Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius d. 524

Boethius d. 524, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

De differentia disputanti non aeque illud debet occur- rere quod in generis specieique tractatu de collocationis ordine quaerebatur. illic enim meminimus inquisitum, cur esset omni- bus praepositum genus, ut id primum ad disputationem ueniret, cur post genus species esset iniecta, nunc uero superuacuum est dicere, cur post speciem differentia sumpta sit, cum illud iam fuerit inquisitum, cur non ante speciem collocata sit. quodsi mirum uidebatur speciem differentiae in disputationis loco fuisse praepositam, quod differentia continentior et magis amplior esset specie, quid est quod possit quisque mirari, si eandem differentiam ante proprium atque accidens collocauerit, cum proprium unius semper sit speciei, ut posterius demon- strabitur, accidens uero exteriorem quandam ostendat naturam nec omnino in substantia praedicetur, differentia uero utrumque contineat, et de pluribus speciebus et in substantia praedicari? sed haec hactenus, nunc ad ipsa Porphyrii uerba ueniamus.

Differentia nero communiter et proprie et magis [*](3 quod—inquisitum] p. 170, 2 ss. 198, 10 ss. 18—p. 240, 13] Porph. p. 8, 8—17 (Boeth. p. 33, 18—34, 7).) [*](2 De differentia] Differentiae E Differentia G Differentiam La.c. disputanti] in disputando CEGLm1N non aeque illud] non illud quoque C 3 quod] ut HN collationis Cm1HN 4 quaerebatur] hic desinit cod. S 11 ante specie add. ea EG ab HL est quod om. GR (post quid add.interrgatiue) s. l. Lm2, sit Em1 sit quod m2 an quisquam? ad quisque add. iure possit Em2 12 post eandem add. iure E, s. l. Lm2 13 sit unius speciei semper C unius sit semper speciei R unius semper speciei sit N 15 substantiam NR 16 substantiam Em1 18 ante Differentia inscriptio DE (om. Ψ) DIF- FERENTIA additur in 2 et magis proprie in mg. Cm2?)

240
proprie dicitur. communiter quidem differre alterum ab altero dicitur, quod alteritate quadam differt quo- cumque modo uel a se ipso uel ab alio. differt enim Socrates a Platone alteritate et ipse a se uel puero uel iam uiro et faciente aliquid uel quiescente et semper in aliquo modo habendi alteritatibus. proprie autem differre alterum ab altero dicitur, quando inse- parabili accidenti ab altero differt. inseparabile uero accidens est ut nasi curuitas, caecitas oculorum, cicatrix, cum ex uulnere obcalluerit. magis proprie differre alterum ab altero dicitur, quando specifica differentia distiterit, quemadmodum homo ab equo [*](p. 80) specifica differentia differt rationali qualitate. |

Tribus modis aliud ab alio distare praediximus, genere. specie, numero, in quibus omnibus aut secundum substantiales quasdam differentias alia res distat ab alia aut secundum accidentes. nam quae genere uel specie distant, substantia- libus quibusdam differentiis disgregata sunt, idcirco quoniam genera et species quibusdam differentiis informantur. nam quod homo ab arbore genere distat, animalis sensibilis qua- litas in eo differentiam facit. addita enim sensibilis qualitas [*](14 praediximus] p. 191, 21.) [*](1 dicitur] λεγέσ&ω Porph. p. 8, 8; cf. nuncupatur infra p. 241, 18 communiter—distiterit (12)] RQ, om. cett. 2 ab om. A, s. l. Γ 3 ipso om. R 4 pr. a om. RX puero] a puero ΣΦ 5 uiro] a uiro Φ et] RT uel cett.; Porph. p. 8, 11 χοιί aliquod S 6 habendi] habendi se Φ; Porph. p. 8, 12 τού πώς εχειν 7 ab om. ΔΛΣ quandam R 8 accidente R; post add. alterum edd. cum Porph. p. 8, 13 ab om. Σ 10 coaluerit Σm2 post proprie add. autem ΓΔ (fort. recte) uero Φ; Porph. p. 8, 15 hi 11 ab om. ΛΣ 12 destiterit TXm1AZ quem- admodum—differt del. Lm1? 13 differentia om. ΝΣ ante rationali add. id est CEGL, s. l. Hm2Am1? rationabili CEGLPR 14 ab] LP, om. cett. 17 accidens CEm2 accidentales Lm2 18 disgregata— quibusdam om. N, s. l. R 19 post quibusdam add. substantialibus Hm2 edd.,recte? ad informantur s. l. disregantur N 21 ea Hm1Lm2NP)

241
animato animal facit, eidem detracta facit animatum atque insensibile, quod uirgulta sunt. igitur homo atque arbor genere differunt — utraque enim sub animalis genere poni non possunt —, differentia sensibili secundum genus discrepant, quae unius ex propositis tantum genus, id est hominis informat, ut dictum est. illa uero quae specie distant manifestum est quod ipsa quoque differentiis substantialibus discrepant, ut homo atque equus differentiis substantialibus discrepant, rationabilitate atque inrationabilitate. ea uero quae indiuidua sunt et solo numero discrepant, solis accidentibus distant. haec autem sunt uel separabilia uel inseparabilia, separabilia quidem, ut moueri, dormire; distat enim alius ab alio, quod ille somno prematur, bic uigilet. distat item inseparabilibus accidentibus, quod hic staturae sit longioris, hic minimae. Quae cum ita sint, in ter- narium numerum has differentiarum diuersitates Porphyrius colligit hisque ipse nomina quibus post utatur, apponit dicens : omnis differentia uel communiter uel proprie uel magis proprie nuncupatur, communiter quidem eam dif- ferentiam sumens quae quodlibet accidens monstret, quae in quadam alteritate consistit, ut si Plato a Socrate differat, quod ille sedeat, hic ambulet, uel quod ille sit senex, hic [*](5 ut dictnm est] p. 208, 17 ss.) [*](1 eiusdem E et idem G eadem L inanimatum L, in- er. EP; cf. p. 208, 14 ss. 2 post arbor add. quae H (linea del., sed lin. er.) L (del. m1) N 3 animali (om. genere) N 4 ante differentia add. sed ex E nam brm, post s. l. igitur Pm2 5 praepositis CLm1N positis Em1, s. l. homine et arbore Lm2Em2 6 distant specie C quod om. CHN 7 dis- crepare CHN ut—discrepant om. EGL, s. l. R 8 discrepant om. C 9 post inrationabilitate add. distant L 10 sunt add. Lm2, in mg. Pm2 13 distant Hm1Pm2 distet L distat enim E 14 sit om. R, ante staturae HN staturae sit post longioris L minimae] Ppr minime cett. codd. bm 16 isque EG ipsis C post utatur] postulatur EGR 17 propria Ca.c.L 18 propria L differentiam eam HNP a differentia (om. eam) E 19 ad sumens s. l. exordium Em2 monstraret EGLm1 (demonstraret m2) R 20 ut si] uti EGLm1 (uti si m2) R a om. CGR, s. l. Lm1?Pm2 differt ex -rat E 21 sit om. C est EGL (s. l.) R)
242
iuuenis. a se ipso etiam saepe aliquis differre potest, ut si nunc quidem faciat aliquid, cum ante quieuerit, uel si nunc adulescens iam factus sit, cum prius tenera uixisset infantia. communes autem differentiae nuncupatae sunt, quoniam nullius propriae esse possunt differentiae, sed separabilia accidentia sola significant. nam et stare et sedere et facere aliquid ac non facere multorum atque adeo omnium et separabilia esse accidentia manifestum est. quibus si qui differunt, communibus differentiis distare dicuntur. praeterea puerum esse atque adule- scentem uel senem, ea quoque separabilia sunt accidentia. nam ex pueritia ad adulescentiam atque hinc ad senectutem, ab hac denique ad decrepitam usque aetatem naturae ipsius necessitate progredimur. illud forsitan sit dubitabile de unius cuiusque forma corporis, an ullo modo separari queat. sed ea quoque est separabilis, nullius enim diuturna ac stabilis forma per- durat. idcirco nec peregrinus pater relictum domi puerum, si adulescentem redux uiderit, possit agnoscere; forma enim semper quae ante fuerat, permutatur atque ipsa alteritas qua distamus ab altero, semper diuersa est. Constat igitur hanc communem differentiam separabilibus maxime accidentibus applicari, propria uero est quae inseparabilia significat acci- dentia. ea huiusmodi sunt, ut si quis caecis nascatur oculis, si quis incuruo naso; dum enim adest nasus atque oculi, ille caecus, ille erit semper incuruus. atque haec per naturam. sunt uero alia quae per accidens corporibus fiunt, ut si cui uulnus [*](1 post differre add. quidem L 2 cum ante in mg. Cm2 nunc si C 3 iam er. L, post nunc N 5 proprie CL sed] CLm2NP, om. EG, et R quae HLm1 separabiles E, post add. enim Lm1, del. m2 6 pr. et om. P ac] et HNP 7 ideo EGL post omnium add- sunt edd. et om. H esse om. G, post accidentia EL; separabilium esse accidentium N 8 si om. N quid EG qua R 9 discuntur E 10 ante separabilia add. ueraciter R 14 eo Lm1 15 est separabilis] est separabilis forma PR separabilis forma est EGL nullius—per- durat om. GR, in mg. Cm2, s. l. Pm2 ac stabilis] et stabilis C (ut uid.) N ac stabili P estimabilis E 18 alteritas ipsa EG 19 altera EGLm2R 22 nascetur Em1 24 ante erit add. etiam R semper om. C)
243
inflictum cicatrice fuerit obductum, haec si obcalluerit, pro- priam differentiam facit; distabit enim alter ab altero, quod hic cicatricem habeat, ille uero minime. postremoque in his omnibus uel separabilibus accidentibus uel inseparabilibus alia sunt naturaliter accidentia, alia extrinsecus, naturaliter quidem ut pueritia uel iuuentus et totius conformatio corporis, sic caeci oculi et curuitas nasi. et superiora quidem exempla separabilis accidentis per naturam sunt, posteriora uero inse- parabilis. item extrinsecus uel ambulare uel currere; id enim non natura, sed sola affert uoluntas, natura uero posse tan- tum dedit, non etiam facere. atque haec sunt separabilis acci- dentis extrinsecus uenientis exempla, illa uero inseparabilis, ut si qua cicatrix obducta uulneri obcalluerit. Magis propriae autem differentiae praedicantur, quae non accidens, sed sub- stantiam formant, ut hominis rationabilitas; differt enim homo a ceteris, quod rationalis est uel quod mortalis. | hae sunt [*](p. 81) igitur magis propriae, quae monstrant unius cuiusque sub- stantiam. nam si illae quidem idcirco communes dicuntur, quia separabiles atque omnium sunt, aliae autem propriae, quoniam separari non possunt, quamuis sint in accidentium numero, illae iuro magis propriae praedicantur, quae non modo a subiecto separari non possunt, uerum subiecti ipsius speciem substantiamque perficiunt. ex his igitur tribus differentiarum diuersitatibus, id est communibus, propriis ac magis propriis, fiunt secundum genus uel speciem uel numerum discrepantiae. nam ex communibus et propriis secundum numerum distantiae nascuntur, ex magis propriis uero secundum genus ac speciem. [*](1 ante cicatrice add. si H 6 uel om. C formatio HNPm2 sic] HPm1 (et si m2) Rm1 (sieque m2) si EGLm1 (sique m2) tum CN 9 post currere add. sunt E 10 uoluptas L 11 at Em1 atqui m2 separabilis sunt C 13 uulneris Lm2P autem propriae La.c.R 14 substantia Cm1 15 informant Pm2, recte? 16 a om. HN rationa- bilis EGLPR post mortalis add. est C hae] Hp.r.L haec cett. sunt igitur] enim sunt H 20 quoniam] quod R 22 ab G post ipsius add. suis Em1, del. m2 23 tribus igitur CG 24 ac s. l. Em2, et CR)
244

Uniuersaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adueniens, sed ea quae est communiter et proprie, alteratum facit, illa autem quae est magis proprie, aliud. differentiarum enim aliae quidem alte- ratum faciunt, aliae uero aliud. illae quidem quae faciunt aliud, specificae uocantur, illae uero quae alteratum, simpliciter differentiae. animali enim dif- ferentia adueniens rationalis aliud fecit et speciem animalis fecit, illa uero quae est mouendi, alteratum solum a quiescente fecit; quare haec quidem aliud, illa uero alteratum solum fecit.

