Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Quaeri in expositionum principiis solet, cur unum quodque ceteris in disputationis ordine praeponatur, uelut nunc in genere dubitari potest, cur genus speciei, differentiae, pro- prio accidentique praetulerit; de eo enim primitus tractat, respondebimus itaque iure factum uideri; omne enim quod uniuersale est, intra semet ipsum cetera concludit, ipsum uero non clauditur, maioris itaque meriti est ac principalis naturae quod ita cetera cohercet, ut ipsum naturae magnitudine nequeat ab aliis contineri, genus igitur et species intra se positas habet et earum differentias propriaque, nihilo minus etiam accidentia, atque ita de genere inchoandum fuit, quod cetera naturae suae magnitudine cohercet et continet, praeterea illa semper priora putanda sunt quae si auferat quis, cetera perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quae ceterorum substantiam perficiunt, consequuntur, ut in genere et ceteris, nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque, quod species est, et rationale, quod differentia, et risibile, quod proprium, et grammaticum, quod accidens, non manebit et [*](2 ante Quaeri codd. et p exhibent idem lemma (sine inscript.) quod p. 171,10 habent, om. brm expositione CGm1L expositionis S prin- cipii CGm1L 3 dispositionis N 5 praetulerat C tractat in ras., s. l. scil, conamur Em2 tractare Em1Sm1 6 respondemus F 8 clu- ditur (i ex e m2) S naturae] naturae suae F 10 igitur] itaque C et om. CN 11 etiam minus HS 12 etiam om. R etiam et C ita] idcirco CE (in ras.) HLm2NP ideo F inchoandum fuit] erat incho- andum FHNP 13 ante cetera add. et L natura suae magnitudinis FHN coerceat et contineat Lm2 14 priora] propria LS aufert Ca.c. 19 ante proprium add. est P, s. l. Lm2 post gram- maticum add. esse FHP, s. l. Em2 post accidens add. est FP, ante N)

171
interemptum genus cuncta consumit, si uero hominem esse constituas uel grammaticum uel rationale uel risibile, animal quoque esse necesse est. siue enim homo est, animal est, siue rationale, siue risibile, siue grammaticum, ab animalis substantia non recedit, sublato igitur genere et cetera con- sumuntur, positis ceteris sequitur genus; prior est igitur natura generis, posterior ceterorum, iure est igitur in dispu- tatione praepositura.

Sed quoniam generis nomen multa significat hoc - est enim quod ait : Videtur autem neque genus neque spe- cies simpliciter dici; ubi enim non est simplex dictio, illic multiplex significatio est —, prius huius nominis significationes discernit ac separat, ut de qua significatione generis tractaturus est, sub oculis ponat, sed cum neque genus neque species neque differentia nec proprium nec accidens significatione simplici sint, cur de his tantum duobus, genere inquam ac specie, dixit non simpliciter dici, cum proprium, differentia atque accidens ipsa quoque sint significatione multiplici? dicen- dum est quoniam longitudinem uitans tantum speciem nomi- nauit eamque idcirco, ne solum genus significationis esse multi- plicis putaretur, enumerat autem primam quidem generis signi- ficationem hoc modo;

Genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquid et ad seinuicem collectio, [*](10 s.] Porph. p. 1, 18 (Boeth. p. 26, 1). 23—p. 172. 5] Porph. p. 1, 18—23 (Boeth. p. 26, 1—8).) [*](1 esse om. P 2 post grammaticum add. esse FHP, s. l. Em2 3 esse post est Gm2L, om. EGmIRS, post esse add. constituas EP, s. l. Lm2 alt. est] sit FHNP 5 et om. FHNR consummantur S 9 enim est L 10 ante Videtur add. INCIPIT Δ DE GENERE ΓΔΛΠ2Φ Incipit diffinicio generis Ψ m. post., om. cett. autem om. HN 12 est significatio C 13 tractatus R 14 est] sit P oculos HN neque genus om. C 15 pr. nec FHP neque proprium neque N 16 simplicia G(a add. m1 uel 2) LSm2 ac] et C 17 non] nec G 18 atque om. C 19 est om. G 20 solem Gm1 21 quidem om. C 24 ad] et ad S aliquod ENPIIS aliquem in ras. Cm2, fort. aliquid m1)

172
secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et multitudinis habentium aliquo modo ad inuicem eam quae ab illo est cognationem secundum diuisio- nem ab aliis generibus dictae.|

[*](p. 58) Una, inquit, generis significatio est quae in multitudinem uenit a quolibet uno principium trahens, ad quem scilicet ita illa multitudo coniuncta est, ut ad se inuicem per eiusdem unius principium copulata sit, ut cum Romanorum dicitur genus; multitudo enim Romanorum ab uno Romulo uocabulum trahens et ipsi Romulo et ad se inuicem quasi quadam nominis hereditate coniuncta est. eadem enim quae a Romulo societas descendit, Romanos inter se omnes uno generis nomine deuin- cit et colligat, uidetur autem secuisse hanc generis signifi- cationem in duas partes, cum copulatiuam coniunctionem admiscuit dicens; genus dicitur et aliquorum quodam- modo se habentium ad unum aliquid et ad se inuicem collectio, tamquam et illud genus dicatur ad unum se aliquo modo habere et hoc rursus genus dicatur, quod ad se inuicem unius generis significatione coniuncti sint. hoc uero minime; eadem enim a quolibet uno propagata societas et ad illum qui princeps est generis, totam multitudinem refert et ipsam [*](1 significationem] diffinitionem Φ romanura Cm1G 2 scilicet om. Porph. p. 1, 20 3 ante inuicem add. se L (s. l. m2) brm Busse; cf. p. 173, 12 4 eam quae] eamque CR 5 dictae] Hm1Lm2R\m2W dictam cett.; cf. p. 173, 14 et Porph. p. 1, 23 (τού πλήθοος_) κεκλιμένοι» 7 uno om. FGRS, s. l. Em2, unum H; cf. 21 ad quem s. l. ał quod Lm2 8 est coniuncta F 9 dicitur—Romanorum in mg. E, s. l. Gm2, uerba multitudo enim Romanorum del. Lm2 11 post trahens add. sit E (del.) G (del. m2), s. l. Lm2 12 ea E (ras. ex eadem) FHN ab CEH 14 colligit CFPm2RS alligat L 16 genus om. H, s. l. N dicitur] edd., om. H dici cett. (s. l. N) 17 ad] et ad S aliquod N 18 collectionem FH aliquo modo om. EGRS 19 rursus post genus C rursum S dicatur—generis om. GRSm1 dicatur unius generis s. l. m2 20 coniunctiua EGR coniuncta Sm2 sint] NS sunt CFHLP, om. EGR post minime add. est LPm2 22 refert—multitudinem om. EGSm1, s. l. m2 (sed praefert))

