnmacribtione YO 19 habere uel tenere D 22 degeritur V 23 incurrupt. V 24 dei.... 25 corruptibilis om. V 25 hierimias V inquid VDPX 26 idolam D2 v origene V1

291
tamen in illorum quoque animis, qui numquam. gentilicia* superstitione polluti sunt, sub colore testimonii huius qui dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, inperitia seu rusticitate faciente contractus est, ita ut etiam haeresis quae dicitur Anthropomorphitarum sub occasione detestandae huius interpretationis emerserit, quae inmensam illam ac simplicem diuinitatis substantiam liniamentis nostris et humana figuratione conpositam pertinaci peruersitate contendit.

quam tamen si quia fuerit catholicis dogmatibus institutus ut gentilem blasphemiam detestabitur et ita ad illam orationis purissimam perueniet qualitatem, quae non solum nullam diuinitatis effigiem nac liniamenta corporea, quod dictu quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed ne ullam quidem in ae memoriam dicti cuiusquam uel facti speciem seu formam cuiuslibet characteris admittet.