Omnis differentia alterius ab altero distantiam facit. sed haec uel est communis et continens uel cum quodam proprio et magis proprio differentiarum modo. quare quicquid qualibet ratione ab alio diuersum est, alteratum esse dicitur. si uero accesserit illi diuersitati ut etiam specifica quadam differentia sit diuersum, non alteratum solum, uerum etiam aliud esse praedicatur. alteratio igitur continens est, aliud uero intra alterationis spatium continetur; nam et quod aliud est, alte- ratum est, sed non omne quod alteratum est, aliud dici potest. itaque si accidentibus aliquibus fuerit facta diuersitas, alteratum [*](1—11] Porph. p. 8, 17—9, 2 (Boeth. p. 34, 7—15).) [*](1 ergo] uero CEGR; Porph. p. 8, 17 osv alterum Ehm2A 2 sed ea—quiescente fecit (10)] Ω, om. cett. ea quae est eqs.] cum cod. A Porph. p. 8, 18, cett. α: μέν—κοιοϋσιν, a: 81 άλλο 3 alterum Δ, item 4 autem] uero ΔΣΦ 7 altera Φ* enim] autem Aa.c. 8 ratio- nale 2 facit ΓΣΦ item 9; Porph. p. 9, 1 ίποίησεν et speciem animalis fecit om. codd. quidam Porph., deleri uult Busse 10 faci(??) ΓΔm2ΣΦ qua* ((??) ? er.) re* C qua in re (si add. GLm1, s. l. siqui- dem m2) EGL 11 ille Gm1 illae Δ solum om. EG, s. l. Cm2, solum modo P fecit] ΔΛ, om. P, facit cett.; Porph. p. 9, 2 έποίηοιν 13 uel est] L uel ex EG est uel N, om. est CR, om. uel HP (ante est add. quidem) communi EG continenti E (-ti*) G cum om. N, s. l. Em2 eo m1 14 proprio] proximo GR, post proprio add. uel ma- ximo P 18 inter Gm1 19 nam et] Hm1NR igitur et EG igitur omne (et add. C) CHm2L 21 erit HN)

245
quidem effectum est, quoniam quidem quolibet modo uel ex quibuslibet differentiis considerata diuersitas alterationem facit intellegi, aliud uero non fit, nisi substantiali differentia alterum ab altero fuerit dissociatum. itaque communes et propriae differentiae, quoniam accidentium, ut dictum est, sunt, solum efficiunt alteratum, aliud uero minime, magis propriae autem, quoniam substantiam tenent et in subiecti forma praedicantur, non modo alteratum, quod est commune uel substantiali uel accidenti differentiae, sed etiam aliud faciunt, quod ea sola retinet differentia quae substantiam continet formamque sub- iecti. atque hae quidem differentiae quae faciunt aliud, speci- ficae nuncupantur idcirco, quod ipsae efficiunt speciem; quam cum substantialibus differentiis informauerint, faciunt ab aliis ita esse diuersam, ut non alterata solum sit, uerum etiam tota alia praedicetur. itaque fit huiusmodi diuisio, differentiarum ut aliae alteratum faciant, aliae nero aliud. et illae quidem quae faciunt alteratum, simpliciter puro nomine differentiae nuncupantur, illae uero quae aliud, specificae differentiae prae- dicantur. atque ut planius liqueat quid sit alteratum, quid aliud, tali describuntur termino uel declarantur exemplo : aliud est quod tota speciei ratione diuersum est, ut equus ab homine, quoniam rationalis differentia animali adueniens hominem fecit aliudque eum quam equum esse constituit. item si unus homo sedeat, alter assistat, non efficietur homo diuersus ab homine, sed eos alteratio sola disiungit, ut eum qui assistit ab eo qui [*](5 ut dictum est] p. 242, 4 ss. 19 ss.) [*](1 post, quidem om. HNP, del. Lm2 uel ex quibuslibet om. H 2 ad differentiis s. l. uel diuersitatibus Rm1? 7 formam N 9 accidentali Hm2NPm2 facit EGLP 10 quae er. C 11 hee P 12 ipsae om. EGLR 14 alteratum E (in ras. m2) P alterum GLR 15 aliud R sit E 16 ut om. EH faciunt HNR facient Em2 facie m1 20 describantur Em1 21 ratione specie (sic) E ab om. EGL, s. l. HP 22 facit HLNPm1 23 esse] est Em1 ita R itaque N 24 effi- citur N efficiatur (ur add. m2) P)
246
sedet faciat alteratum. item si ille sit nigris oculis, ille caesiis, nihil, quantum ad formam humanitatis attinet, permutatum est. ita secundum has differentias alteratio sola consistit. at si equus quidem iaceat, homo uero ambulet, et aliud est equus ab homine et alteratum, dupliciter quidem alteratum, semel uero aliud. alteratum est enim, uel quod omnino specie diuer- sum est — et est aliud; omne enim aliud, ut dictum est, etiam alteratum est —, uel quod accidentibus distat, quod ille iaceat, hic ambulet, semel uero est aliud, quod rationabili [*](p, 82) atque inrationabili differentiis dis|gregatur, quae specificae sunt et substantiales dicuntur. est igitur alteratum quod ab alio qualibet ratione diuersum est.

Secundum igitur aliud facientes diuisiones fiunt a generibus in species et definitiones adsignantur, quae sunt ex genere et huiusmodi differentiis, secundum autem eas quae solum alteratum faciunt, alteratio sola consistit et aliquo modo se habendi permutationes.

Quoniam in principio operis huius generis, speciei, differen- [*](13—17] Porph. p. 9, 2—6 (Boeth. p. 34, 15—19). 18 in prin- cipio o. h.] p. 147, 5.) [*](1 facit Em1G item om. EGR, in mg. Hm2, s. l. Lm2 si om. EGL, post ille R, in mg. Hm2 post. ille] iste N caesius La.c. (ce-) Pm1 caecis N cecus C 3 item in ras. L post has add. quo- que HNP, s. l. Lm2 sola s. l. Em2 ut GN 4 uero om. E 5 ab] de P pr. alterum GLm1 6 post uero add. est C enim om. H (quidem add. post est) N, ante est CGPR 7 enim om. G 8 distet R 9 iacet HLm1N ambulat H rationali atque inrationali HLm2R 10 differentia N segregatur CR specificae sunt] differentiae specificae C 13 post facientes add. differentias edd., om. codd. cum cod. C Porph. p. 9,3 et Dauide commentatore p. 177, 23 (Busse); post add. et edd. cum Porph. τέ 14 quae—faciunt (16)] LQ, om. cett. 15 ante sunt add. definitiones Γ definitiones scilicet Δ et] ex Δm2 16 ante alteratio add. at CG alteratio sola consistit] ai έτερότητες μο'νον συνί- ατανται Porph. p. 9, 5 17 et] in CEGLR ad Δ; Porph. v.at aliquo modo] aliquando Γ se add. Em2 habentis R habentibus EGLm1 permutatione R permutationibus CEGLm2 18 huius om. EGR, ante operis s. l. Lm2 specieique EGLNPR; cf. p. 148, 17)

247
tiae, proprii accidentisque notitiam ad diuisionem atque ad definitionem utilem esse praedixit, idcirco nunc differentiarum ipsarum facta diuisione easdem partitur et segregat, quaenam differentiae diuisionibus ac definitionibus accommodentur, quae uero minime. quoniam igitur diuisio generis ita in species facienda est, ut illae a se species omni substantiae ratione diuersae sint, idcirco non probat assumendas esse eas ad diui- sionem differentias quae uel separabilis uel inseparabilis acci- dentis significationem tenent, idcirco quoniam, ut dictum est, solum faciunt alteratum, aliud uero perficere et informare non possunt. inutiles igitur sunt ad diuisionem hae differentiae quae faciunt alteratum. segregandae igitur sunt communes et propriae a generis diuisione, illae assumendae tantum quae sunt magis propriae. illae enim faciunt aliud, quod generis diuisio uidetur exposcere. ad definitionem quoque eaedem magis propriae plurimum ualent, communes et propriae uelut inutiles segregantur; communes enim et propriae, quo- niam accidens diuersi generis ferunt, nihil substantiae ratione conformant, definitio uero omnis substantiam conatur ostendere. specificae uero differentiae illae sunt quae, ut superius dictum est, speciem informant substantiamque perficiunt; hae sunt magis propriae. eaedem igitur sicut in diuisionem, ita etiam in definitionem assumuntur. ut enim dictum est, eaedem diffe- [*](9 ut dictum est] cf. p. 244, 2. 245, 4 (et p. 242, 19—21). 20 supe- rius] p. 245, 11. 23 ut enim dictum est] infra p. 253, 12 ss. 258, 9 ss. 260, 6 ss.) [*](2 definitionem] defensionem G utile E 4 ac definitionibus om. EG 5 diuisio igitur E 7 eas ante assumendas P, ante esse HN diuisiones NRm1 8 uel inseparabilis om. EGR 9 idcirco—faciunt] uel eas differentias quae faciunt (faciant R) EGL (del. m2) R 10 aliud— alteratum (12) om. EGR 14 aliud faciunt C 15 definitionem] diui- sionem Cm1EGLm1 eadem Em1G 16 plurimum om. EG post ualent add. nam EGL (del. m2) P 17 uelut—propriae om. EGR enim om. CH 18 proferunt Lm2Pm2 procedent m1 praecedunt N a.c. 19 informant N 21 hee CP haec E 22 eaedemque C eadem Em1GL diuisione GN, add. generis GL etiam om. HN et P 23 diffinitione N ut enim—sumuntur om. edd.)
248
rentiae nunc quidem constitutiuae ad definitionem specierum sumuntur, nunc diuisiuae ad partitionem generis accommodantur. ita igitur cum diuisiuae sunt generis, aliud constituunt, in substantiae uero definitione speciei informationem faciunt, cumque magis propriae et aliud faciant et specificae sint, eo quidem quo aliud faciunt, diuisionibus aptae sunt, eo uero quo speciem informant, definitionibus accommodatae sunt. communes autem et propriae quoniam neque aliud faciunt, sed alteratum, neque omnino substantiam monstrant, aeque a diuisione ut a definitione disiunctae sunt.

A superioribus ergo rursus inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles, alias uero inseparabiles. moueri enim et quiescere et sanum esse et aegrum et quaecumque his proxima sunt, separabilia sunt, at uero aquilum esse uel simum uel rationale uel inrationale inseparabilia. inseparabilium autem aliae quidem sunt per se, aliae [*](11—249, 4] Porph. p. 9, 7—14 (Boeth. p. 34, 20—35, 6).) [*](2 assumuntur Ea.c. partitionem] coparationem N 3 ita—faciunt (4) in mg. sup. Hm2 Ita igitur cum diuisio generis aliud quaerat. substantia uero speciei informationem Hm1, eadem uerba loco ita—faciunt adiungit N Ita igitur cum ad diuisionem generis aliud querant. aliud uero ad speciei informacionem faciunt Hm3 3 diuisiuae] CHm2LN (priore loco) Pm1 diuisione EG ad diuisionem Hm3R diuisio Hm1N (post. l) Pm1 sunt] CHm2LN (pr. l.), om. EGHm1 et 3 N (post. l.) R, s. l. Pm2 constituunt] CHm2N (pr. l.) Pm2 quaerat Hm1N (post. l.) Pm1 quaerant (uel que-,) Hm3R quam erat EG constituunt quam erat L in substantiae uero definitione] CHm2LN (pr. l.) Pm2 in substantia uero Pm1R substantia uero EGHm1N (post. l.) aliud uero Hm3 4 post uero add. ad Hm3 faciunt om. EHm1N (post. l.) 5 pr. et om. HN, s. l. Pm2 faciunt Lm1Pm1 et] ac C eo] in eo N 6 quidem om. L quod HLm1NP (d er.) uero] modo N 7 quod HRm1 9 sed] sub G monstrat CGm1 11 ergo om. H uero N2; Porph. p. 9, 7 ouv rursus om. H 12 aliae... aliae hm1 separabiles esse Φ 13 alias uero—perceptibile (p. 249, 2) om. C moueri—perceptibile] RΩ, om. cett. 14 ante quaecumque s. l. omnia Λ 15 at—inseparabilia in sup. mg. hm2 acylum ΓΦ acilum ΛΣ, sim. p. 249, 3.250, 20. al. 16 post inseparabilia add. suntPAS<P edd. Busse, om.Rh cum Porph. p. 9,10)

249
uero per accidens; nam rationale per se inest homini et mortale et disciplinae esse perceptibile, at nero aquilum esse uel simum secundum accidens et non per se.

Superius differentias triplici diuisione partitus est dicens aut communes esse aut proprias aut magis proprias, dehinc easdem alia diuisione in duas secuit partes dicens has quidem aliud facere, illas uero alteratum. nunc tertiam earum quidem facit diuisionem dicens alias esse separabiles, alias inse- parabiles, posse autem de uno quoque cuius multae sunt dif- ferentiae, plurimas fieri diuisiones ex ipsa differentiarum natura manifestum est. nam si omnis diuisio differentiis distribuitur, quorum multae sunt differentiae, multas etiam diuisiones esse necesse est. fit autem ut animal diuidatur quidem hoc modo : animalis alia quidem sunt rationabilia, alia inrationabilia, item alia mortalia, alia inmortalia; item alia pedes habentia, alia minime; rursus alia herbis uescentia, alia carnibus, alia semi- nibus. ita nihil mirum uideri debet, si multiplex differentiae est facta partitio. ac primum quidem cum in ternarium nume- rum differentiae membra secuisset, communes et proprias et magis proprias nuncupauit. secunda uero diuisio communes et proprias intra nomen alteratum | facientis inclusit, magis proprias [*](p. 83) uero intra aliud facientis. haec nero tertia diuisio, quae ait dif- ferentiarum alias esse separabiles, alias inseparabil es, [*](5 Superius... dicens aut eqs.] p. 239, 18. 7 dicens has eqs.| p. 244, 2.) [*](2 perceptibile] ΦΨ perceptibilem cett. (in mg. capacem T) 3 uel] et Γ simium P post accidens add. est Γ, s. l. Lm2, ras. in E et om. ΝΑΣ 4 post se add. est P 5 differentia R 7 dicens in mg. Hm2 8 earum quid R earundem CN quidem post pr. alias C 9 post post, alias add. uero C 14 animal] in animali quod H diuiditur H quidem ante diuidatur Lp, om. brm 15 animalium N edd. quidem post sunt NP, om. H rationalia alia inrationalia H 18 item P 20 post secuisset add. ait HP aut CN et magis—et proprias om. EG 21 nun- cupari H nuncupauerit LPR 22 facientes CNPm1 propria R proprium Em1GLp.c. 23 facientes CN qua CLNRm1)

250
unam quidem ex alteratum facientibus separabilibus differentiis adiungit, ceteras uero intra inseparabilis differentiae uocabulum claudit. una quidem ex alteratum facientibus. id est propria differentia, et reliqua quae aliud facere demonstrata est, id est magis propria, inseparabiles differentiae esse dicuntur. quarum subdiuisio fit. inseparabilium differentiarum aliae sunt per se, aliae secundum accidens, per se quidem magis pro- priae, secundum accidens uero propriae. per se autem aliquid inesse dicitur quod alicuius substantiam informat. si enim idcirco quaelibet species est, quoniam substantiali differentia constituitur, illa differentia per se subiecto adest neque per accidens aut per quodlibet aliud medium, sed sui praesentia speciem quam tuetur informat, ut hominem rationabilitas. homini enim huiusmodi differentia per se inest, idcirco enim homo est, quia ei rationabilitas adest; quae si discesserit, species hominis non manebit. et has quidem quae substanti- ales sunt, inseparabiles esse nullus ignorat; separari enim a subiecto non poterunt, nisi interempta sit natura subiecti. secundum accidens nero inseparabiles differentiae sunt hae quae propriae nuncupantur, ut aquilum esse uel simum; quae idcirco per accidens nuncupantur, quoniam iam constitutae speciei extrinsecus accidunt nihil subiecti substantiae commo- dantes.

