Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qao genere illi quoque decepti sunt, qui post professionem monachi nitore sermonis et quibusdam sunt philosophorum dogmatibus inlecti, quae prima fronte piis quibusdam sensibus ac religioni consonis audientes uelut auri fulgore fallentia, quos semel superficie inlexerant, uelut noaismatibus aereis falsisque deceptos perpetuo nudos ac miseros reddiderunt, uel ad saeculi eos strepitum reuocantes uel ad haereticos errores ac praesumptiones tumidas pertrahentes. quod etiam Achor in libro Iesu Naue legimus fuisse perpessum, qui de castris ALiophylorum ligulam auream concupiscens atque furatus anathemate percuti atque aeterna meruit morte damnari.

secundo sollicite nos explorare conueniet, ne auro purissimo scripturarum praua interpretatio coaptata metalli pretiositate nos fallat. in quo etiam domino saluatori callidissimus diabolus uelut homini simplici temptauit inponere, dum ea, quae generaliter sunt super omnium iustorum intellegenda personis, maliuola interpretatione conrumpens [*]( 10 I Ioh. 4, 1 19 cf. Ios. 7 ) [*]( 1 diminutum D\'X 4 quicquid W 6 caelestis DlWl superstitione W 7 phylosofhiae (f in p mutato) D 8 discendens W 9 superecmtemur W1 illut D 12 sermones Wl 13 phylosoforum D 14 relegioni D\' 16 nomismatibus W 17 reddedernnt Dl 18 hereticos DWX 19 hiesu DW 20 allo* philorum DWX ligulam (γλω̃ϭϭαν Ios. 7, 21) D\': legnlam DIX1 linguam W regulam X* et D a man. 2 in margine 21 adque Dl adque (ante aeterna) W 27 persunis D* )

31
+++ sperialiter huie qui angelorum custodia non egebat conatur aptare dicens: quia angelis suis mandabit de te, ut enstodiant te in omnibus uiis tuis: et in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum: pretiosa scilicet eloquia scripturarum callida adsumptione conuertens et ad contrarium sensum noxiumque detorquens, et imaginem tyrannici uultus sab colore nobis auri fallentis obiciat. siue cum paracharaximis nos conatur inludere, quoddam scilicet pietatis opus admonens adfeetandum, quod non delegitima seniorum procedens moneta sub praetextu uirtutum ducit ad uitia, uel inmoderatis inconpetentibusque ieiuniis seu uigiliis nimiis uel orationibus inordinatis uel incongrua lectione decipiens ad noxium pertrahit finem.