173
inter se multitudinem uno generis nomine conectit et continet. quocirca non est putandus diuisionem fecisse, sed omne quic- quid in hac generis significatione intellegendum fuit, aperuisse. ordo autem uerborum ita sese habet — qui est hyperbaton intellegendus —: ‘genus enim dicitur et aliquorum ad unum se aliquo modo habentium collectio et ad se inuicem aliquo modo habentium’ — rursus ‘collectio’ subaudienda; est enim zeugma —, cuius significationis adiecit exemplum : secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et multitudinis rursus habitudine habentium aliquo modo ad inuicem cognationem, eam scilicet quae ab illo est, id est Romulo, secundum diuisionem ab aliis generibus dictae, scilicet multitudinis. haec enim multitudo aliquo modo ad unum et ad se inuicem habens genus dicta est, ut ab aliis discerneretur, ut Romanorum genus ab Atheniensium ceterorumque separatur, ut sit integer uerborum ordo : ‘genus enim dicitur et aliquorum collectio ad unum se quodammodo habentium et ad se inuicem, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et multitudinis secundum diuisionem ab aliis generibus dictae, habentium scilicet hominum aliquo modo ad inuicem eam quae ab illo est, id est Romulo, cognatio- [*](1 nomine] EGLRS uinculo CFHN nomine uel uinculo P 4 se FHNP qui om. ER, s. l. Gm2Sm2 6 pr. sese L 7 ante collectio s. l. et (ut uid.) C subaudiendo N, post sub. add. est LR, ante s. l. Pm2 8 zeuma EFGHPS 14 dictam EGm1Lm1PSm2 haec enim multitudo om. ERS, s. l. Gm2 aliquo modo om. FP, ante add. et C, post add. se P (del. m1?), s. l. Gm2H 15 post unum s. l. aliquid Gm2 post habens add. cognationem Pm2 edd. 17 separetur Fa.c.N separaretur CFp.c.HLm1 sit] sic H (sit post uerborum,) P (sit post ordo,) sic sit F; integer sit C; ordo uerborum, post repet. sit N 18 collectio om. E 20 ab] ad F habitudinem F, post repetit uerba post. aliquo— exemplum (6—8) G 22 dictam CEGm1Lm1Sm2 post habentium add. se Lm2P 23 id est om. S, in quo post cognationem locus p. 172, 4—13 secundum—deuincit et collegit (sic) repetitus (5 dicta est, 12 ea script.))
174
nem.’ Atque haec hactenus; nunc de secunda generis signi- ficatione dicendum est.

Dicitur autem et aliter rursus genus, quod est unius cuiusque generationis principium uel ab eo qui genuit uel a loco in quo quis genitus est. sic enim Orestem quidem dicimus a Tantalo habere genus, Hyllum autem ab Hercule, et rursus Pindarum qui- dem Thebanum esse genere, Platonem uero Athenien- sem; etenim patria principium est unius cuiusque generationis, quemadmodum et pater. haec autem uide- tur promptissima esse significatio; Romani enim sunt qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidae, qui a Cecrope, et horum proximi.

Quattuor omnino sunt principia quae unum quodque prin- cipaliter efficiunt. est enim una causa quae effectiua dicitur, uelut pater filii, est alia quae materialis, uelut lapides domus, tertia forma, uelut hominis rationabilitas, quarta, quam ob rem, uelut pugnae uictoria. duae uero sunt quae per accidens unius [*](3—13] Porph. p. 1, 23—2, 7 (Boeth. p. 26, 8—16).) [*](4 generationis om. A, in ras. C quae Gm1llm1 5 a loco] ab eo loco CEGLRS; Porph. p. 2, 1 άπ6 τού τόποα sic ex si Cm2 enim in ras. Cm2 6 oresthē C oresten LNΣΝΑΣΦ horestem FHT dicemus S genus habere F 7 Hyllum] Gm1 yllum m2 illum (ad quod s. l. tan- talum Am2) cett. autem om. G 8 ante Thebanum add. dicimus 2 9 principium] Porph. p. 2,4 αρχή τις; cf. infra p. 178, 17 10 et] ΝΨ (er. uid.) brm, s. l. Δ, om. cett. Busse; Porph. p. 2, 5 καί om. codd. quidam (habet M); cf. p. 176, 1 11 esse om. H sunt om. EFG- ΗΝSΑΑΣ, s. l. Lm2, in mg. Um2 dicuntur edd.; Porph. p. 2, 6 λέγονται; cf. p. 176, 7 12 cecropides Σ 13 a Cecrope] cecropis Ea.c. (a cecropis p.c.) G (cae- m1 ci- m2) R ex genere descendunt cecropis LSΑΑΣ, s. l. Em2 (om. cecropis), fort. ex p. 176, 8; Porph. Κεκροπίδαι ol άπό Κέκροπος eorum HLA, in ras. 2 14 efficiunt principaliter H 16 filii] et filius Em1FGLPRS post materialis add. dicitur FPR 17 ante forma add. a R, s. l. Sm2, ras. in E uelut* (i er.) C quam] NS, om. R, quae cett., fort. recte ob rem s. l. Rm2 18 pugnae uictoria] N pugna uictoriae cett. duo CNP accidentes Ea.c.GHm1 (in mg. ał accidentialiter m2) Lm1RSm2 accidentis m1)