Illae igitur quae per se sunt, in substantiae [*](24—p. 251, 14] Porph. p. 9, 14—23 (Boeth. p. 35, 6—17).) [*](1 ex om. EG, in inf. mg. L alteratum post facientibus R, om. G post facientibus add. id est communem L (in inf. mg.) P 2 adiungit] ponit La.c. cetera R ceterasque Lm2 alteram C 3 una ras. ex una C quidem] quidem fit G quippe HN 4 et om. G, s. l. E 5 inseparabilis E esse om. G 6 post quarum add. quidem Lp ita brm post aliae add. enim EGL 8 inesse aliud (ex aliquid m2) L 11 neque] non Lm2R, ante neque add. quae Hm2 12 post medium add. quae sunt propria Hm1, del. m2 13 rationalitas H, item 15 15 ei s. l. Hm2 16 quidem eas (sic) C 17 nullus esse C 18 nisi] ni EG 20 proprie CN aquilum] cf. p. 248, 15 22 accedunt Hm1N subiecto Hm1 subiectae Lm1N (-te) 24 Igitur illae C in om. N)

251
ratione accipiuntur et faciunt aliud, illae uero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione dicuntur nec faciunt aliud, sed alteratum. et illae quidem quae per se sunt, non suscipiunt magis et minus, illae uero quae per accidens, uel si inse- parabiles sint, intentionem recipiunt et remissi- onem; nam neque genus magis aut minus praedi- catur de eo cuius fuerit genus, neque generis dif- ferentiae, secundum quas diuiditur; ipsae enim sunt quae unius cuiusque rationem complent, esse autem uni cuique unum et idem neque intentionem neque remissionem suscipiens est, aquilum autem esse uel simum uel coloratum aliquo modo et intenditur et remittitur.

Differentiis rite partitis earum inter se distantiam monstrat atque unam quidem repetit quam superius dixit. cum enim tres esse dixisset differentias, communes, proprias, magis pro- prias, alteratum facere dixit proprias, sicut etiam communes, aliud minime, sed hoc solis magis propriis reseruauit. nunc igitur idem repetit dicens quoniam inseparabiles differentiae quae substantiam monstrant, id est quae per se subiectis speciebus insunt easque perficiunt, aliud faciunt, illae uero [*](16. 252, 3 superius] p. 244, 1 ss.) [*](1 rationem GRh suscipiuntur Lm2 percipiuntur Φ aliud] illud E illae—suscipiens est (12)] Ω, om. cett. 3 dicuntur] accipiuntur Φ (ex 1); Porph. p. 9, 16 λαμβάνονχαι uel παραλαμβάνοντα codd., λέγονται Dauid comment. p. 184, 16 alteratum] alterum W-m1 et om. Γ 4 quidem om. Λ uero Γ 5 uero quae] quidem Γ si om. Φ 6 sunt ΔΣΦbrm Busse; Porph. p. 9, 18 v.dv—Jaw 7 aut] Λ Busse et cett. codd. edd. (cf. 4); Porph. p. 9, 19 ή cod. M m; cett. 9 ipsae] otuxat Porph. p. 9, 20 10 post rationem add. id est diffinitionem Φ 11 neque—remissionem cum Porph. p. 9, 21 cod. Μ, ooxe ανεσιν οντε έπίχασιν cett. 12 aquilum] cf. ad p. 248, 15 autem om. P 13 pr. uel] et Γ colorari Em1 et om. CLR 14 et] uel R 17 esse post dixisset HNP, ante tres P 18 alteratum—proprias] proprias alte- ratum facere dixit HNP 19 post aliud add. uero HNPR, s. l. Lm2)

252
quae sunt propriae, id est secundum accidens inseparabiles differentiae, neque in substantia insunt nec aliud faciunt, sed tantum, ut superius dictum est, alteratum. item alia distantia est earum differentiarum quae secundum substantiam sunt, ab his quae secundum accidens, quoniam quae substantiam mon- strant, intendi aut remitti non possunt, quae uero sunt secun- dum accidens, et intentione crescunt et remissione decrescunt. id autem probatur hoc modo. uni cuique rei esse suum neque crescere neque deminui potest; nam qui homo est, humanitatis suae nec crementa potest nec detrimenta suscipere. nam neque ipse a se plus aut minus hodie uel quolibet alio tempore homo esse potest nec homo rursus ab alio homine plus homo potest esse uel animal. utrique enim aequaliter animalia, aequaliter homines esse dicuntur. quodsi uni cuique esse suum nec cremento ampliari potest nec inminutione decrescere, quod per id facile monstrari potest, quoniam quae genera sunt uel species, nulla intentione uel remissione uariantur, non est dubium quin differentiae quoque, quae unius cuiusque speciei substantiam formant, nec remissionis detrimenta suscipiant nec intentionis augmenta. itaque substantiales differentiae neque intentionem neque remissionem suscipiunt. huius causa haec est. quoniam esse uni cuique unum et idem est, et [*](p. 84) intentionem re|missionemue non suscipit huius exemplum. genus [*](2 nec N substantiam N sunt EN neque edd. 4 est] L (s. l. m2) P edd., om. cett. sunt om. E 5 secundum accidens quo- niam quae om. EGP 6 ante intendi add. quae EGP post pos- sunt add. secundum (s. l. E) accidens EGP sunt om. CHL 7 in- tentione] intensione Pm2 edd., item 17—p. 253, 6 9 deminui] Pm1 minui L (ex diminui m2) N diminui cett. quia C 10 decrementa Em1G edd. 11 uel] aut L 12 neque N 13 uterque P aequa- liter—dicuntur] aequaliter corporales. aequaliter animati. aequaliter ho- mines esse dicuntur H, eadem uerba loco aequaliter—dicuntur adiungit sic utrique enim aequaliter eqs. N 15 ampliorari EGLPm1 17 ante non s. l. et ob hoc Em2 19 informant Pm2 21 suscipient N cuius HNP 22 post unum add. est L 23 remissionemque N post exemplum add. sit Lm1 edd. (ante huius distinctio), est Lm2, s. l. Hm2)
253
enim dici non potest plus minusue cuilibet genus; omnibus enim genus aequaliter superponitur. differentiae quoque quae diuidunt genus et informant speciem, quoniam speciei essentiam complent, nec intentionem recipiunt nec remissionem. quae uero secundum accidens differentiae sunt inseparabiles, ut aquilum esse uel simum uel coloratum aliquo modo, et inten- tionem suscipiunt et remissionem. fieri enim potest ut hic paulo sit nigrior, hic uero amplius simus, ille minus aquilus, at uero quod non omnes homines aequaliter rationales mor- talesque sint, nec specierum nec differentiarum natura uidetur admittere.

Cum igitur tres species differentiae consi- derentur et cum hae quidem sint separabiles, illae uero inseparabiles, et rursus inseparabilium cum hae quidem sint per se, illae uero per accidens, rursus earum quae sunt per se differentiarum aliae quidem sunt secundum quas diuidimus ge- nera in species, aliae uero secundum quas ea quae diuisa sunt specificantur, ut cum per se differen- tiae omnes huiusmodi sint, animati et inanimati, [*](12—p. 254, 8] Porph. p. 9, 24-10, 8 (Boeth. p. 35, 18—36, 6). 16 differentiarum—19 specificantur] Abaelardus, Introduct. ad theolog., II p. 94.) [*](1 post cuilibet add. esse L edd. 2 quae om. GPR, del. Hm1? 3 formant CEGLm1R species Lm2NP 3 ante quoniam add. quae EGHLPR essentiam] substantiam N 4 ante quae add. ill<a>e G 6 aquilum] cf. ad p. 248, 15 colorari EG 8 nigrior sit HNP hic— aquilus] hic uero minus hic magis acilus ille autem minus hic amplius simus illo uero minus E amplius simus] amplissimus G, add. sit L aquilus] ut 6 9 non quod R ut non HNPm1 quoniam non m2 ratio- nabiles ELm2P 12 considerantur Λm2 (in er. -entur) 2 13 haec EG illae—sensibilis (p. 254, 5) om. CEG 14 et—sensibilis (ibid.) om. HLNP 16 rursus—sensibilis (ibid.) om. R per se sunt Λ2Φ 17 quidem om. Λ2 18 ea] ΓΔΨΨ edd. haec ΛII2 20 animatum et inanimatum sensibile et insensibile rationale et inrationale mortale et inmortale hm1 animati—insensibilis] Porph. p. 10, 4 εμψύχου και αίαβητικου ante sint add. animalis edd. cum Porph. τοϋ ζώου quattuor et (20—p. 254, 2) om. 2)

254
sensibilis et insensibilis, rationalis et inrationalis, mortalis et inmortalis, ea quidem quae est animati et sensibilis differentia. constitutiua est substan- tiae animalis — est enim animal substantia ani- mata sensibilis —, ea uero quae est mortalis et inmortalis differentia et rationalis et inrationalis, diuisiuae sunt animalis differentiae; per eas enim genera in species diuidimus.

Fit nunc differentiarum plena et suprema diuisio, quae est huiusmodi. differentiarum aliae sunt separabiles, aliae inse- parabiles, inseparabilium aliae sunt secundum accidens, aliae substantiales. substantialium aliae sunt diuisibiles generis, aliae coustitutiuae specierum. quod uero ait : cum igitur tres species differentiae considerentur, ad hoc retulit, quod in prima differentiarum diuisione partim eas communes esse, partim proprias, partim magis proprias dixit, quas rursus tres differentias alias separabiles esse monstrauit, alias inseparabiles, separabiles quidem communes, inseparabiles uero proprias ac magis proprias. inseparabilium uero fecit diuisionem dicens alias esse secundum accidens, quae propriae nuncupantur, magis proprias uero secundum substantiam considerari. earum uero quae secundum substantiam sunt, subdiuisionem facit, quod [*](3 constituta Tm1 4 post animata add. et ΓΛ Busse, om. ΔΠΣΦΨ Porph. (p. 10, 6) edd. 5 ea] he ex e Rm2 est] sunt R 6 diffe- rentia om. CEGPR et om. CLR\\ rationabilis et inrationabilis (rac- et irrac- P) Lm2P 7 diuisi Em1 diuisae GPm1 has HP; Porph. p. 10, 8 St’ αΰτών 8 genera in] L (s. l. m2) ΓΔΠ. (in mg. m2) Ψ Porph., om. cett. 11 post inseparabilium add. uero C 12 generis om. EGR, in mg. Lm2 15 post esse add. dixit HNP dicit R 16 dixit om. HPR, s. l. Em2 rursum H 17 alias insepa- rabiles esse (esse om. N) monstrauit HNP 18 ac] et HN 20 acci- dens] se EG(er.), s. l. Pm2, add. substantiam Em1 alias (alia E) se- cundum substantiam considerari G edd., in mg. Em2, s. l. alias secun- dum Pm2, post considerari add. et illas esse secundum accidens edd. quae—considerari om. E post quae s. l. uero secundum accidens Pm2 propria C proprias Pm2 nuncupari Pm2 21 eorum (sic) uero quae secundum substantiam s. l. add. Em2 22 post quae add. et C)

