Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uel cum interoessiones ac uisitationes pias persuadet inpendere, quibus nos a spiritalibas monasterii claustris et secreto amicae quietis excutiat, sollicitudines etiam curasque suscipere religiosarum ac destitutarum suggerit feminarum, ut huiusmodi laqueis monachum inextricabiliter inretitum perniciosarum sollicitudinum occupati.. one distendat. vel certe cum desiderare sanctum clericatus officium sub praetextu aedificationis multorum et amore lucri spiritalis instigat, per quod nos ab humilitate propositi huius ac districtione diuellat.

quae omnia oum sint nostrae salnti professionique contraria, tamen uelamine quodam misericordiae ac religionis obtecta facile inperitos incautosque decipiunt. imitantur enim nomismata ueri regis, quia uidentur ad prae- 9ens plena pietatis, sed non sunt a legitimis monetariis, id est probatis et catholicis patribus figurata nec de cardinali ac publica [*]( 2 Mt. 4, 6. Ps. 90, 11-12 ) [*]( 1 cosiodia D 2 mandabit D: mandanit WX 3 coetodiant D 4 portabunt] tollants. D 7 tirannici W uultis D* 8 paraeanxmis (mis w ras.) X 10 ligitima W monita Dl 15 amici D 16 sollicitadinis W\' relegiosarum D 18 inntrigabiliter D1 pernitios. DW 20 praetextatu D1 praeteztan Wl 21 ad homilitatd Dl 22 ad destrictione D1 deaellat W1 24 relegionis D1 85 nonismata W 27 de om. W )

32
conlationis eorum prodeunt officina, sed furtim fraude daemonum fabricata non sine detrimento inperitis quibusque et ignorantibus ingeruntur. quae quamuis utilia ac necessaria uideantur ad praesens, tamen si soliditati professionis nostrae incipiant post haec esse contraria et totum quodammodo corpus nostri labefactare propositi, tamquam necessarium quidem, sed scandalizans membrum et quod dextrae manus uel pedis agere uideatur officium proici a nobis atque abscidi salubre est.