175
cuiusque dicuntur esse principia, locus scilicet ac tempus. quoniam enim omne quod nascitur uel fit, in loco ac tempore est, quicquid loco uel tempore natum factumue fuerit, eum locum uel id tempus accidenter dicitur habere principium. horum omnium in hac secunda generis significatione duo quae- dam ex alterutris assumit, quae ad significationem generis uidebuntur accommoda, ex his quidem quae principalia sunt, effectiuum, | ex his uero quae accidentia, locum. ait enim ‘genus [*](p. 59) dicitur et a quo quis genitus est’, quod est effectiua princi- palium causa, ‘et in quo quis loco est procreatus’, quae est accidens causa principii. itaque haec secunda significatio duo continet, eum a quo quis procreatus est, et locum in quo quis editus, ut exempla quoque demonstrant. Orestem enim dicimus a Tantalo genus ducere; Tantalus quippe Pelopem, Pelops Atreum, Atreus Agamemnonem, Agamemnon genuit Orestem. itaque a procreatione genus hoc dictum est. at uero Pindarum dicimus esse Thebanum, scilicet quoniam Thebis editus tale generis nomen accepit. sed quoniam diuersum est illud, a quo quis procreatus est, locusque in quo quis editus, uidetur diuersa esse generis significatio procreantis et loci, quam in secunda scilicet parte enumerans unam fecit. sed ne uideretur duplex, per similitudinem coniunxit dicens : etenim patria principium est unius cuiusque generationis, [*](2 uel in ras. E et C 3 quicquid ex quo quid Cm2, ante add. et F, post add. enim L 4 accidentaliter CLN accidentialiter EGPSm2; cf. indicem Meiseri 5 ex alterutris duo quaedam FP 6 consumit S sunt Cm1H sumit Cm2, s. l. N generis significationem H 7 uidebantur LPRS uideantur EG accommodata R post quidem add. causis codd., om. unus F, del. Hm2 8 ante effectiuum add. sumit H accidentalia N 9 dici CFNP et om. C, s. l. Lm2 quisque CGRS 10 loco procreatus est L procreatus est loco N quod GKS 13 editus] editus est FHNP post quoque add. ipsa FHP, s. l. Lm2 oresten LN, item 16 14 pelopen E 15 agamemnonen EG (-men) 17 quoniam] quia FHN ante Thebis s. l. a Hm2? 18 editus] editus est CL accipit C est om. G 19 pr. quisque R editus] editus est NP (est s. l. m2) 22 post uideretur add. tamen EP, s. l. Lm2 adiunxit FN 23 patria s. l. Cm2, in mg. F generati Em1 generis RSm1)
176
quemadmodum et pater. sed quoniam in significationibus euenit fere, ut sit aliquid quod intellectui significatae rei pro- pinquius esse uideatur, quoniam duas generis apposuit signi- ficationes, multitudinis scilicet et procreantis, cui generis nomen conuenientius aptetur, iudicat atque discernit dicens hanc esse promptissimam generis significationem quae a procreante deducta sit; hi enim maxime Cecropidae sunt qui a Cecrope descendunt, hi Romani, qui a Romulo. quae cum ita sint, confundi rursus generis significationes uidentur. si enim hi sunt maxime Romani qui a Romulo originem trahunt, et haec significatio illa est quae a procreante deducitur, ubi est reliqua, quam primam quoque enumerauit, quae est ‘mul- titudinis ad unum et ad se inuicem quodammodo se habentium collectio’? sed acutius intuentibus plurimae admodum diffe- rentiae sunt. aliud est enim a quolibet primo procreante genus ducere, aliud unum genus esse plurimorum. illud enim et per rectam sanguinis lineam fieri potest et non in multa diffundi, ut si per unicos familia descendat, huic enim aptabitur secunda illa generis significatio, quae a procreante deducitur; prima uero illa non nisi in multitudine consistit. illud quoque est, quod prima procreationis principium non requirit, sed, ut ipse ait, sufficit aliquo modo se habere ad id unde huiusmodi generis principium sumitur, secunda uero significatio nullam uim nisi procreante sortitur. item in illa primae significationis multitudine huius secundae particularitas continetur, ut in [*](2 fere] saepe C (ante euenit) LNPm2S intellectu G signi- ficandae FRSm2 propinquis F propinquus Gm1PR propinquum N 3 quoniamque Em2HLm2P, post quoniam add. qui Sm1, del. m2 4 generi EGH (s er.) 6 esse om. G 7 ducta R cecropides R 8 Cecrope] cecropede FR (-ide) post Romulo add. descendunt N 9 significationes generis C 11 ducitur Lm1 15 est s. l. F, post enim CL enim om. N aliquolibet (om. a) G 16 deducere CLm1 et om. N 18 si s. l. Lm2, del. Sm2 per—descendat] puer unicus familiam distendat Cm1FHN aptatur N 21 est] est intellegendum C primae Hm2 24 <a> procreante Engelbrecht prima EGHLm1RS)
177
Romanorum genere Scipiadarum genus; nam cum sint Romani, Scipiadae sunt. quoniam enim ad Romulum et ad ceteros Romanos secundum Romuli habitudinem iuncti sunt, Romani sunt, Scipiadae uero dicuntur ad secundam generis significa- tionem, quia eorum familiae Scipio et sanguinis principium fuit.

Et prius quidem appellatum est genus unius cuius- que generationis principium, dehinc etiam multitudo eorum qui sunt ab uno principio, ut a Romulo; namque diuidentes et ab aliis separantes dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus.

Sensus facilis et expeditus, si tamen ambiguitas una sol- uatur. cum enim prius multitudinis significationem retulerit ad generis nomen, post autem ad procreationis initium, nunc contrario modo illam prius a se enumeratam significationem dicere uidetur quae est procreationis, illam uero posteriorem quae est multitudinis; quod contrarium uideri potest, si quis ad ordinem superius digestae disputationis aspexerit. sed hic non de se loquitur, sed de humani consuetudine sermonis, in quo prius eam significationem generis fuisse dicit quae a procreante sit tracta, accedente uero aetate loquendi usu nomen generis etiam ad multitudinem habentem se quodam- modo ad aliquem fuisse translatum, hoc uero idcirco, quoniam [*](7—11] Porph. p. 2, 7—10 (Boeth. p. 26, 16—19).) [*](1 nam] natura CFL 2 scipiades HNP ante pr. ad add. et FHNP, s. l. Em2Lm2 post, ad om. L 4 scipiades N 5 quia] quod E et om. NP, s. l. Cm2 8 generationis in ras. Cm2 generis PR 9 nam- que (sic etiam B Bussii)] om. ΛΦ, add. Hm2\m2 nam 2 quam edd. Busse; Porph. p. 2, 8 το πλήθ-ος—δ 10 post aliis add. generibus F, s. l. Lm2 11 collationem Λ collectionem post esse HP; romanorum esse collectionem F 12 post facilis s. l. est Lm2Pm2 facile (om. et) FN expeditur FNPa.c. 13 retulerat F retulit R 14 post, ad om. FHNR, s. l. Sm2 post nunc s. l. autem Lm2 15 prius] posterius CLm2NP numeratam N 16 post uidetur add. priorem CGLNP 18 perspexerit C 21 loquendique CN et (s. l. m1?) loquendi H 23 ante hoc s. l. dicit Lm1?, post idcirco in mg. dixit Pm2)

178
superius dixerat : haec enim uidetur promptissima esse significatio, ut ab hac, id est secunda, quam promptissimam significationem esse dixit, illa quoque nuncupata uideretur, quae est multitudinis. prius enim genus inter homines appel- latum est quod quis a generante deduceret, post autem factum est, ut per loquendi usum etiam multitudinis ad aliquem [*](p. 60) quodammo|do se habentis genus diceretur propter diuisionem scilicet gentium, ut esset inter eas nominis societatisque discretio.

His igitur expletis uenit ad tertium genus quod inter philosophos tractatur cuiusque ad dialecticam facultatem multus usus est. horum quippe generum historia magis uel poesis tractat exordium, tertium uero genus apud philosophos con- sideratur. de quo hoc modo loquitur :

Aliter autem rursus genus dicitur cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum. et- enim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae sub ipso sunt specierum, uidetur etiam multi- tudinem continere omnem quae sub eo est.

Duplicem significationem generis supra posuit, nunc tertiam monstrare contendit, hanc autem ad superiorum similitudinem [*](1 superius] p. 174, 10. 14—18] Porph. p. 2, 10—13 (Boeth. p. 26, 19—23).) [*](1 enim] autem p. 174, 10 2 secundum GR a (s. l.) secunda E 5 quis Cm2 prius m1 7 duceretur Cm1 diuisiones EFHLm2NP 8 esset] est (s. l.) et E has FH 9 expeditis N ad om. F 10 cuius CF multus post usus Lm1R, multum G 11 poesi Cm1 13 hoc] 2 litt. er. C 14 genus ante rursus Λ, post dicitur Φ cui—genus (16) om. N, quod indicatur uoce usque addita (dicitur usque earum); sic (saepe etiam usque ad) paene constanter in N aliisque codd. ubi mediae lemmatum partes omissae sunt 15 ab.. similitudine GL\m2\Z 16 eorum Am2A earum—specierum] Porph. p. 2, 12 τών δφ’ lauto 17 ipso om. hm1 se m2Lp.c.\HA> sunt add. Gm2\m2 uideturque brm Busse; Porph. xai SoxeT xai etiam] enim F autem Δ 18 omnem] 2 (hm1ßm1) omnium CEGLPRShm2Um2 earum FHN, s. l. post omnium Lm2 sub eo est] PAm1AUm1ST est Φ sub eo (ipso F\m2 se Lm2) sunt (est E, s. l. G) specierum EFGHLNPp.c. (sunt eo sub a.c.) RS\m2Um2 sunt sub eo specierum C; cf. Porph. p. 2,12 s. 19 pro- posuit edd. 20 superiorem FLm1Pm1)