255
aliae earum genus diuidant, aliae speciem informent. ad cuius rei facilem cognitionem illa tertii libri specierum generumque dispositio transcribatur. sitque primum substantia, sub hac corporeum atque incorporeum, sub corporeo animatum atque inanimatum, sub animato sensibile atque insensibile, sub quo animal, sub animali rationale atque inrationale, sub rationali mor- tale atque inmortale et sub mortali species hominis, quae solis deinceps indiuiduis praeponatur. in hac igitur diuisione omnes hae differentiae specificae nuncupantur, generum enim specierum- que differentiae sunt, sed generum quidem diuisiuae, specierum autem constitutiuae. id autem probatur hoc modo. substantiam quippe corporei atque incorporei differentiae partiuntur, cor- poreum uero animati atque inanimati, animatum sensibilis atque insensibilis. ita igitur genera substantiales differentiae partiuntur et dicuntur generum diuisiuae. at uero si eaedem differentiae quae a genere descendentes genus diuidunt, colli- gantur et in unum quae possunt iungi copulentur, species informatur. nam cum animal species sit substantiae — omnia enim superiora de inferioribus praedicantur et quicquid inferius fuerit, species erit etiam superioris —, animatum tamen atque [*](2 illa tertii libri.. dispositio] p. 208, 12 ss.) [*](1 diuidunt N diuident R informant CNR, add. atque construant H atque constituunt (-ant ex -ent P) NP, s. l. Lm2 (ex p. 256, 3) at E 2 facilitatem G cognitionem om. EG illa s. l. Hm2 3 trans- feratur Hm1N; post transcribatur spatium ad inscribendam figuram ut uid. relictum in EG sub] ubi E hoc Em1GLm1R 4 atque incorporeum in mg. Em2 sub corporeo om. GR, in mg Em2, s. l. Lm2 6 animal sub om. E sub animali om. GR 6 rationabile E 7 et om. HN, del. Em2 12 patiuntur Em1G corporeum—partiun- tur (15) om. Em1, in mg. corporeum (ex corpore m3)—inanimati (ani- matum autem s. l. add. m3) sensibilis—partiuntur add. m2 13 ani- matum om. G, post add. autem Em3 enim Lm1, del. m2, et er. N 14 post insensibilis add. partiuntur CL substantialis Gm1Pm2 15 si del. Lm2, post si del. et R heaedem P (dem er.) R (h del.) hae HN 16 quae post descendentes L 17 in ex al. litt. Em2 18 informantur EHN informant part. ras. ex informatur Lm2 fit E)
256
sensibile quae sunt differentiae, si referantur ad genera, diui- siuae sunt, constitutiuae uero fiunt animalis eiusque sub- stantiam formant atque constituunt definitionemque conformant, ut sit animal substantia animata sensibilis, substantia quidem genus, animatum uero atque sensibile eiusdem differentiae consti- [*](p. 85) tutiuae. | item animal rationabilitas atque inrationabilitas diuidit, mortali etiam atque inmortali diuiditur, sed iuncta rationabilitas atque mortalitas, quae animalis diuisiuae fuerant, fiunt homi- nis constitutiuae eiusque perficiunt speciem atque omnem eius rationem definitionis informant atque perficiunt. at si inrationabilitas cum mortalitate iungatur, fiet equus aut quod- libet animal, quod ratione non utitur, rationabilitas uero atque inmortalitas copulatae del substantiam informant. ita eaedem differentiae cum referuntur ad genera, diuisiuae generum fiunt, si uero ad inferiores species considerentur, informant species earumque substantiam conuenienti copulatione constituunt. In hoc quaesitum est, quemadmodum dicerentur esse hae diffe- [*](1 post sunt add. eiusdem P (s. l. m2) edd. diuisiua Em1G 2 post sunt s. l. si ad speciem Lm2Pm2 uero om. N, del. Pm1?, s. l. Hm2Rm2 fiunt s. l. Rm2 3 definitionemque] diuisionemque EG formant Hm1 4 quidem] uero N 5 ante genus add. eiusdem CN, post add. est s. l. LPm2 ante differentiae add. generis GP, post add. diuisiuae R post constitutiuae add. animalis R, s. l. speciei animalis Lm2 6 rationabilitas—diuiditur] P rationalitas atque inrationalitas diuidit mortalitas (ex inmortali m2) etiam atque inmortalitas (ex inmor- tali m2) diuidit**· H rationabilitas atque irrationabilitas mortale atque inmortale diuidit C rationale atque inrationale (diuidunt add. N) mortale atque (et N) inmortale diuidit (diuidit om. N) NR inrationabile (inratio- nale L) atque inmortale diuiditur EGLm1, in mg. ante atque add. irracionale. mortale etiam atque m2 rationabilitas atque irrationabilitas, mortalitas atque immortalitas diuidit brm 7 rationalitas E 8 diuisiua Em1GLm1R 9 constitutiua GLm1R eiusque] hominisque HNP nominis (del. Lm2) eiusque EGL 10 atque perficiunt s. l. Rm2 11 irrationalitas EP mortali Lm2Pm1 fiat G aut] atque L 12 rationalitas HP 13 inmortalitas] inrationabilitas R dei om. G, post substantiam E (s. l. m2) L formant HN item HL 14 di- uisae E 17 esse om. C eae EGR heae P)
257
rentiae specierum constitutiuae, cum inrationabilis differentia atque inmortalis nullam speciem uideantur efficere. respondemus primum quidem placere Aristoteli caelestia corpora animata non esse; quod uero animatum non sit, animal esse non posse; 5 quod uero non sit animal, nec rationale esse concedi. sed eadem corpora propter simplicitatem et perpetuitatem motus aeterna esse confirmat. est igitur aliquid quod ex duabus his diffe- rentiis conficiatur, inrationabili scilicet atque inmortali. quodsi magis cedendum Platoni est et caelestia corpora animata esse credendum, nullum quidem his differentiis potest esse subiectum — quicquid enim inrationabile est corruptioni sub- iacens et generationi, inmortale esse non poterit —, sed tamen hae differentiae, quoniam substantialium differentiarum in numero sunt, si iungi ullo modo potuissent, earum naturam et speciem quoque possent efficere. atque ut intellegatur, quae sit haec potentia efficiendae substantiae specieique formandae, respiciamus ad proprias atque communes, quae tametsi iun- gantur, speciem substantiam que nulla ratione constituunt. si quis enim loquatur ambulans, quae sunt duae communes dif- ferentiae, uel si albus ac longus, num idcirco isdem eius sub- stantia constituitur? minime. cur? quia non eiusdem sunt generis, quae alicuius possint constituere et conformare sub- [*](3—7 Aristoteli] cf. De caelo II 12, p. 292a, 18 ss.; ed. Didot IV part. II p. 38a, frg. 24 (Cic. de nat. deor. II 15, 42 cum locis ab Heitzio adlatis). 9 Platoni] Tim. p. 38 E. 39 E ss.; cf. supra p. 209, 2.) [*](1 species G inrationalis CEGP differentiae E 5 concedit Lm1N 7 est] esse CN, ad est s. l. ał esset L aliud G 8 con- ficeretur H, s. l. (add. ał) ad conficiatur L irrationali Lm2P 9 ac- cedendum CN (ac er.) H (ac in ras. m2), concedendum edd. est platoni CN et om. C 10 credendum om. CN 11 inrationale (irr- P) HP 13 ante substantialium add. in CHN, post diff. om. CHNR 16 efficientiae G 17 tametsi] etsi C etiam (si er. H) etsi H (in mg. ł tametsi m2) NP 19 loquitur HN 20 sit H num ex non Rm2 isdem] NP eisdem (ei in ras. m2) L hisdem cett., post s. l. differentiis add. Em2 21 ante cur add. id HNP, s. l. Lm2 eius EG sunt ante eiusdem N, post generis L 22 possunt NP con- firmare Em1GRm1)
258
stantiam. ita igitur hae, id est inrationale atque inmortale, etiamsi subiectum aliquod habere non possunt, possent tamen substantiam efficere, si ullo modo iungi copularique potuissent, praeterea inrationale iunctum cum mortali substantiam pecudis facit : est igitur constitutiua inrationalis differentia, item inmor- tale ac rationale coniuncta efficiunt deum : est igitur inmortale quod speciem formet, quodsi inter se iungi nequeunt, non idcirco quod in natura earum est, abrogatur.

Sed hae quidem quae diuisiuae sunt differentiae generum, completiuae fiunt et constitutiuae speci- erum; diuiditur enim animal rationali et inrationali differentia et rursus mortali et inmortali differentia, sed ea quae est rationalis differentia et mortalis, con- stitutiuae fiunt hominis, rationalis uero et inmor- talis del, illae uero quae sunt inrationalis et mor- talis, inrationabilium animalium, sic etiam et supremae substantiae cum diuisiua sit animati et inanimati dif- ferentia et sensibilis et insensibilis, animata et sen- sibilis congregatae ad substantiam animal perfecerunt.

[*](9—19] Porph. p. 10, 9—17 (Boeth. p. 36, 7—15).)[*](2 aliquod om. C aliquid LP possunt—substantiam] possent tamen substantiam possent C 4 mortale EGPm1 5 irrationabilis NP ita R 6 coniunctae HN 8 eorum edd. 9 haec CL heae P 10 generum om. EG fiant Cm1Em1G sunt Σ 11 diuiditur—insensibilis (18)] 2, om. cett. 12 pr. et—differentia om. 2, add. Xm2 13 ea... differentia] Porph. p. 10, 12 ai... διαοοραί rationalis.. mortalis cum cod. M Porph., cett. τοΰ 6-νητοδ καί τού λογικού 14 fiunt] definiunt Δm1ΙΛΣ hominem Δm1ΑΣ 15 dni in ras. 2, add. sunt et angeli Δ, sed del., ante dei add. angeli et Πm2, sed del.; codd. Porph. p. 10,13 aut θεού aut άγγέλοο quae sunt add. Xm2 post mortalis add. constitutiuae sunt Γ 16 inratio- nalium Xm2\m1, add. sunt Φ etiam] enim Φ supremae substan- tiae] Tm2 (suae substantiae m1) Xm2 (superna substantia m1) suprema substantia cett. codd. edd. Busse; cf. Porph. p. 36, 12 et infra p. 259, 23 18 animatum EGR sensibile E (le in ras.) R 19 congregata ER perficerent G perficiunt in ras. 2 post perfecerunt add. animata uero et insensibilis perfecerunt plantam edd. cum Porph. p. 10, 17, om. Boethius etiam in commentario)
259

Geminum differentiarum usum esse demonstrat, unum qui- dem quo genera diuiduntur, alium uero quo species infor- mantur; neque enim hoc solum differentiae faciunt, ut genera partiantur, uerum etiam dum genera diuidunt, species in quas genera deducuntur efficiunt, itaque quae diuisiuae sunt gene- rum, fiunt constitutiuae specierum, huiusque rei illud exemplum est quod ipse subiecit; animalis quippe differentiae sunt diui- siuae rationale atque inrationale, mortale atque inmortale; his enim praedicatio diuiditur animalis, omne enim quod animal est, aut rationale aut inrationale aut mortale aut inmortale est. sed istae differentiae quae diuidunt genus quod est animal, speciei substantiam formamqne constituunt, nam cum sit homo animal, efficitur rationali mortalique differentiis, quae dudum animal partiebantur, item cum sit equus animal, inrationali mortalique differentiis constitui|tur, quae dudum animal diui- [*](p. 86) debant. deus autem cum sit animal, ut de sole dicamus, ratio- nali inmortalique efficitur differentiis, quas diuidere genus habita partitio paulo ante monstrauit. sed hic, ut diximus, deum corporeum intellegi oportet, ut solem et caelum ceteraque huiusmodi, quae cum animata et rationabilia Plato esse con- firmat, tum in deorum uocabulum antiquitatis ueneratione probantur assumpta, de primo quoque genere, id est substantia demonstrantur uenire. nam cum eius diuisiuae sint differentiae [*](18 ut diximus] p. 208, 22 ss. 20 Plato] cf. p. 257, 9.) [*](2 aliud EHm1Rm2 alio m1 uero om. R 4 partiuntur GPm1 diuidendo N 5 deducantur HN dicuntur R diuiduntur C (uid in er. duc? m2) diuisae Em1Gm2HR 6 huius C rei om. EGR s. l. Lm2 7 ipse] ille R diuisae Em1Gm2 8 mortale atque inmortale om. EGR, in mg. Lm2 9 quod animal est] animal HNR 10 pr. aut om. R post rationale add. est HN 11 est om. HR quod] hoc C 13 post efficitur add. ab his EPm1, del. m2, s. l. Lm2 post differentiis add. constituitur Cm1, del. m2 14 partiebantur] diuidebant Lm1R 15 diuidebant] parciebantur R 16 ut] si CH, in ros. N, recte?; cf.p. 208, 22 20 confirmet C (et in ras. m2)HLm2N 22 substantiam Em1 23 demonstrantur] idem monstratur HN idem (super ras. Cm2, s. l. Pm2) demonstrantur Cm1Pm1, alt. n del. Cm2Pm2 euenire HNPm2, add. s. l. differentiae Lm2 diuisae Em1Pm1 sunt EHm1)

260
animatum atque inanimatum, sensibile atque insensibile, iunctae differentiae sensibilis atque animati efficiunt substantiam ani- matam atque sensibilem, quod est animal, iure igitur dictum est, quae diuisiuae sunt differentiae generum, easdem esse con- stitutiuas specierum.

Quoniam ergo eaedem aliquo modo quidem accep- tae fiunt constitutiuae, aliquo modo autem diuisiuae, specificae omnes uocantur. et his maxime opus est ad diuisiones generum et definitiones, sed non his quae secundum accidens inseparabiles sunt, nec magis his quae sunt separabiles.

Omnes a genere differentias procedentes genus ipsum a quo procedunt, diuidere nullus ignorat, ipsae autem quae diuidunt genus, si ad posteriores species applicentur, informant substantias easque perficiunt, eaedem igitur sunt constitutiuae specierum, eaedem diuisibiles generum, alio tamen modo atque alio consideratae, ut si ad genus relatae quidem in contrariam diuisionem spectentur, diuisibiles generis inueniuntur, si uero iunctae aliquid efficere possint, specierum constitutiuae sunt, quae cum ita sint, hae differentiae quae genus diuidunt, rectis- sime diuisiuae nominantur - quae enim constituunt speciem, specificae sunt, sed constituunt speciem hae differentiae quae [*](6—11] Porph. p. 10, 18—21 (Boeth. p. 36, 15—19).) [*](4 post constitutiuas add. et completiuas C completinasque HNP (ex p. 258,10) 6 ergo] igitur P needem uel heedem hic et 15. 16. p. 261, 1 codd. quidam alio P (ras. ex aliquo,) Γ (o in ras.) quidem] ΓΔΛΙIΨ, om. cett.; Porph. p. 10, 18 μεν 7 aliquo—inseparabiles sunt (10)] Ω, om. cett. alio ras. ex aliquo ut uid. Γ autem modo Φ autem add. 5m2 10 sunt inseparabiles Γ his om. Γ 12 post Omnes add. enim R 13 quo] quibus EGR procedent Em1 15 post sub- stantias s. l. earum L eas substantiasque (quae N) HNR sunt igitur HL 16 post eaedem add. sunt LR 19 sint CHPRm1 21 diui- siuae] specificae Lm2 nominantur] nuncupantur HΡΝ enim om. C post speciem add. eaedem speciem faciunt, quae uero speciem faciunt CHN)

261
sunt generis diuisiuae - eaedemque sunt specierum constitu- tiuae. quare iure quae generum diuisiuae sunt et quae spe- cierum constitutiuae, specificae nuncupantur, has igitur in diuisione generis et in definitione specierum accipi oportere manifestum est. quoniam enim diuisiuae sunt, per eas diuidi oportet genus, quoniam autem constitutiuae, per eas species definiri; quibus enim unum quodque constituitur, isdem etiam definitur, constituitur autem species per differentias generis diuisiuas, quae sunt specificae, iure igitur specificae solae et in generis diuisione et in specierum definitione ponuntur, et de specificis quidem haec ratio est, de his autem quae uel separabilia uel inseparabilia continent accidentia, nihil in generum diuisione uel definitione specierum poterit assumi, idcirco quoniam quae diuisibiles sunt, substantiam generis diuidunt, et quae constitutiuae sunt, substantiam speciei con- stituunt. quae uero sunt inseparabilia accidentia, nullius sub- stantiam informant, unde fit ut multo minus separabilia acci- dentia ad diuisiones generum uel specierum definitiones accommodentur; omnino enim dissimiles sunt substantialibus differentiis, nam inseparabilia accidentia hoc fortasse habent commune cum specificis, hoc est substantialibus differentiis, quod aeque subiectum non relinquunt, sicut nec specificae differentiae, separabilia autem accidentia ne hoc quidem; sepa- [*](1 diuisae Gm1 eaedemque] H (hee-) NP eaedem C igitur eaedem (eaedem s. l. Lm2) quae (que E) sunt EGLR constitutiuae specie- rum C 2 quare—constitutiuae om. EGLR quare iure] iure igitur P 4 diuisionem HLm2P et] uel R definitionem (uel diff-) HL (s. l. ał constitutione] P diuisione Em1 6 eius Em1 7 post definiri add. oportet CN, s. l. (scil. add. E) EL quibus—definitur om. EGLR, in mg. Pm2 hisdem CHN 9 solae s. l. Em2 10 post, in om. HN 12 continent] concedunt EG, s. l. uel faciunt Gm1? 13 post uel add. in L 16 sub- stantiam] HN, om. Em1, speciem CGLm1R (post informant) s. l. Em2, speciei substantiam Lm2P edd. 17 formant H multo om. C 18 ad diuisiones—accidentia (20) in inf. mg. Gm2 definitiones] diuisiones Em1G 19 ante substantialibus add. a HN, recte? 22 ante quod add. id H (linea del., sed linea er. uid.) N ad quod aeque s. l. ał quod hae similiter L sic G (ut er.) L (ut del. m2) 23 ne] nec LN)
262
rari enim possunt, nec tantum potestate et mentis ratiocinatione, sed actus etiam praesentia, et omnino ueniendi uel discedendi uarietatibus permutantur.