179
dictam esse arbitratur. superius autem dictae significationes sunt una quidem, cum nomen generis quadam principii anti- quitate ad se iunctam multitudinem contineret, alia uero, cum genus ab uno quoque procreante duceretur, quod eorum quae procreantur principium est. cum igitur sint superius duae generis propositae significationes, tertium nunc addit de quo inter philosophos sermo est, illud scilicet cui sup- ponitur species, quod idcirco genus uocatum esse sub opinionis credit ambiguo, quoniam habet aliquam similitudinem supe- riorum. nam sicut illud genus quod ad multitudinem dicitur, uno suo nomine multitudinem claudit, ita etiam genus plurimas species cohercet et continet. item ut genus illud quod secun- dum procreationem dicitur, principium quoddam est eorum quae ab ipso procreantur, ita genus speciebus suis est prin- cipium. ergo quoniam utrisque est simile, idcirco nomen quoque generis etiam in hac significatione a superioribus mutuatum esse ueri simile est.

Tripliciter igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos sermo est; quod etiam describentes adsi- [*](18—p. 180, 3] Porph. p. 2, 14—17 (Boeth. p. 26, 24—27, 2).) [*](1 dictam esse arbitratur] ut dictum est GRS autem om. C, s. l. Lm2, del. Pm2 dictae] duae Lm1, ante sunt s. l. dictae m2, duae ex dictae H (ras.) Sm2, ante dictae s. l. Pm2, ante sunt edd., post R 2 quidem om. C cum in mg. Cm2 quae m1N quadam om. EFG quandam H qua RSm1 antiquitatem H 3 ad se iunctam] CLm2 ad se et adiunctam HN ad se iniunctam Sm1 ab uno quoque iniunctam R adiunctam cett.; cf. p. 177, 2 continet Cm1 (corr. in mg. m2) Nm2 aliam G 4 deduceretur E 5 qui P 6 tertiam et qua F 7 post scilicet add. genus F, s. l. Sm2 8 ante opinionis add. suae N, post CHLP, s. l. Em1?, in mg. Sm2 se m1 9 creditur Ca.r.FR 10 a multitudine Ep.c.FHN 11 suo] sub C (nomine sub uno) FHNPm2, ex suo EL ita in mg. Cm2, s. l. Nm2 13 est] esse EGLm2RS 14 post suis add. constat FHN, post genus s. l. Em2 est] CLm1P esse cett. 15 idcirco] id C nomen post generis FHNP, post quoque L 16 in hac etiam FHN hanc significationem CP 18 cum genus—sit (p. 180, 2) om. N dicitur SAm1/AS 19 etiam] etiam et R)

180
gnauerunt genus esse dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal.

Iure tertium genus philosophi ad disputationem sumunt; hoc enim solum est quod substantiam monstrat, cetera uero aut unde quid existat aut quemadmodum a ceteris hominibus in unam quasi populi formam diuidatur ostendunt. nam illud quod multitudinem continet genus, illius multitudinis quam continet substantiam non demonstrat, sed tantum uno nomine collectionem populi facit, ut ab alterius generis populo segre- getur. item illud quod secundum procreationem dictum est, non rei procreatae substantiam monstrat, sed tantum quod eius fuerit procreationis initium. at uero genus id cui sup- ponitur species, ad speciem accommodatum speciei substantiam informat. et quia inter philosophos haec maxima est quaestio, quid unum quodque sit — tunc enim unum quodque scire uidemur, quando quid sit agnoscimus —, idcirco reiectis ceteris de hoc genere quam maxime apud philosophos sermo est, quod etiam describentes adsignauerunt ea descrip- tione quam subter annexuit. diligenter uero ait describentes, non definientes; definitio enim fit ex genere, genus autem aliud genus habere non poterit. idque obscurius est quam ut primo aditu dictum pateat. fieri autem potest ut res quae [*](1 esse ante genus Pm1, post dicentes Σ et om. F 2 differentiis R quid] iterum quod P praedicetur Γ 3 ut animal om. ΑΣ 5 est solum enim CN enim est solum FP 6 existit E (it in ras.) GLPS existet Sm1 extitit HN <multitudo> a Brandt 7 una... forma EGRS diuidantur G ostendit EGLPm1S 8 multitudinis] multi- tudinem G 12 procreantis Nm1 13 atque G 14 ad speciem om. N ad differentiam Cm2FLm1Pm2 edd. 15 quaestio est FHN 16 unum om. EGRS enim] etenim FN quodque unum G 17 uidemur] debemus E (in ras.) GPm1RS, post uidemur add. uel debemus Hm1 del. m2 post reiectis add. quia non demonstrant substantiam L temptatis temporum Sm1, del. m2 19 post quod add. genus EPm1, del. m2 20 ait ex aut Em1 addit m2NP addidit F 21 ex] de H 23 dictum om. FH dictu GLS autem] enim FNP)