Quas etiam determinantes dicunt : differentia est qua abundat species a genere, homo enim ab animali plus habet rationale et mortale : animal enim neque ipsum nihil horum est nam unde habebunt species differentias? neque enim omnes oppositas habet - nam in eodem simul habebunt opposita —. sed, quemadmodum probant, potestate quidem omnes habet sub se differentias, actu uero nullam, ac sic neque ex his quae non sunt, aliquid fit neque opposita circa idem sunt.

Specificas differentias definitione concludit dicens substan- [*](p. 87) tiales differentias a quibusdam tali descriptionis ratione finiri : differentia specifica est qua abundat species a genere, sit enim genus animal, species homo : habet igitur homo dif- ferentias in se, quae eum constituunt, rationale atque mortale; omnis enim species constitutiuas formae suae differentias in se retinet nec praeter illas esse potest, quarum congregatione perfecta est. si igitur animal quidem solum genus est, homo uero est animal rationale mortale, plus habet homo ab animali id quod rationale est atque mortale, quo igitur abundat species [*](4—13] Porph. p. 10, 22—11, 6 (Boeth. p. 36, 20—37, 5).) [*](1 nec] non brm 4 Quae hm1 dicuntur Am1 est add. \m2 5 que Em1 quae Ga.c. abundant (ha- G) Em1G a om. N ho- mo—-nullam (11)] RQ, om. cett. ab om. ΓΦ 6 enim] enim tamen R autem A 7 horum nihil Γ 8 enim om. Φ, add. &m2, autem er. T : Porph. p. 11, 3 ούτε ίί; enim pro autem; cf. ad p. 16, 15; an autem (cf. T) Boethius scripsit? opposita R habet] habent cett. codd. et edd. 9 nam] nec R habebit Φ (post opposita), non habe- bunt Δ 11 habet] Pp.c. Φ*Γ habent cett. ac sic om. N sic ex si Em2G 12 hiis Φ sint Sa.c. opposita] ex oppositis quae Rhm1 13 circa idem sunt] Porph. p. 11, 6 &pa περί τό αΰτο εσται 15 diffiniri Pm2R 19 constitutiuae Em1GLp.c.Rm1 in se om. C 22 est uero E 23 id] id est EGP)

263
a genere, id est quo superat genus et quo plus habet a genere, hoc est specifica differentia, sed huic definitioni quae- dam quaestio uidetur occurrere habens principium ex duabus per se propositionibus notis, una quidem, quoniam duo con- traria in eodem esse non possunt, alia uero, quoniam ex nihilo nihil fit. nam neque contraria pati sese possunt, ut in eodem simul sint, nec aliquid ex nihilo fieri potest; omne enim quod fit, habet aliquid unde effici possit atque formari, quae pro- positiones talem faciunt quaestionem, dictum est differentiam esse id qua plus haberet species a genere, quid igitur? dicen- dum est genus eas differentias quas habent species, non habere? et unde habebit species differentias quas genus non habet? nisi enim sit unde ueniant, differentiae in speciem uenire non possunt, quodsi genus quidem has differentias non habet, species autem habet, uidentur ex nihilo differentiae in speciem conuenisse et factum esse aliquid ex nihilo, quod fieri non posse superius dicta propositio monstrauit. quod si differentias omnes genus continet, differentiae autem in contraria dissol- uuntur, fiet ut rationabilitatem atque inrationabilitatem, mor- talitatem atque inmortalitatem simul habeat animal, quod est genus, et erunt in eodem bina contraria, quod fieri non potest, neque enim sicut in corpore solet esse alia pars alba, alia nigra, ita fieri in genere potest; genus enim per se conside- ratum partes non habet, nisi ad species referatur, quicquid igitur habet, non partibus, sed tota sui magnitudine retinebit, nec illud dubium est, quin in partibus suis genus habeat [*](1 post, quo] quod Em1 (quid m2) GHm1R a om. H 2 hoc—dif- ferentia om. C huic] hunc Em1N 4 per se ante notis brm unam GHa.r. 5 aliam C (sic) Ha.r. post quoniam add. quidem C 6 sit C nec N 10 id om. R qua] quod GHLm1P; cf. p. 270, 12 dicen- dumne Lm2 11 genus ante non habere HNP habent] habet Lm2 12 habet] habebit CEGLm1, in mg. Rm2 (om. m1) 13 ueniunt R 15 uidetur GLm1P differentia EGL (ex -tiasj P 16 esse] est CLP aliquando Em1 18 contrarium HLm2NPm1 contrario R 19 mortali- tatem atque inmortalitatem] CNP, s. l. Lm2, om. cett. 22 esse post alba N, post alia P 25 detinebit N 26 in] HNP, s. l. Lm2, om. cett.)
264
contrarietates, ut animal in homine rationabilitatem, in boue contrarium. sed nunc non de speciebus quaerimus, de quibus constat, sed an ipsum per se genus eas differentias quas habent species, habere possit atque intra suae substantiae ambitum continere, hanc igitur quaestionem tali ratione dis- soluimus. potest quaelibet illa res id quod est non esse, sed alio modo esse, alio uero non esse, ut Socrates cum stat, et sedet et non sedet, sedet quidem potestate, actu uero non sedet. cum enim stat, manifestum est eum non agere sessi- onem, sed potius standi inmobilitatem. sed rursus cum stat, sedet, non quia iam sedet, sed quia sedere potest; ita actu quidem non sedet, potestate uero sedet. et ouum animal est et non est animal. non est quidem animal actu, adhuc namque ouum est nec ad animalis processit uiuificationem, sed idem tamen est animal potestate, quia potest effici animal, cum formam ac spiritum uiuificationis acceperit. ita igitur genus et habet has differentias et non habet, non habet quidem actu, sed habet potestate. si enim ipsum per se animal consideretur, differentias non habebit, si autem ad species reducatur, habere potest, sed distributim atque ut eius speciebus separarim nihil possit euenire contrarium. ita ipsum genus si per se consi- [*](1 post homine s. l. habet E, post rationabilitatem Lm2 2 nunc om. EGR, s. l. Lm2 4 suae intra C 6 quaelibet illa res] HLm2NPm1 quaelibet res (res s. l. E) CEPm2 quidlibet Lm1R quodlibet G 7 alio uero non esse om. Hm1, s. l. alio non esse m2 8 secund. sedet om. CEGR 9 enim om. CEGLPm1 (s. l. autem m2) R sessione G 10 mobilita- tem CEGLm1P mobilitate N cum stat in constat mut. ERm2 13 actu om. EG 14 neque CL ad om. E animal G animalis quidem L 16 spiritum] speciem CHR genus et] ELm2NP et genus et H genus CGLm1R 17 non habet quidem—potestate] habet quidem potestate sed non habet (habet om. C) actu CEm2P habet quidem actu sed non habet potestate Em1G 18 consideretur] quis (s. l.) consideret E 19 autem] enim R reducat E 20 distributim] HLm2PRm2 distri- butum CN distribute EGLm1 distributam Rm1 atque—contrarium] atque in species separatum (separatim H) ut nihil possit esse (euenire H) contrarium CHN, add. locum atque ut eius—contrarium C nihil] et nihil G 21 si ipsum genus HN)
265
deretur, differentiis caret; quod si ad species referatur, per distributas species uel in partibus suis contraria retinebit, atque ita nec ex nihilo uenerunt differentiae quas genus retinet potestate nec utraque contraria in eodem sunt, cum contrarias differentias in eo quod dicitur genus, actu non habet, inpos- sibilitas enim eius propositionis quae dicit contraria in eodem esse non posse, in eo consistit quod contraria actu in eodem esse non possunt, nam potestate et non actu duo contraria in eodem esse nihil impedit, quae uero nos contraria diximus, Porphyrius opposita nuncupauit. est enim genus contrarii oppositum : omnia enim contraria, si sibimet ipsis considerantur, opposita sunt.

Definiunt autem eam et hoc modo : differentia est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur; rationale enim et mortale de homine | praedicatum in eo quod quale quiddam est [*](p. 88) homo dicitur, sed non in eo quod quid est. quid est enim homo interrogatis nobis conueniens est dicere animal, quale autem animal inquisiti, quoniam ratio- nale et mortale est, conuenienter adsignabimus.

Tres sunt interrogationes ad quas genus, species, differentia, proprium atque accidens respondetur, haec autem sunt : quid [*](13—20] Porph. p. 11, 7—12 (Boeth. p. 37, 6-12).) [*](1 species] differentias H 2 uel om. Lm1 uelut HLm2 sin eo] id HN quot E 7 actu ante contraria H, post eodem CLN in eodem esse—in eodem om. EG 8 post non possunt add. quantum ad genus potestate solum, quantum ad species actu et potestate Rm2 9 nil L contraria nos C 11 si om. HN, s. l. Cm2 si in semet Lm2P considerentur CLm2 12 sunt om. HN 13 autem om. H enim C et om. CEGHNP2, ante eam 4; Porph. p. 11, 7 xo; όντως 14 quae EP de om. C et om. CEGLIR; Porph. xat; cf. infra p. 267, 1 15 ra- tionale—animal (19)] RQ, om. cett. 16 praedicatur Ta.c. m1 quid- dam om. ΓΦ 18 homo om. RΔΦ, s. l. scil, homo \m2; Porph. p. 11, 10 6 άνθρωπος 19 post post, animal add. sit C, ante EG inquisiti] Porph. p. 11, 11 πυνθανομενων 20 et om. CEGLR; Porph. p. 11, 12 xac est om. HNR, s. l. 2m2 assignauimus E assignamus G 22 hae Hp.r.LR edd. heede m P)

266
sit, quale sit, quomodo se habeat, nam si quis interroget : quid est Socrates? responderi per genus ac speciem conuenit aut animal aut homo, si quis quomodo se habeat Socrates interroget, iure accidens respondebitur, id est aut sedet aut legit aut cetera, si quis uero qualis sit Socrates interroget, aut differentia aut proprium aut accidens respondebitur, id est uel rationalis uel risibilis uel caluus. sed in proprio quidem illa est obseruatio, quod illud proprium dici potest quod de una specie praedicatur, accidens uero tale est quod qualitatem designet quae non substantiam significet, differentia uero talis est quae substantiam demonstret, interrogati igitur qualis una quaeque res sit, si uolumus reddere substantiae qualitatem, differentiam praedicamus, quae differentia numquam de una tantum specie praedicatur, ut mortale uel rationale, sed de pluribus, quod igitur de pluribus speciebus inter se differen- tibus praedicatur ad eam interrogationem, quae quale sit id de quo quaeritur interrogat, ea est differentia cuius talem posuit definitionem : differentia est quod de pluribus [*](1 se om. G, s. l. E habet CEGLR 2 per om. H ac N 3 pr. aut] ut CHm1N post, aut] ut Hm1N habet R, post habeat del. se habet G 4 iure—legit] differentia aut legit G aut differentiam *ut (a er.) legit E differentia respondetur (respondetur etiam R) id est aut sedet aut legit Lm1 5 aut] et HLm1NP quale H 6 proprio aut accidenti EGR respondebitur] CLm2P respondebit EGR respondetur HLm1N 7 pr. uel om. LN uel risibilis uel caluus] Lm1 edd. uel mortalis uel caluus CHLmSN uel mortalis uel alicuius EGR uel mor- talis uel saluus uel caluus Pm1 uel mortalis uel risibilis uel caluus m2 10 quae non—demonstret] Differentia uero talis est (haec om. L) quae (que ELm1 atque m2) non substantiam significet (-cat Lm1, add. m1 Differentia uero talis est quae substantiam significat, del. m2). Differentia uero talis est quae (non add., sed del. E) substantiam demonstret (at Lm1) EGL post significet in mg. Proprium uero est quod non sub- standam significat H 11 quae] quia R demonstrat CLm1 inter- roganti R (ex -tis] quale R 12 constantiae G 13 numquam] non C tantum de una C 14 sed om. EG, s. l. Lm2 15 quod] quod- si R 16 ad praedicatur in mg. respondetur E 18 pluribus—differen- tibus] cf. p. 265, 14)
267
specie differentibus in eo quod quale sit praltdicatur; cuius definitionis causam rationemque pertractans ait;

Rebus enim ex materia et forma constantibus uel ad similitudinem rtfateriae et formae constituti- onem habentibus, quemadmodum statua ex materia est aeris, forma autem figura, sic et homo communis et specialis ex materia quidem similiter consistit genere, ex forma autem differentia, totum autem hoc animal rationale mortale homo est, quemadmodum illic statua.