181
alii genus sit, alii generi supponatur, non quasi genus, sed tamquam species sub alio collocata. unde non in eo quod genus est, supponi alicui potest, sed cum supponitur, ilico species fit. quae cum ita sint, ostenditur genus ipsum in eo quod genus est, genus habere non posse. si igitur uoluisset genus definitione concludere, nullo modo potuisset; genus enim aliud quod ei posset praeponere, non haberet, atque idcirco descriptionem ait esse factam, non definitionem. descriptio uero est, ut in priore uolumine dictum est, ex proprietatibus infor- matio quaedam rei et tamquam coloribus quibusdam depictio, cum enim plu|ra in unum conuenerint, ita ut omnia simul rei [*](p. 61) cui applicantur aequentur, nisi ex genere uel differentiis haec collectio fiat, descriptio nuncupatur. est igitur descriptio generis haec : genus est quod de pluribus et differen- tibus specie in eo quod quid sit praedicatur. tria haec requiruntur in genere, ut de pluribus praedicetur, ut de specie differentibus, ut in eo quod quid sit. de qua re quoniam ipse posterius latius disputat, nos breuiter huius rei intellegentiam significemus exemplo. sit enim nobis in forma generis animal. id de aliquibus sine dubio praedicatur, homine scilicet, equo, boue et ceteris. sed haec plura sunt. animal igitur de pluribus praedicatur, homo uero, equus atque bos talia sunt, ut a se discrepent, nec qualibet mediocri re, sed tota specie, id est tota forma suae substantiae. de quibus dicitur animal; homo enim et equus et bos animalia nuncupantur. praedicatur ergo animal de pluribus specie differentibus. sed quonam modo fit [*](9 in priore uolumine] cf. p. 42, 8—43, 6 potius quam p. 153, 10 ss.; cf. Proleg. adn. 7.) [*](1 genere G post supponatur add. sed cum (alii add. P) subponi- tur (uel sup-) CFHN, s. l. Pm2 non—potest (3) del. E 2 col- locatur CFHNPm2 non] enim EF 7 ei (eius HN) aliud quod HNPm1RS possit EGS 9 priori LN ex om. GHS, s. l. Em2Lm2 11 plurima L plura post unum C 16 post. ut om. FG 18 late E (in ras.) FHP, ecte? 19 exemplo] hoc modo CLP 20 prae- dicetur CEGPm1RS ante equo add. et FHLN, er. P 21 boue] et boue L et er. uid. C 22 a] ad Lm1S 23 mediocri re] medio- critate H 24 forma tota E (del. tota) G 26 fit om. G)
182
haec praedicatio? non enim quicquid interrogaueris, mox ani- mal respondetur : non enim si quantus sit homo interrogaueris, ‘animal’ respondebitur, ut opinor; hoc enim ad quantitatem pertinet, non ad substantiam. item si ‘qualis’ interroges, ne huic quidem responsio conuenit animalis, ceterisque omnibus inter- rogationibus hanc animalis responsionem ineptam atque inu- tilem semper esse reperies, nisi ei tantum apta est quae quid sit interroget. interrogantibus enim nobis quid sit homo, quid sit equus, quid sit bos, ‘animalia’ respondebitur. ita nomen animalis ad interrogationem ‘quid sit’ de homine, equo atque boue ac de ceteris praedicatur, unde fit ut animal praedicetur de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit. et quo- niam generis haec definitio est, animal hominis, equi, bouis genus esse necesse est. omne autem genus aliud est quod in semet ipso atque in re intellegitur, aliud quod alterius prae- dicatione. sua enim proprietas ipsum esse constituit, ad alte- rum relatio genus facit, ut ipsum animal, si eius substantiam quaeras, dicam substantiam esse animatam atque sensibilem. haec igitur definitio rem monstrat per se sicut est, non tam- quam referatur ad aliud. at uero cum dicimus animal genus esse, non, ut arbitror, tunc de re ipsa hoc dicimus, sed de ea relatione qua potest animal ad ceterorum quae sibi subiecta [*](2 non] num FHN rogaueris Cm1GS 3 ante animal add. mox F respondetur F ut] non FHN 4 post qualis add. sit FHNP, s. l. Em2, s. l. homo sit Lm2 interroges] Em1Lm1P roges cett. nec CG haec CSm2 id m1 hic FN 5 interrogantibus EG 6 ineptam] CFHNPp.c.Lm2 idiotam E (s. l. i. inertem m2) GLm1 (s. l. inpro- priam m1?) Pa.c.S Hilgard idiotam uel ineptam R idiotae Engelbrecht 7 nisi] ni C 8 interrogat Em2HN enim] autem F post. quid] quidque R 9 sit om. E animal C item EGLm1PRS 11 ac] et R 13 ante bouis add. atque FHNP 14 genus autem C 15 ante alterius add. ad CEm2HN praedicationem Em1PSm1 edd., post add. refertur Pm2 edd. 18 dicas Lm2 21 esse om. EGRS, s. l. Lm2 re om. EGR, s. l. Sm2 post hoc add. nomen C, s. l. Em2Pm2, ante FHNS de del. L, s. l. Pm2 22 relatione in ras. E ratione GLPm1R)
183
sunt praedicationem referri. itaque character est quidam ac forma generis in eo quod referri praedicatione ad eas res potest, quae cum sint plures et specie differentes, in earum tamen substantia praedicatur.

Huius autem definitionis rationem per exempla subiecit dicens :

Eorum enim quae praedicantur, alia quidem de uno dicuntur solo, sicut indiuidua ut Socrates et hic et hoc, alia uero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et propria et accidentia com- muniter, sed non proprie alicui. est autem genus qui- dem ut animal, species uero ut homo, differentia autem ut rationale, proprium ut risibile, accidens ut album, nigrum, sedere.

Omnium quae praedicantur quolibet modo, facit Porphyrius diuisionem idcirco, ut ab reliquis omnibus praedicationem generis seiungat ac separet, hoc modo. omnium, inquit, quae praedicantur, alia de singularitate, alia de pluralitate dicuntur. [*](7—14] Porph. p. 2, 17—22 (Boeth. p. 27, 2—7).) [*](1 post itaque add. ut P, s. l. Lm2 est om. R, post generis F quiddam Ea.r.G quidem CNPm1 2 praedicatione post res C 3 eo- rum CGNS, m1 in ELP 4 tantum E substantiam NR, -a ex -a CS; cf. p. 187, 11. 18 5 autem om. C, in mg. Lm2 8 indiuiduum C indibus (s. l. indiuidua Em2) diabus (a, ex e E) EG ut Socrates— hoc om. CLNP,—risibile (13) om. E (in mg. sicut socrates et hic et hoc) GH ut] sicut Em2 (in mg.) RSΑΣ et hic et hec et hoc F 9 uero om. CFLNPR autem Σ quemadmodum—risibile (13) om. CL (sed uerba est autem 11—sedere 14 exhibet p. 184, 14) NP ut genera, om. reliqua usque accidens (13) F 10 differentia Sm1 m1 pro- prium Γ 11 sed] et ΛΣ proprie] L (p. 184, 14) RΨ propria ΓΑΑΠ (ras. ex -ae) 2 (a in ras.) Φ (post alicui); Porph. p. 2, 20 ιδίως est— risibile om. R est—sedere (14) om. S 12 uero s. l. Δm2Φm2 13 ante accidens add. ut CL ut] id est CLm2P uel E et R; Porph. 2,22 otov 14 ante nigrum add. et R 16 a LPS 17 post separet add. et (F) id facit FHN, s. l. Em2 18 pr. alia] alia quidem FHN alia de singularitate om. G, s. l. Em2, post pluralitate CLm1 post. alia] alia uero FHNS dicuntur] praedicantur post singularitate FHN)

184
de singularitate uero, inquit, praedicantur quaecumque unum quodlibet habent subiectum de quo dici possint, ut ea quibus singula subiecta sunt indiuidua, ut Socrates, Plato, ut hoc album quod in hac proposita niue est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum – hoc enim uniuersale est —, sed hoc quod nunc suppositum est, nec album quod in niue est — uniuersale est enim album et nix —, sed hoc album quod in hac niue nunc esse conspicitur; hoc enim non potest de quolibet alio albo praedicari quod in hac niue est, quia ad singularitatem deductum est atque ad indiuiduam formam constrictum est indiuidui participatione. alia uero sunt quae de pluribus praedicantur, ut genera, species, differentiae et propria et accidentia communiter, [*](p. 62) sed non proprie alicui. | genera quidem de pluribus praedi- cantur speciebus suis, species uero de pluribus praedicantur indiuiduis; homo enim, quod est animalis species, plures sub se homines habet de quibus appellari possit. item equus, qui sub animali est loco speciei, plurimos habet indiuiduos equos de quibus praedicetur. differentia uero ipsa quoque de pluri- bus speciebus dici potest, ut rationale de homine ac de deo corporibusque caelestibus, quae, sicut Platoni placet, animata sunt et ratione uigentia. proprium item etsi de una specie praedicatur, de multis tamen indiuiduis dicitur, quae sub conuenienti specie collocantur, ut risibile de Platone, Socrate et ceteris indiuiduis quae homini supponuntur. accidens etiam [*](1 uero om. FHN 2 possunt CLm1 3 ante Plato add. ut FH, s. l. Lm2 et N edd. 4 quod] ut F ut] et N 6 sed] sed et F 7 niui Gm2Sm1 enim est FL 8 niui Sm1, item 9 9 hac] alia EFGR (a.c.ut uid. ac p.c.) Sm1 10 post, ad om. GHLR, s. l. Em2Nm2, in FSm2 14 propriae FGa.c.Sm1 propria CHLN post alicui uerba lemmatis p. 183, 11—14 est autem—sedere add. L 15 plurimis FN 16 post indiuiduis add. suis CFHP 17 qui] quod FHN 19 praedicatur FHN 20 potest dici E 21 quae om. R, s. l. Sm2 q. er. N 22 item] autem Lm2P specie om. C 23 tamen ante de H 25 post indiuiduis add. dicitur CLP, s. l. Hm2 hominibus EG homini* (b.? er.) L supponantur Em1GS supponuntur ante homini C)
185
de multis dicitur; album enim et nigrum de multis omnino dici potest quae a se genere specieque seiuncta sunt. sedere etiam de multis dicitur; homo enim sedet, simia sedet, aues quoque, quorum species longe diuersae sunt. accidens autem quoniam communiter accidens esse potest et proprie alicui, idcirco determinauit dicens et accidentia communiter, sed non proprie alicui. quae enim proprie alicui accidunt, indi- uidua fiunt et de uno tantum ualentia praedicari, ea quae communiter accipiuntur, de pluribus dici queunt. ut enim de niue dictum est, illud album quod in hac subiecta niue est, non est communiter accidens, sed proprie huic niui quae oculis ostensionique subiecta est. itaque ex eo quod commu- niter praedicari poterat — de multis enim album dici potest, ut albus homo, albus equus, alba nix —, factum est, ut de una tantum niue praedicari illud album possit cuius partici- patione ipsum quoque factum est singulare. omnino autem omnia genera uel species uel differentiae uel propria uel acci- dentia, si per semet ipsa speculemur in eo quod genera uel species uel differentiae uel propria uel accidentia sunt, mani- festum est quoniam de pluribus praedicantur. at si ea in his speculemur in quibus sunt, ut secundum subiecta eorum formam et substantiam metiamur, euenit ut ex pluralitate praedicationis ad singularitatem uideantur adduci. animal enim, [*](3 enim om. C et (s. l. m2) enim L sedit CN simia] post sedet FH et simia R aues] auis N set et aues F sedet auis H 4 quo- que om. FN, uero L quarum Lm1 post sunt s. l. sedent Pm2 scil, sedent Sm2 5 ante communiter add. et FHN, s. l. Em2Pm2 7 propria HN pr. alicui om. GLR quae s. l. Sm2 cum E (s. l. m2)FH enim proprie s. l. Em2Sm2 propria N accidunt ali- cui E 8 ea quae] et quae E ea quidem quae N eademque cum P et cum F cum H 9 queunt om. Em1G, s. l. Sm2 possunt E m2 Pm1 (potest m2) R 10 niui Sm1 niue est subiecta HL niui Sm1 nunc G 12 ostensione GRS ita* (q. er.) C ita quoque Sm2, ad itaque s. l. quoque Hm2 15 niui GSm1 17 differentias CE (s in er. e?) GL 20 quoniam] quod G 21 ut] et FN subiectam CEGH a.r.Lm1PSm2 22 substantiamque (om. et) FHNP metiantur E mentiamur Ca.r.Sa.c. eueniet HN pluritate Gm1P)
186
quod genus est, de pluribus praedicatur, sed cum hoc animal in Socrate consideramus — Socrates enim animal est —, ipsum animal fit indiuiduum, quoniam Socrates est indiuiduus ac singularis. item homo de pluribus quidem hominibus praedi- catur, sed si illam humanitatem quae in Socrate est indiuiduo consideremus, fit indiuidua, quoniam Socrates ipse indiuiduus est ac singularis. item differentia ut rationale de pluribus dici potest, sed in Socrate indiuidua est. risibile etiam cum de pluribus hominibus praedicetur, in Socrate fit unicum. communiter quoque accidens, ut album, cum de pluribus dici possit, in uno quoque singulari perspectum indiuiduum est. Fieri autem potuit commodior diuisio hoc modo. eorum quae dicuntur, alia quidem ad singularitatem praedicantur, alia ad pluralitatem, eorum uero quae de pluribus praedicantur, alia secundum substantiam praedicantur, alia secundum acci- dens. eorum quae secundum substantiam praedicantur, alia in eo quod quid sit dicuntur, alia in eo quod quale sit, in eo quod quid sit quidem, genus ac species, in eo quod quale sit, differentia. item eorum quae in eo quod quid sit praedi- cantur, alia de speciebus praedicantur pluribus, alia minime; de speciebus pluribus praedicantur genera, de nullis uero species. eorum autem quae secundum accidens praedicantur, alia quidem sunt quae de pluribus praedicantur, ut accidentia, [*](1 plurimis R 5 si s. l. Lm2Sm2 quae et est om. F est— indiuidua in mg. Cm2 7 est post singularis E 9 hominibus om. FN praedicatur CEGL (ante hominibus) Pm1RS dici possit N in Socrate om. ER unica Em1GS unicam Lm1 unita R 10 cum s. l. Em2Sm2 11 possit dici E singulari] singulari corpore CFHN perspectum] CE (in ras.) FH, m2 in LPS perspecta Lm1 a.c. (perfecta m1p.c.)R perfectam Pm1Sm1 profecto (alt. o in ras.) N profecto perfecta G in- diuidua EGLm1RS 12 ante eorum add. ut GRS, del. EL 13 dicun- tur] praedicantur Pm2 praedicantur] dicuntur L (ex dicantur m2) P 14 plurimis R praedicantur] dicuntur N 17 pr. quod—differentia (19) in ras. Em2 post, in eo—differentia (19) om. GR 19 iterum FN 20 pluribus (plurimis H) praedicantur FHN 21 post speciebus add. quidem FHNP pluribus om. GRS, s. l. Lm2, post praedicantur Em1Fm1 23 post pluribus add. speciebus CFHN, s. l. Em2)
187
alia quae de uno tantum, ut propria. Posset autem fieri etiam huiusmodi diuisio. eorum quae praedicantur, alia de singulis praedicantur, alia de pluribus. eorum quae de plu- ribus, alia in eo quod quid sit, alia in eo quod quale sit praedicantur. eorum quae in eo quod quid sit, alia de diffe- rentibus specie dicuntur, ut genera, alia minime, ut species, eorum autem quae in eo quod quale sit de pluribus prae- dicantur, alia quidem de differentibus specie praedicantur, ut differentiae et accidentia, alia de una tantum specie, ut propria. eorum uero quae de differentibus specie in eo quod quale sit praedicantur, alia quidem in substantia praedicantur, ut diffe- rentiae, alia in communiter euenientibus, ut accidentia. et per hanc diuisionem quinque harum rerum definitiones colligi possunt hoc modo. genus est quod | de pluribus specie differen- [*](p. 63) tibus in eo quod quid sit praedicatur. species est quod de pluribus minime specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur. differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit in substantia praedicatur. proprium est quod de una tantum specie in eo quod quale sit non in sub- stantia praedicatur. accidens est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit non in substantia praedicatur. [*](1 quae om. FN una C (s. l. add. specie) FHN possit FRS potest N 2 etiam om. LP 4 post pr. sit add. praedicantur CFHNP, s.l. Lm2 6 specie] speciebus Ea.r.FLNPS 7 autem in mg. E, s. l. Lm2 9 accidentia et differentiae C post accidentia add. communiter Pm2 edd. 10 uero om. GRS, in mg. Em2Lm2 quae in mg. Em2 de differentibus specie om. GLRS, in mg. de specie differentibus Em2 de om. C 11 substantiam RSa.r. 12 conuenientibus Pm2 13 de- finitiones] diuisiones FHm1 14 specie differentibus hic F, post quid sit (15) cett.; cf. proxima et p. 193, 1 15 est] autem E 18 substan- tiam R proprium—praedicatur (20)] om. GR, in mg. Em2 proprium (uero s. l. add. Lm2) est quod de pluribus minime specie differentibus in eo quod quale ait (sit s. l. Lm2) non in substantia praedicatur LPm2 non in substantiam praedicatur Sm1, del. m2, in sup. mg. (ante non inse- renda) haec proprium est quod de pluribus specie minime differentibus, deinde pauca uerba, quorum extremum <praedi>cat<ur>, cum mg. abscisa, sequuntur uerba accidens est (20)—praedicatur (21), m2 20 ante specie add. et CE (del.) GLP)
188