Dixit superius differentias esse quae in qualitate speciei praedicarentur, nunc autem causas exequitur, cur speciei qua- litas differentia sit. omnes, inquit, res uel ex materia formaque consistunt uel ad similitudinem materiae atque formae sub- stantiam sortiuntur, ex materia quidem formaque subsistunt [*](3—10] Porph. p. 11, 12—17 (Boeth. p. 37, 12-17).) [*](1 post quale add. quid Lm2(in ras.) E (sed er.) Rm1, del. m2, add. quid post sit s. l. Hm2 4 post similitudinem add. proportionemque LNRQ (in mg. nempe communionem Γ); om. Porph. p. 11, 13 et) ac ΓΔΙΙΨ-, om. LΑ2Φ formae] Am2HI!1- speciei CEGHNPRhm1 specieique LΛ2Φ formae speciei er. uid. Γ; cf. Porph. et infra 13 ss. 5 quem- admodum—differentia (8)] LRQ, om. cett. post materia add. quidem edd., recte ut uid.; Porph. p. 11, 14 μέν 6 aeris] et (s. l. m2) aere (in ras. m2) Ψ forma] ex (in al. litt. xVm2) forma LxVbrm Busse; Porph. εΐϊοος post figura haec Proportionale autem (enim Φ) dicitur (est Σ) quod proportionem omnium specierum teneat (tenet Σ) id est communionem omnium partium uel (et T) specierum quae diuidi (diui- dendo Rhm1 diuidendae Thm2\lm12'l>) ex ea (eo ΣΣ) contingunt (con- tingant R) per (del. Σ) differentiam figuras ΓΠm2 diffe- rentiam figuras \) add. LRTm1hm1ΑΠΣΦ, om. Ψ, del. Tm2\m2 7 simi- liter] Busse similiter proportionaliter LRllm1 similiter proportionaliterquc ΓΔΙm2Φ'Ρρ proportionaliter 2brm; cf. Porph. p. 11, 15 8 ante genere add. in Γm2 (ex m1) LΣ toto Ga.c. 9 ratione E ante mortale add. et CEGHLPR, om. NQ cum Porph. p. 11, 16 homo est om. N, ex homine Δm2 11 differentiam HN 12 praedicaretur HN causis Em1 post cur add. autem Hm1, del. m2 qualitas speciei H 13 omnis ELm2N uel om. EGR 14 consistit Ea.c.HLm2 subsistit N 15 sortitur HLm2N ex om. CEGR formaque] et forma P)

268
omnia quaecumque sunt corporalia; nisi enim sit subiectum corpus quod suscipiat formam, nihil omnino esse potest, si enim lapides non fuissent, muri parietesque non essent, si lignum non fuisset, omnino nec mensa quidem, quae ex ligni materia est, esse potuisset, igitur supposita materia ac prae- iacente cum in ipsam figura superuenerit, fit quaelibet illa res corporea ex materia formaque subsistens, ut Achillis statua ex aeris materia et ipsius Achillis figura perficitur, atque ea quidem quae corporea sunt, manifestum est ex materia for- maque subsistere, ea uero quae sunt incorporalia, ad simili- tudinem materiae atque formae habent suppositas priores antiquioresque naturas, super quas differentiae uenientes effi- ciunt aliquid quod eodem modo sicut corpus tamquam ex materia ac figura consistere uideatur, ut in genere ac specie additis generi differentiis species effecta est. ut igitur est in Achillis statua aes quidem materia, forma uero Achillis qua- litas et quaedam figura, ex quibus efficitur Achillis statua, quae subiecta sensibus capitur, ita etiam in specie, quod est homo, materia quidem eius genus est, quod est animal, cui superueniens qualitas rationalis animal rationale, id est speciem fecit, igitur speciei materia quaedam est genus, forma uero et quasi qualitas differentia, quod est igitur in statua aes, hoc est in specie genus, quod in statua figura conformans, id in specie differentia, quod in statua ipsa statua, quae ex aere [*](2 potest] putem G putemus R 4 nec om. Gm1 ne EGm2L 5 ma- teria est] fit materia HNP ante igitur add. si E, sed del. 6 in om. R ipsa ER figuram Hm1La.r. peruenerit HN 9 corpo- ralia HNP ex om. C 11 prioris Em1G 12 antiquiorisque G 13 tamquam om. CLP, del. Hm2 ex] ea GL (in ras. m2) R 14 materia ac figura] brm materia (in ras. Lm2) forma ac figura (ac figura del. Lm2) LP forma ac figura CEGHRp figura ac forma N 15 generi] generis EG 16 aes—statua (17) om. N materiae G 17 et quae- dam—statua] CH, om. Lm1 (in mg. et quaedam figura m2) P statua (cet. om.) EGR 18 quod] quae edd. 22 et om. EGR, s. l. Lm2 quali- tatis R igitur est (est s. l. Pm2) HNP 23 figura] forma N 24 post quod add. est igitur Pm2)
269
figuraque conformatur, id in specie ipsa species, quae ex genere differentiaque coniungitur. quodsi materia quidem speciei genus est, forma autem differentia, omnis uero forma qualitas est, iure omnis differentia qualitas appellatur, quae cum ita sint, iure in eo quod quale sit interrogantibus respondetur.

Describunt autem huiusmodi differentias et hoc modo: differentia est quod) aptum natum est diuidere [*](p. 89) quae sub eodem sunt genere; rationale enim et in- rationale hominem et equum, quae sub eodem sunt genere, quod est animal, diuidunt.

Haec quidem definitio cum sit usitata atque ante oculos exposita, eam tamen plenius dilucideque declarauit. omnes enim differentiae idcirco differentiae nuncupantur, quia species a se differre faciunt, quas unum genus includit, ut homo atque equus propriis discrepant differentiis; nam sicut homo animal est, ita etiam equus, ergo secundum genus nullo modo distant. [*](6—10] Porph. p. 11, 18—20 (Boeth. p. 37, 18—38, 1).) [*](1 formatur CHNP 2 quidem] quaedam CHLm2PR 3 autem] nero N uero] ergo Lm1 autem N qualitas] HNPm1 qualia CEGLR uel qualis s. l. Pm2 5 ante respondetur excidisse differentia coni. Brandt 6 post autem add. et L (del.) R; Porph. p. 11, 18 post 8e add.*αί cod. B differentias] Em2GHPm1xV differentiam CLPm2 ΓΛΑΙIΣΦ differentia Em1NR; Porph,. τάς τοιούτας διαφοράς et] LPRi, om. cett.; Porph.*a\ οοτως 7 qua CG actum R natura] HL (del. m2) ΓΑΛΠΦ om. cett.; Porph. p. 11, 19 πεφοχος; cf. infra p. 272, 5—9. 275, 12 8 ante quae add. ea Γ2, s. l. Am2, del. m. al., illa s. l. Δm2 genere sunt ΣΑΨ rationale—sunt genere om. EG 9 et equum] equnmque C 10 diuidit L 11 cum—oculos in mg. E sit usitata] sita sit situr (sic) Em1 ita sit m2 situ sit sita G ante om. HNR, s. l. Lm2 oculis HN 12 post exposita add. superius R ea GNR plenius dilucideque declarauit] (claruit Em1Gm1) CEm2Gm2 plenius dilucideque declarauit L plenius lucidinsque declarauit Hm2 plenius dilucidiusque claruit R exempli insuper luce declarauit (ex decla- ruit N) NP plenius dilucideque exempli insuper luce declarauit Hm1 exempli insuper luce reserauit edd. 13 species ase differre] specie (ex specierum, sequ. rasura) differentiam E species in aere differentiam G species ase differentiae Lm1 14 a] ad R concludit N 15 nam in ras. Lm2 sed EG)

270
quae igitur secundum genus minime discrepant, ea differentiis distribuuntur, additum enim rationale quidem homini, inratio- nale uero equo equus atque homo, quae sub eodem fuerant genere, distribuuntur et discrepant, additis scilicet differentiis.

Adsignant autem etiam hoc modo : differentia est qua differunt a se singula; nam secundum genus non differunt, sumus enim mortalia animalia et nos et inrationabilia, sed additum rationabile separauit nos ab illis, et rationabiles sumus et nos et dii, sed mortale adpositum disiunxit nos ab illis.

Vitiosa ratione et non sana quod uult explicat definitio quorundam. id enim esse dicunt differentiam qua una quaeque res ab alia distet, in qua definitione nihil interest quod ita dixit an ita concluserit : differentia est id quod est differentia, etenim differentiae nomine in eiusdem differentiae usus est [*](5—10] Porph. p. 11, 21—12, 1 (Boeth. p. 38, 1—5).) [*](2 describuntur EG 3 post equo distinguunt edd., post equus expec- tatur igitur’ Schepps, additum eqs. nominatiuum absolut. (cf. indicem Meiseri) interpretatur Brandt qui Lm2P 5 autem om. \, del. Lm2A.m2 etiam om. H etiam et Λ eam et ΝΣ; Porph. p. 11, 21 St καί 6 qua] Porph. διαφορά έσχιν δχψ διαφέρει έκασχα; ‘an quo?’ Busse, sed cf. infra p. 271, 1.7. 18. 272, 17. 6 nam—ab illis (9)] LRQ, om. cett. post nam add. homo et equus cum Porph. edd. (cf. etiam infra p. 271, 9. 12, sed etiam supra p. 269, 9), etiam Bussio homo atque equus addendum uid. 7 enim] autem Γ 8 inrationalia (uel irr-) R?ΓΠ (in ras.) ros. ex -bilia Δ sed—illis (9) om. R ratio- nabile] p.r rationale \a.r. et cett. separauit] disiunxit ΓΦ 9 et] CHP, s. l. er. uid. Δ, om. cett. rationabiles] L\m12 rationale CP rationales cett., add. enim ΕGΗΑίΙΦΨ; codd. Porph. aut λογικοί aut λογικά sumus om. CEGHP; Porph. έσμέν et nos om. E et om. N di C dei ut uid . 2 sed—ab illis om. EG 11 ante Vitiosa in ras. Haec E ratione] L edd., om. cett. (recte?), in ras. est E et om. G sane E (in ras.) NP explicans HNP non (s. l. m2) explicat L 12 id] cf. p. 263, 10 13 aliis R distat HN differt P 14 dixerit Lm2P an] utrum R concluderit L concludat EGR id quod est om. E ante differentia add. ipsa ER differentia om. G 15 etenim om. EGR differentiae nomine] qua differt una res ab alia, id est id quod est differentia est differentia. Differentiae nomine fid est—nomine in ras. m2) E in—definitione] usus in eius diffinitione N)

271
definitione dicens : differentia est qua differunt a se singula, quodsi adhuc differentia nescitur, nisi definitione clarescat, differre quoque quid sit qui poterimus agnoscere? ita nihil amplius attulit ad agnitionem qui differentiae nomine in eiusdem usus est definitione, est autem communis et uaga nec includens substantiales differentias, sed quaslibet etiam accidentes hoc modo : differentia est qua a se differunt singula; quae enim genere eadem sunt, differentia discrepant, ut cum homo atque equus idem sint in animalis genere, quoniam utraque sunt animalia, differunt tamen differentia rationali, et cum dii atque homines sub rationalitate sint positi, differunt mortalitate, rationale igitur hominis ad equum differentia est, mortale hominis ad deum, atque hoc quidem modo substantiales differentiae colliguntur, quodsi Socrates sedeat, Plato uero ambulet, erit differentia ambulatio uel sessio, quae substantialis non est. namque istam quoque dif- ferentiam definitio uidetur includere, cum dicit : differentia est qua differunt singula; quocumque enim Socrates a Platone distiterit nullo autem alio distare nisi accidentibus potest —, id erit differentia secundum superioris terminum definitionis, quam rem scilicet uiderunt etiam hi qui definitionis huius uagum communemque finem reprehendentes certae con- clusionis terminum subiecerunt. [*](2 nesciatur Lm2 (non noscitur m1) P definitione] in definitione N 3 qui] LN quomodo CEGPR qui* (d er.) H possemus EG possi- mus R 4 ita om. EGR cognitionem NPm2, post agnitionem add. a cogitatione Hm1, del. m2, s. l. uel cognitione m2, del. m. al. set om. EG 7 accidentales Lm2Pm2 9 sunt EGHLm1R in om. GNR 11 et om. EGR rationabilitate CGLm1 rationale N sunt CEGLm1R 12 positi] post EG post differunt add. tamen L rationabile L 13 est om. C 15 ambulatio uel om. EG, s. l. Lm2 16 nam HLm1 ista E 18 quo EGHm1 post differunt add. a se R cumque EG quoque Rm1 quocumque modo P post enim s. l. modo Lm2 19 de- stiterit CEm1HPRm2 distauerit m1 post alio s. l. modo Em2 ac- cidentibus] ex accidentibus P)
272

Interius autem perscrutantes de differentia dicunt, non quodlibet eorum quae sub eodem sunt genere diuidentium esse differentiam, sed quod ad esse conducit et quod eius quod est esse rei pars est; neque enim quod aptum natum est nauigare erit homi- nis differentia, etsi proprium sit hominis, dicimus enim ‘animalium haec quidem apta nata sunt ad naui- gandum, illa uero minime’, diuidentes ab aliis, sed aptum natum esse ad nauigandum non erat comple- tiuum substantiae nec eius pars, sed aptitudo quae- dam eius est, idcirco, quoniam non est talis quales sunt quae specificae dicuntur differentiae, erunt igitur specificae differentiae quaecumque alteram faciunt speciem et quaecumque in eo quod quale est acci- piuntur. — Et de differentiis quidem ista sufficiunt.

Sensus propositionis huiusmodi est. quoniam superius dixit determinasse quosdam differentiam esse qua a se singula dis- [*](p. 90) creparent, ait alios diligentius de differentia | perscrutantes non [*](1—15] Porph. p. 12, 1-11 (Boeth. p. 38, 6—17).) [*](1 perscrutantes] EGHP perscrutantes et speculantes cett.; Porph. p. 12, 1 προσεξεργοζόμενοι de differentia] CH (linea del., sed lin. er.) Σ differentiam cett. edd. Busse; Porph. p. 12, 1 τά περί τής διαφοράς 2 non] non solum R, quodlibet] quod habet ELm1hm1X, post quod- libet er. habet 23 diuidentium esse om. X, s. l. Lm2 sed quod— dicuntur differentiae (12)] LRQ, om. cett. 5 aptum] actu R natum om. LR; Porph. p. 12, 4 τδ πεφοχέναι πλεΐν 6 dicimus] Porph. p. 12, 5 εΐποιμεν γάρ dv, unde dicemus coni. Brandt, cf. supra p. 230, 18. 19; infra 12 erunt ειεν άν; p. 234, 16. (erit). 17. 235, 2 (erunt) 7 ani- malia A acta Rm1 nata om. LR 8 aliis] illis A 9 actum Rm1 natum om. R est R erit hm2 10 neque Busse 11 est om. R quoniam om. LR 12 quae om. Φ igitur] ergo L 13 alteram— quaecumque om. H 14 et] ea EG quale in er. quid ut uid. Hm2 quid EG post est add. esse EG accipiunt EG 15 Et—sufficiunt om. N Et om. CEGP; Porph. 12,11 Καί de om. EGA diffe- rentiis] Porph. περί μίν διαφοράς quidem om. H sufficiant CLXm2; Porph. άρχει 18 alios] ilico EGLa.c. ilico alios P de differentia] differentiam CLm1P)