Et nos quidem has diuisiones fecimus, ut omnia a semet ipsis separaremus, Porphyrio uero alia fuit intentio. non enim omnia nunc a semet ipsis disiungere festinabat, sed tantum ut cetera a generis forma et proprietate separaret. idcirco diuisit quidem omnia quae praedicantur aut in ea quae de singulis praedicantur, aut in ea quae de pluribus, ea uero quae de pluribus praedicantur, aut genera esse dixit aut species aut cetera, horumque exempla subiciens adiungit :

Ab his ergo quae de uno solo praedicantur, diffe- runt genera eo quod de pluribus adsignata praedi- centur, ab his autem quae de pluribus, ab speciebus quidem, quoniam species etsi de pluribus praedican- tur, sed non de differentibus specie, sed numero; homo enim cum sit species, de Socrate et Platone praedicatur, qui non specie differunt a se inuicem, sed numero, animal uero cum genus sit, de homine et boue et equo praedicatur, qui differunt a se inui- cem et specie quoque, non numero solo. a proprio uero differt genus, quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium, praedicatur et de his quae sub una specie sunt indiuiduis, quemadmodum [*](9—p. 189, 16] Porph. p. 2, 22—3, 14 (Boeth. p. 27, 8—28, 7).) [*](2 separemus GNRm1Sm1 porphirii Lm1 fuit alia CN 4 forma generis H separet NPa.c.Sm1 ante idcirco add. hic FRS 5 diuisit s. l. Em2 separauit m1 quidem s. l. R, ante diuisit L 6 praedicarentur FHLm2Pm2 plurimis Em1Lm2 uero] autem C 7 plurimis FGm2N praedicarentur FHLm2 8 horum F 9 Ab om. GHP, s. l. ER ergo] uero H praedicarentur N 10 prae- dicantur Em1GLm2PRSm2 Busse 11 ab his—accidens (p. 189, 14)] Ω, om. cett., sed in S particulae lemmatis plerumque HISTORIA (cf. ad p. 167, 21) inscriptae uariis locis expositionis p. 189, 17—193, 16 insertae sunt, item particulae quaedam in L; quorum locorum lectiones hic pro- ponentur post. ab] Ω (etiam B Bussii) a edd. Busse 12 post quidem add. differunt genera Γ praedicatur ΛΣ 13 sed non] sed om. Σ non tamen Hm2‘i’ 14 Platone] de platone A 16 sit genus Σ 17 boue] de boue Γ 18 et om. ΓΦ non] Porph. p. 3, 1 aX\’ οΰχί solum edd. cum Porph. τώ άριθ·μώ μόνον 20 hiis Φ 21 una om. Porph. p. 3, 3)

189
risibile de homine solo et de particularibus homini- bus, genus autem non de una specie praedicatur, sed de pluribus et differentibus specie. a differentia uero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus, quoniam etsi de pluribus et differentibus spe- cie praedicantur differentiae et communiter acciden- tia, sed non in eo quod quid sit praedicantur, sed in eo quod quale quid sit. interrogantibus enim nobis illud de quo praedicantur haec, non in eo quod quid sit dicimus praedicari, sed magis in eo quod quale sit. interroganti enim qualis est homo, dicimus ratio- nalis, et in eo quod qualis est coruus, dicimus quo- niam niger. est autem rationale quidem differentia, nigrum uero accidens. quando autem quid est homo interrogamur, animal respondemus; erat autem homi- nis genus animal.

Nunc genus a ceteris omnibus quae quolibet modo praedi- [*](3 specie s. l. Γ, om. optimi codd. Porph. p. 3,5, delend. uid. Bussio 5 locum quoniam—animal (16) post genus p. 193, 18 add. LS etiamsi LSsΠ*ΙΓ specie differentibus ΛΣ; Porph. p. 3, 6 διαφερόντων τψ ειόει 6 differentia Lm2S 7 sed non] Δ (ad sed s. l. id est tamen m1?) Π (ad sed s. l. uel tamen m1?) A Busse tamen non LSΤΣΦ non tamen Ψ edd.; Porph. p. 3, 8 άλλ’ οόκ, cf. supra p. 188, 13, infra 190, 12 7 sit om. L sed in eo quod quale quid sit] codd. cum Porph. p. 3, 8 codicib. Lm2Mm2 άλλ’ έν τψ όποιον τ£ έστιν, delend. uid. Bussio 8 quid om. SΦ interrogantibus—sit (11) om. Φ ad interrogantibus s. l. uel interrogati Δ nobis] LSAm2Ii (del. m2) Busse nos Am1 (enim post nos,) Ψ, om. ΓΔ2 (decst Φ); Porph. p. 3, 8 έρωτησάντων γάρ ήμών uel τινών codd. 9 post illud s. l. quomodo (m1?) uel de quo (m2) Δ haec s. l. Lm2 10 post quale add. quid Π (del. m2) Ψm Busse, om. LSVMpbr, om. etiam p. 194, 7 (cf. p. 195, 4. 196, 8. 15), aliquid s. l. Λ (deest Φ); Porph. p. 3, 10 έν τψ ποιόν τί έατιν 11 interroganti] ΑΣa.r.Ψ interrogantibus S interrogati cett.; Porph. p, 3, 10 έν γάρ τψ έρωταν 12. dicimus] Πm2ΣΨ, om. Φ, dicitur cett.; Porph. p. 3, 11 οομέν 14 autem om. N quid est] quidem FN qui Gm1, s. l. est m2 quod est L 15 interrogamus PA, m1 in EGRZ interrogemus S erat] RS, m1 in ΡΔΛ, est 1 erit cett.; Porph. p. 3, 13 vjv genus ho- minis Σ)