273
fuisse arbitratos recte esse superius propositam definitionem, neque enim omnia quaecumque sub eodem posita genere dif- ferre faciunt, differentiae hae de quibus nunc tractatur, id est specificae, numerari queunt, plura enim sunt quae ita diuidunt species sub uno genere positas, ut tamen eorum substantiam minime conforment, quia non uidentur esse differentiae speci- ficae nisi illae tantum quae ad id quod est esse proficiunt et quae in definitionis alicuius parte ponuntur, hae autem sunt ut rationale hominis, nam et substantiam hominis conformat et ad esse hominis proficit et definitionis eius pars est. ergo nisi ad id quod est esse conducit et eius quod est esse rei pars sit, specifica differentia nullo modo poterit nuncupari, quid est autem esse rei? nihil est aliud nisi definitio, uni cuique enim rei interrogatae ‘quid est?’ si quis quod est esse monstrare uoluierit, definitionem dicit, ergo si qua definitionis pars fuerit, eius erit pars quae unius cuiusque rei quid esse sit designet, definitio est quidem quae quid una quaeque res [*](1 positam EG 2 posita] posita sunt EGL post genere add. quae Lm1, del. m2 3 differentiae—id est om. CN hae om. H id est om. R, er. uid. H, s. l. Lm2 4 nominari HLm2NR 5 earum H 6 quia] quae CH specificae ante esse H, post N 7 proficiant R et quae] eaeque G eae quae Em1, del. m2, etiam proxima in—ponuntur del. m2 8 in del. Lm2, om. P diffinitiones N definitionibus EGLm1 aliqua N partes EGLP post ponuntur add. ut mortalis rationalis Em1, del. m2 hae] ea EGLm2P 9 et s. l. Lm2 et ad G con- format—hominis om. EG 11 conducat EHm2Lm2N et eius—pars sit] N et eius quod (add. quid Rm1, del. m2, quidem ex quid Hm2, del. m3) est esse rei pars sit (est Hm1) HR et eius rei quod est (est del. Lm2) esse pars est (est om. Lm1, s. l. sit m2) CL et eius quod quidem esse rei pars est P eius rei quod quidem (aliquid add. E) EG 13 esse om. G, ante autem H nihil del. Em2 est s. l. Lm2Rm2 esse E (del. m2) G unius cuiusque R 14 interrogatae] ad inter- rogationem CHN quis] quid Lm2 quod] id quod CHNP 15 qua] quid CHN 16 post eius s. l. rei Lm2 quae] quod HLm1N quid] quod N sit esse L esse fit G est esse Hm1N 17 designat Lm2P significet Hm1N est quidem] enim est HN quae quid] quia N)
274
sit, ostendit ac profert, demonstraturque quid uni cuique rei sit esse per definitionis adsignationem. illae uero differentiae quae non ad substantiam conducunt, sed quoddam quasi extrin- secus accidens afferunt, specificae non dicuntur, licet sub eodem genere positas species faciant discrepare, ut si quis hominis atque equi hanc differentiam dicat, aptum esse ad nauigandum. homo enim aptus est ad nauigandum, equus uero minime, et cum sit equus atque homo sub eodem genere animalis, addita differentia ‘aptum esse ad nauigandum’ equum distinxit ab homine, sed aptum esse ad nauigandum non est huiusmodi, quale quod possit hominis formare substantiam, sed tantum quandam quodammodo aptitudinem monstrat et ad faciendum aliquid uel non faciendum oportunitatem. idcirco ergo speci- fica differentia esse non dicitur, quo fit ut non omnis diffe- rentia quae sub eodem genere positas species distribuit, spe- cifica esse possit, sed ea tantum quae ad substantiam speciei proficit et quae in parte definitionis accipitur, concludit igitur esse specificas differentias quae alteras a se species faciunt per differentias substantiales, nam si uni cuique id est esse quodcumque substantialiter fuerit, quaecumque differentiae substantialiter diuersae sunt, illas species quibus adsunt, omni substantia faciunt alteras ac discrepantes, atque hae in defini- tionis parte sumuntur, nam si definitio substantiam monstrat [*](1 ostendit om. E ostenditur N ac er. E, om. N profert om. N demonstratque CLm1 quid] quod Lm1Pm1R quidem quid N 2 per om. EGR, in mg. Lm2 assignatione EG 3 ad om. EΡ quasi om. EGPR 5 faciant om. EG facient CLm1Rm1 7 homo enim (autem LR)—equus] HLNR hominem equum (cet, om.) CEGP 10 esse ad—sed tantum (11) om. EG 11 quale om. EGR, del. Lm2 ante quod (quid P) add. per L (del. m2), s. l. Pm2 post substantiam add. sicut rationale quae est substantialis qualitas C 12 habitudinem Hm1 13 opportunitatem CR differentia specifica C 18 ante esse add. eas HΝΡ, s. l. Lm2 quae—differentias om. EGR ad faciunt s. l. 1 informant Lm2 19 differentias ex distantias Lm2 idem est (in ras. m2) esse H idem esse est R 21 sint Hm1 omnes EGP 22 substantias P substantiae Hm1 substantiae ratione N)
275
et substantiales differentiae species efficiunt, substantiales dif- ferentiae erunt partes definitionum.

Proprium uero quadrifariam diuidunt. nam et id quod soli alicui speciei accidit, etsi non omni, ut ho- mini medicum esse uel geometrem, et quod omni accidit, etsi non soli, quemadmodum homini esse bipedem, et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere, quartum uero, in quo concur- rit et soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile, nam etsi non semper rideat, tamen risi- bile dicitur, non quod iam rideat, sed quod aptus natus sit; hoc autem ei semper est naturale et equo hinnibile, haec autem proprie propria perhibent esse, [*](3—p. 276, 2] Porph. p. 12, 12—22 (Boeth. p. 38, 18—39, 9).) [*](1 et om. EG, s. l. Pm2 2 erunt post partes Lm2 sunt m1 sunt post definitionum CGR, s. l. Em2 3 DE PROPRIO om. H, add. Lm2 EXPLICIT DE DIFFEREN. (DIFFERENTIIS Ψ) INCIPIT DE PRO- PRIO 2<F 4 et s. l. C 5 hominem Rhm1A 6 uelut H geo- metram CEm1G edd. Busse et quod—perhibent esse (14)] LR (locum hic om., p. 277, 7 post adest inserit) Ω, om. cett. omni] Porph. p. 12, 14 παντί—τφ εϊδει 7 etsij et RTm1 ante homini add. et R 8 homini] Porph. p. 12, 16 όνΟ-ρώπψ παντί, unde homini omni coni. Busse 9 post uero add. est Φ in quo concurrit et del., in mg. conuenit Tm2 10 hominem RΣ 11 risibilem RΓΣΦ; Porph. p. 12, 17 ώς τψ άνθρώπψ τό γελαστιχόν non semper rideat] LΣ non rideat ΓΑ non ridet (hic ut uid. s. l. semper add., sed er. \) RAIIΨΨ semper non rideat Busse non rideat semper edd.; Porph. p. 12, 18 χαν γάρ μή γελά αεί risibile tamen LΛ edd. Busse; Porph. άλλα γελαστιχο'ν 12 iam] semper Σ edd.; Porph. p. 12, 19 άεί, cod. Mm2 ί)Bη rideat—natus sit om. Φ 13 sit natus R, add. ad ridendum RΓΑ ridere Σ, ante sed add. ridendum Φ; om. Porph. semper ei est naturale L semper est ei naturale Γ ei semper naturale est Σ ante et add. ut (om. etiam B Bussii) edd. Busse; Porph. p. 12, 20 ώς, om. cod. A 14 autem] Porph. 81 xai, om. xai cod. A proprie—esse] LΛ (esse s. l. m2) Σ (esse om.), proprie domi- nanterque (nominantur Tm2) propria perhibentur (perhibentur del. Γm2) ΓΦ proprie nominantur (nominant Π) propria RΔΙΙ uere dicuntur propria Ψ; Porph. χυρίως ΐßιά φασιν)

276
quoniam etiam conuertuntur. quicquid enim equus, hinnibile, et quicquid hinnibile, equus.

Superius dictum est omnia propria ex accidentium genere descendere, quicquid enim de aliquo praedicatur, aut substan- tiam informat aut secundum accidens inest. nihil uero est quod cuiuslibet rei substantiam monstret nisi genus, species et differentia, genus quidem et differentia speciei, species uero indiuiduorum. quicquid ergo reliquum est, in accidentium numero ponitur, sed quoniam ipsa accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore [*](p. 91) atque antiquiore nomine accidentia nun|cupantur. et de acci- dentibus paulo post, nunc de propriis, quae quadrifariam diui- duntur, non tamquam genus aliquod proprium in quattuor species diuidi secarique possit, sed hoc quod ait diuidunt, ita intellegendum est, tamquam si diceret ‘nuncupant’, id est propria quadrifariam dicunt, cuius quadrifariae appellationis significationes enumerat, ut quae sit conueniens et congrua nuncupatio proprietatis ostendat, dicit ergo proprium accidens quod ita uni speciei adest, ut tamen nullo modo coaequetur ei, sed infra subsistat ac maneat, ut hominis dicitur pro- prium medicum esse, idcirco quoniam nulli alii inesse ani- [*](3 superius eqs.] fort. p. 186, 12—187, 1.) [*](1 enim equus om. N equus—equus] CEGHNPU (sed add. et si homo, risibile, si risibile, homo est] cum Porph. p. 12, 21, post pr. equus add. et RA est et L est etiam est et (sic) Φ equus est et hinnibile est (est s. l. F\m2) et quicquid hinnibile equus est ΓΔ est equus est hinni- bile et quicquid est hinnibile est equus (quattuor est s. l. m2) Ψ equus est hinnibile et quicquid hinnibile est equus est et si homo est risibile est et risibile homo est 2 4 alio N 6 ante species add. et Lm1, del. m2 7 et om. R genus—diiferentia om. EGR, s. l. Hm2 11 ante antiquiore add. in ER 12 nunc ex nam Hm2 quadrifarie N in quadrifariam (-um GP) EGP diuidunt H (ur er.) P (ur del. m2) 13 aliquid CPm1 14 ait om. E (in mg. dicitur m2) G est R diuiduntur EG 15 nuncu- pantur EGR 16 proprie CEm1G propriam ut uid. Pm1 propriam m2 dicuntur EGHm1La.c.NR quadrifariam C 18 proprietas Ea.c. (proprii p.c.) G dicitur CEHLa.c. (corr. m1 et 2) P ergo om. C proprium s. l. Cm2 primum m1 20 ei ante nullo HN ac] et HNP dicimus HN)

277
malium potest, nec illud adtendimus, an hoc de omni homine praedicari possit, sed illud tantum, quod de nullo alio nisi de homine dici potest medicum esse, et haec quidem signifi- catio proprii dicitur inesse soli, etsi non omni; soli enim speciei, etsi non omni coaequatur, ut medicina soli quidem inest homini, sed non omnibus hominibus ad scientiam ad- est. Aliud proprium est quod huic e contrario dicitur omni, etsi non soli; quod huiusmodi est, ut omnem quidem speciem contineat eamque transcendat, et quoniam quidem nihil est sublectae speciei quod illo proprio non utatur, dicimus omni, quoniam uero transcendit in alias, dicimus non soli : hoc huiusmodi est quale homini esse bipedem, proprium est enim homini esse bipedem, omnis enim homo bipes est etiamsi non solus, aues enim bipedes sunt, geminae igitur significationes proprii quae superius dictae sunt, habent aliquid minus, prima quidem quia non omni, secunda uero quia non soli, quas si iungimus, facimus omni et soli, sed demimus aliquid secundum tempus, si ei adiciatur aliquando, ut sit haec tertia proprii nuncupatio ‘omni et soli, sed aliquando’, ut est in senectute canescere uel in iuuentute pubescere; omni enim homini adest in iuuentute pubescere, in senectute canescere, et soli, pubescere enim solius hominis est, sed ali- [*](1 hoc om. EG homini EN 2 quod] quia HN nisi de homine post esse N 3 medicus Hm1N 4 inesse] CP, s. l. Hm2Lm2, om. EGR inest N etiamsi Em2 (et m1) Hm1LR 5 etiamsi EHm1L (repet, post inest) PR coaequetur Em2Hm1 ante medicina add. homini H (del. m2) LNR 6 homini om. NR, s. l. Hm2 adest] adesse potest CLN potest esse H; de R cf. ad p. 275, 6 7 est ante aliud HN, post CG, om. E 8 etiamsi HLNR quid HN 10 quod illo—non soli in inf. mg. Em2 post dicimus add. enim C 11 aliis Em2G 12 hoc] id N post quale add. est s. l. Hm2, post homini CG 13 hominis R, post homini add. proprium Em2 enim in mg. Em2 14 etiamsi—geminae om. EGR 17 sed Hm2 si m1 demimus] HN deminus Cm1 i demimus ί deest minus m2 dempsimus R dedimus Em1 (addimus m2) G deest minus LP 18 eis HLP ei post adiciatur N 19 omni et soli] et soli et omni C sed] si G 21 post. in] et in HN 22 est hominis HN)
278
quando, neque enim omni tempore, sed in sola tantum iuuen- tute. haec igitur determinatio proprii in eo quidem modo quod omni et soli inest, absoluta est, sed ex eo minuit aliquid uel contrahit, cum dicimus aliquando, quod si auferamus, fit pro- prii integra simplexque significatio hoc modo : proprium est quod omni et soli et semper adest, omni autem et soli speciei et semper intellegendum est ut homini risibile, equo hinnibile; omnis enim et solus homo risibilis est et semper. neque illud nos ulla dubitatione perturbet, quod semper homo non rideat; non enim ridere est proprium hominis, sed esse risibile, quod non in actu, sed in potestate consistit, ergo etiamsi non rideat, quia ridere tamen posse soli et omni homini semper adesse dicitur, conuenienter proprium nuncupatur, nam si actus separatur ab specie, potestas nulla ratione disiungitur.

Quattuor igitur significationes proprii dixit, nam prima quidem, quando accidens ita subiectae speciei adest, ut soli ei adsit, etiamsi non omni, ut homini medicina; secunda uero, [*](1 in om. EGR, s. l. L, post tantnm P tamen L post iunentnte add. pubescit N 2 post proprii add. integra simplexque significatio GHP (del. m1? ex 5) in eo—fit proprii (4) om. R modo om. N, del. Lm2 3 inest om. EG est Lm1 minus La.c. minui N minuens P aliquid uel] atque significationem in ras. Em2 uel] CNP et GL, om. ΕH 4 quod] quam N 5 simplexque] et simplex HLNR proprii R 6 soli et omni N secund. et om. GLR, s. l. Pm2 omni autem—intellegendum est om. Rbrm 7 et semper om. EGR, del. Lm2, s. l. Hm2Pm2 intellegendum est del. et s. l. adest scr. Hm2, in mg. quod soli et omni adest m. al. 8 post. et om. EGPR post semper add. similiter et equus hinnibile brm 9 illud Hm2 enim Hm1N 10 proprium est NPR sed] si est R esse del. Lm2 est R 11 sed] si R 12 si non rideat etiam C quia om. N, s. l. Hm2 tamen om. R autem HN possit La.c.N potest Em2 post omni add. adsit H (del. m2) adest N 13 ante semper s. l. et Hm2 semper om. R ante conuenienter add. et H (er.) L (del. m2) NP 14 si] etsi Hm1Lm1N separetur Em2 a C 15 proprii om. EG nam prima] unam CHm1 (primam m2) N nam (s. l.) primam P 17 homini medicina] hominem esse medicum C secundam CHN; in mg. ał. se- cunda autem cum omni accidit etsi non soli ut homini esse bipedem add. L uero] autem CL (in mg.))

279
cum soli quidem non adest, omni uero semper adiungitur, ut homini esse bipedem; tertia uero, cum omni et soli, sed ali- quando, ut omni homini in iuuentute pubescere; quarta, cum omni et soli et semper adest, ut esse risibile, atque ideo cetera quidem conuerti non possunt : neque enim coaequatur quod soli, sed non omni speciei adest, species quidem de ipso dici potest, ipsum uero de specie minime, qui enim medicus est, potest dici homo, homo uero qui est, medicus esse non dicitur, rursus quod ita est alii proprium, ut omni adsit etiamsi non soli, ipsum quidem de specie praedicari potest, species uero de eo minime, nam bipes praedicari de homine potest, homo uero de bipede nullo modo, rursus quod ita adest, ut omni et soli, sed aliquando adsit, quoniam de tem- pore habet aliquid deminutum nec simpliciter semper adest, reciprocari non poterit, possumus enim dicere ‘omnis qui pubescit homo est’, non ‘omnis homo pubescit’: potest enim minime ad iuuentutem uenire atque ideo nec pubescere; nisi forte non sit pubescere hominis proprium, sed in iuuentute pubescere, aut, etiam cum nondum est in iuuentute aut etiam praeteriit, tamen sit ei proprium non tale quale tunc fieri possit, cum praeter iuuen- tutem est, sed quale cum in iuuentute consistit, atque ideo hoc [*](1 cum] quae N soli—adiungitur del. Hm2 omni accidit etsi non soli CHm2L semper s. l. Hm2 2 hominem C tertiam CHN soli et omni N 3 omnio m. LNR homini om. N quartam CG (sic) HN 4 post. et om. EG, add. Pm2 inest CHm1N ideo om. E adeo HLR 5 coaequantur HN 6 quodj quia cum Hm1N non omni sed soli N sed] si R 7 qui enim—dici homo om. EGR 8 homo dici C 9 ad alii s. l. at illud L, post add. una pars R 11 de homine praedicari C 13 adest ex est Em2 distat Hm1 assit ex sit Hm2 14 diminutum EN nec] et Hm1 16 non] non tamen dicimus L homo] qui est homo L qui homo est (qui et est s. l. m2) H 18 ante sed add. solummodo Hm2, ante in CN, post post. pubescere L aut] Hm2La.c.Pm2 ut EGHm1Lp.c.Pm1R autem CN 19 cum] Hm1NR quod CEGHm2LP etiam s. l. Hm2 iam Em1 20 sit] adsit CHN ei om. G fieri om. C, in ras. Lm2 fieri possit del., est s. l. scr. Hm2 potest L (in ras. m2) P est C 21 post quale add. tunc fieri potest (posset CHLm1N) CH (s. l. m2) LNP)
280
quod non in omne tempus tenditur, etiamsi tale est, ut omni [*](p. 92) speciei adsit, quod ta|men in tempus aliquod differatur, integrum atque absolutum proprium esse non dicitur, quartum est quod ita alicui adest, ut et solam teneat speciem et omni adsit et absolutum sit a temporis condicione, ut risibile quod a supe- riore plurimum distat; nam qui risibilis est, semper ridere potest, rursus qui potest in iuuentute pubescere, cum ipsa iuuentus non sit semper, non ei adest semper ut in iuuentute pubescat, haec autem quarta proprii significatio quoniam nulla temporis definitione constringitur, absoluta est atque ideo etiam conuertitur et de se inuicem proprium atque species praedicantur; homo enim risibilis est et risibile homo.

Accidens uero est quod adest et abest praeter sub- iecti corruptionem, diuiditur autem in duo, in separa- bile et in inseparabile, namque dormire est separabile accidens, nigrum uero esse inseparabiliter coruo et Aethiopi accidit, potest autem subintellegi et coruus albus et Aethiops amittens colorem praeter subiecti corruptionem, definitur autem sic quoque; accidens est [*](13—p. 281, 7] Porph. p. 12, 23—13, 8 (Boeth. p. 39, 10—21).) [*](1 quod] quia HN 2 speciei] tempori EGR aliquid C 4 alicui om. EG, del. Hm2 ali R alii Lm1 pr. et om. EGLR post. et] ut La.c.R 5 post. a s. l. Hm2 6 qui ex quod Lm2 7 ante cum add. sed CH (del. m2) NP, s. l. Lm2 8 adest] est EGR in iuuentute deleri uult Hilgard 9 quoniam] quam EGLm2P 10 definitio (uel difd–) EGLm2R constringit EG 11 et de se] et ideo de se P de se om. R De specie EG 12 risibile C et om. EGHR 13 inscript. om. HLK ACCIDENTE ΝRΔΣ 14 uero om. A 15 diuiditur—sub- sistens (p. 281, 3)] LRQ, om. cett. duobus L 16 in om. Φ nam A Busse 19 amittens colorem] Am1T" nitens colore cett. edd. Busse; Porph. p. 13, 2 άποβαλών τήν χροιάν; cf. supra p. 101, 13 corruptionem subiecti LRϋίΓΦ; codd. Porph. φθοράς aut ante τοΰ υποκειμένου aut post; cf. infra p. 281, 17. 282, 3. 8 20 definitur] Porph. p. 13, 3 ορίζονται)

281
quod contingit eidem esse et non esse, uel quod neque genus neque differentia neque species neque pro- prium, semper autem est in subiecto subsistens.

Omnibus igitur determinatis quae proposita sunt, dico autem genere, specie, differentia, proprio, acci- denti, dicendum est quae eis communia adsint et quae propria.

Quouiam, ut superius dictum est, quae de aliquo praedi- cantur, uel substantialiter uel accidentaliter dicuntur cumque ea quae substantialiter praedicantur, eius de quo dicuntur substantiam definitionemque contineant et sint eo antiquiora atque maiora, quod ex substantialibus praedicatis efficiuntur, cum ea quae substantialiter dicuntur pereunt, necesse est ut simul etiam ea interimantur quorum naturam substantiamque formabant, quae cum ita sint, necesse est ut quae accidenter dicuntur, quoniam substantiam minime informant, et adesse et abesse possint praeter subiecti corruptionem, ea enim tan- tum cum absunt subiectum corrumpere poterunt, quae effi- ciunt atque conformant quae sunt substantialia, quae uero [*](8 superius] p. 276, 4.) [*](1 contigit -RA ante pr. esse add. et R, s. l. \m2; om. Porph. p. 13, 4 post. et] uel L (post uel littera er.) edd.; Porph. η, codd. CM nat 2 post genus s. l. est Am2 neque species neque differentia ΔΔΣ edd. Busse; Porph. οοτε διαφορά οϋτε είδος post proprium add. sit LR 3 consistens Λ 4 praeposita Δm1 5 dico—accidenti om. Γ propria Φ proprio et LΔΑΣ accidente H et accidenti LAm2 (et accidente m1) ΛΣ de accidenti EG 6 eis] his CHP hiis Φ uel his R, om. EG; Porph. p. 13, 7 αΰτοϊς adsint] sint R sunt LΛm1ηιΙΧΣ; Porph. πρδσεοτιν et om. G 7 post propria add. EXPLICIT DE GENERE SPECIE DIF- FERENTIA PROPRIO ACCIDENTE Σ 8 ut om. EG alio CEGR 9 accidentialiter CP accidenter HR dicuntur] praedicantur R cum EG 11 definitione EG maiora atque antiquiora C 12 quod] quia R substantialiter CN efficitur CHm2LN 13 cumque N, post cum s. l. accidenter E intireunt P 15 an informabant? acci- dentaliter Lm2 16 et om. EGR, s. l. Lm2 abesse et adesse H 17 possunt N tantum enim C 18 perrumpere E potuerunt LR 19 informant HN)

282
non efficiunt substantiam, ut accidentia, ea cum adsunt uel absunt, nec informant substantiam nec corrumpunt, est igitur accidens quod adest et abest praeter subiecti corruptionem, id autem diuiditur in duas partes, accidentis enim aliud est separabile, aliud inseparabile, separabile quidem dormire, sedere, inseparabile uero ut Aethiopi atque coruo color niger. in qua re talis oritur dubitatio. ita enim est definitum : accidens est quod adesse et abesse possit praeter subiecti corruptionem. idem tamen accidens aliquando inseparabile dicitur; quod si inseparabile est, abesse non poterit, frustra igitur positum est accidens esse quod adesse et abesse possit, cum sint quaedam accidentia quae a subiecto non ualeant separari, sed fit saepe ut quae actu disiungi non ualeant, mente et cogitatione sepa- rentur. sed si animi ratione disiunctae qualitates a subiectis non ea perimunt, sed in sua substantia permanent atque per- durant, accidentes esse intelleguntur, age igitur, quoniam Aethiopi color niger auferri non potest, animo eum atque cogitatione separemus, erit igitur color albus Aethiopi, num idcirco species consumpta sit? minime, item etiam coruus, si ab eo colorem nigrum imaginatione separemus, permanet tamen auis nec interit species, ergo quod dictum est et adesse et abesse, non re, sed animo intellegendum est. alioquin et sub- stantialia, quae omnino separari non possunt, si animo et cogi- tatione disiungimus, ut si ab homine rationabilitatem auferamus [*](1 cum—absunt] uel cum adsunt uel cum absunt H uel cum absunt uel cum adsunt N cum uel (uel s. l. m2) absunt uel adsunt L; ante assunt (sic) add. uel P 3 ante adest add. et P 4 dinidunt EGLR accidens edd. aliud est enim H 5 ante dormire add. ut brm 6 ut om. HR edd. 7 dubietas CEG (recte?) post. est add. Hm2 8 et] uel N potest CL 9 dicit EG 11 abesse-et adesse E 12 ab CRm1 14 animi] hac C 15 eas EGN permaneant G ac R 16 acciden- ter CG intellegantur Em1 igitur] enim HN 17 eum om. G, ante separemus C, uero E atque] et HLNPR 18 num ex non Rm2 19 consumptae (consumpta R) sunt EGLR edd. ita CEP 20 imagine EGR 21 interiit Lm1PR pr. et om. EGR, s. l. Lm2 22 et om. CEG 23 si] saepe Hm1LNP 2t rationalitatem P)
283
— quam licet actu separare non possumus, tamen animi imaginatione disiungimus —, statim perit hominis species, quod idem in accidentibus non fit: sublato enim accidenti cogitatione species manet. Est alia quoque accidentis defi- ni|tio ceterorum omnium priuatione, ut id dicatur esse acci- [*](p. 93) dens quod neque genus sit neque species nec differentia nec proprium; quae definitio plurimum uaga est ualdeque communis. sic enim etiam genus definiri potest, quod neque species neque differentia nec proprium sit nec accidens, eodemque modo species ac differentia et proprium, cum autem eadem simili- tudine definitionis plura definiri queant, non est terminans et circumclusa descriptio, praesertim cum longe sit a definitionis integritate seiunctum quod cuiuslibet rei formam aliarum rerum negatione demonstrat.

Quibus omnibus expeditis, id est genere, specie, differentia. proprio atque accidenti, descriptisque eorum terminis quantum postulabat institutionis breuitas, ea ipsa communiter pertrac- tanda persequitur, ut quas inter se habeant differentias haec quinque, de quibus superius disputatum est, quas uero com- muniones, mediocri consideratione demonstret, ut non solum [*](1 separari EG possimus EL post tamen add. si L, s. l. Hm2Pm2 2 imaginatione] cogitatione N statimque C (q. er.) H (q. del. m2) N periit PR 3 item CHm1 sit EN (ut uid.) sublata EGR enim s. l. Cm2 accidenti om. EGR, post cogitatione N 4 ante cogitatione er. et C quoque om. EGP (sic) accidentis om. C, post definitio R 5 ad priuatione s. l. quae fit per priuantiam Em2 id om. EG dicat EGR 6 fit C neque differentia neque proprium LNR 8 enim om. NR nec (ante differentia) CH 9 neque NR sit om. L, post accidens R neque N 10 proprio HPm1 11 plurima L queunt EGLm1R termino Ep.c.R et om. EGR 12 ab LR ac G 13 negatione rerum E 14 demonstret N 15 post genere add. quidem CP 16 ante proprio add. et H ante quantum add. et PR, s. l. Lm2 17 post breuitas repet. expeditis PR, s. l. Em2 pertractanda om. C retractanda HNP 18 ante quas s. l. quia Em2 19 de quibus om. E disputandum G quas nero] quasue CL)

284
quid ipsa sint, uerum etiam quemadmodum inter se compa- rentur, appareat.

[*](1 quid] H, m2 in CLP quod NPm1 quae Cm1EGLm1R compa- rantur E 2 ANICII MALLII SEVERINI BOETII (BOETI E) V. C.ET ILL. (EXINI sic E) EXCONS. ORDINAR. PATRICII IN ISAGOGAS PORPHYRII (Y ex I Gm2) ID EST INTRODVCTIONEM IN CATE- GORIAS A SE TRANSLA. (sic EG) EDITIONIS SECVNDAE LIBER IIII. EXPL. (EXPLICIT’ E). INCIPIT LIBER V. EG; EXPLICIT LIBER (LIBER om. C) QVARTVS. INCIPIT LIBER (LIBER om. HN) QVINTVS CHLNP, add. DE COMMVNIBVS GENRIS. DIFFER. SPEC. ACCID. ET PROPI N; EXPLICIT LIBER QVARTVS R)