190
cantur separare contendit hoc modo. quoniam enim genus de pluribus praedicatur, statim differt ab his quidem quae de uno tantum praedicantur quaeque unum quodlibet habent indiui- duum ac singulare sublectum; sed haec differentia generis ab his quae de uno praedicantur, communis ei est cum ceteris, id est specie, differentia, proprio atque accidenti idcirco, quo- niam ipsa quoque de pluribus praedicantur. horum igitur sin- gulorum differentias a genere colligit, ut solum intellegendum genus quale sit sub animi deducat aspectum, dicens : ab his autem quae de pluribus praedicantur, differt genus, ab speciebus quidem primum, quoniam species etsi de pluribus praedicantur, non tamen de differentibus specie, sed numero. species enim sub se plurimas species habere non poterit, alioquin genus, non species appellaretur. [*](p. 64) si enim genus est quod de pluribus specie | differentibus in eo quod quid sit praedicatur, cum species de pluribus dicatur et in eo quod quid sit, huic si adiciatur ut de specie differenti- bus praedicetur, speciei forma transit in generis; id quoque exemplo intellegi fas est. homo enim praedicatur de Socrate, Platone et ceteris quae a se non specie disiuncta sunt, sicut homo atque equus, sed numero : quod quidem habet dubitationem quid sit hoc quod dicitur numero differre. numero enim differre aliquid uidebitur quotiens numerus a [*](2 quidem om. CHN qui G, ex quae Lm2 3 post praedicantur add. ut socrates et hic et hoc H quae CN 5 uno] uno solo LS est ei L est om. CEHN 6 post specie add. et FHP, s. l. Lm2 accidente Lm2Pm1N 9 aspectum deducat E ab] CL (s. l.) NSm2, om. cett. 10 autem] enim P post pluribus add. id est (add. specie, sed del. E) ab his quae (haec s. l. E) de pluribus Em2GPRS 11 a R primum om. S, s. l. Lm2; deest p. 188, 12 12 praedicatur S non tamen] sed non S de om. FHNP 15 plurimis Em2GPRS 16 plurimis EGR dicatur] praedicetur C praedicatur edd. 19 fas est] placet HNPm1 post enim s. l. cum sit species Em2Pm2 (ex p. 188,14) quod est species Lm2 20 et ceteris del. E qui Ep. c. disiuncta (ad quod s. l. differunt)—equus del. E 21 post equus add. uel bos LP 23 differre (in mg. H) post aliquid FHLN aliquis GS quoties (-cies) EPRS)
191
numero differt, ut grex boum qui fortasse continet triginta boues, differt numero ab alio boum grege, si centum in se contineat boues; in eo enim quod grex est, non differunt, in eo quod boues, ne eo quidem : numero igitur differunt, quod illi plures, illi uero sunt pauciores. quomodo igitur So- crates et Plato specie non differunt, sed numero, cum et So- crates unus sit et Plato unus, unitas uero numero ab unitate non differat? sed ita intellegendum quod dictum est numero differentibus, id est in numerando differentibus, hoc est dum numerantur differentibus. cum enim dicimus ‘hic Socrates est, hic Plato’, duas fecimus unitates, ac si digito tangamus dicentes ‘hic unus est’ de Socrate, rursus de Platone ‘hic unus est’, non eadem unitas in Socrate numerata est quae in Pla- tone. alioquin posset fieri ut secundo tacto Socrate Plato etiam monstraretur. quod non fit. nisi enim tetigeris Socratem uel mente uel digito itemque tetigeris Platonem, non facies duos, dum numerantur. ergo differunt quae sunt numero dif- ferentia. cum igitur species de numero differentibus, non de specie praedicetur, genus de pluribus et differentibus specie dicitur, ut de boue, de equo et de ceteris quae a se specie inuicem differunt, non numero solo. tribus enim modis unum quodque uel differre ab aliquo dicitur uel alicui idem esse, [*](3 continet EGLRS differt C, add. neque CP, s. l. Hm2, s. l. nec Lm2 4 ne—differunt] H (post quidem del. haec m2) N igitur om. EG nec in eo (recte?) quidem differunt. Igitur numero differunt L non nisi quidem numero. Igitur differunt numero F non nisi (eo add. S, sed del.) quidem numero differunt RS Numero igitur (Igitur numero C) differunt, cet. om. CP 5 quomodo] quo R igitur] uero C 6 specie—Plato om. F 7 pr. unum PS 8 differt CEm2NPR post intellegendum add. est CL 10 dum] cum F 12 ante rursus s. l. et S 14 possit FLRS posset fieri in mg. Cm2 ut] in Cm2Em2G tactu socrates Em1G 15 ante etiam add. et (sed et in etiam del. uid. E) EG demonstraretur LP 19 speciebus CFHN post genus s. l. quoque Lm2 et om. Em1 (s. l. et de m2) R specie differentibus EF 20 pr. de om. CL et om. FH de s. l. Em2Lm2 ceterisque quae F inuicem specie FN)
192
genere, specie, numero. quaecumque igitur genere eadem sunt, non necesse est eadem esse specie, ut si eadem sint genere, differant specie. si uero eadem sint specie, genere quoque eadem esse necesse est, ut cum homo atque equus idem sint genere — uterque enim animal nuncupatur —, differunt specie, quoniam alia est hominis species, alia equi. Socrates uero atque Plato cum idem sint specie, idem quoque sunt genere; utrique enim et sub hominis et sub animalis praedicatione ponuntur. si quid uero uel genere uel specie idem sit, non necesse est idem esse numero, quod si idem sit numero, idem et specie et genere esse necesse est; ut Socrates et Plato, cum et genere animalis et specie hominis idem sint, numero tamen reperiun- tur esse disiuncti. gladius uero atque ensis idem sunt numero, nihil enim omnino aliud est ensis quam gladius, sed nec specie diuersi sunt, utrumque enim gladius est, nec genere, utrumque enim instrumentum est, quod est gladii genus. quoniam igitur homo, bos atque equus, de quibus animal praedicatur, specie differunt, numero ergo etiam eos differre necesse est. idcirco hoc plus habet genus ab specie, quod de specie differentibus praedicatur. nam si integram generis defi- nitionem demus, dabimus hoc modo : genus est quod de plu- [*](1 ante genere add. id est P, s. l. Hm2Lm2 genere—esse specie om. EGRS numero] et numero C 2 esse post specie C, ante eadem FH ut si—differant specie om. FHNPm1, in mg. add., sed del. m2 genere—eadem sint om. C 3 sunt F 4 est] esse (idem ante necesse) GSm1 sunt EFGKHm1NRSm1 5 animalia FHN nuncupantur FHNS differentia Hm1N 6 species om. FG, ante est C 7 uterqne EGLPRS, recte? 8 et om. CP sub hominis et om. GLRS, s. l. Em2Pm2 post, sub om. C ponitur Lm2Sm2 9 sit] sint S sunt Fm1 (in mg. est m2) Nm1 10 quod si—necesse est post disiuncti (13) transpos. et 13 enim pro uero scr. brm 12 tamen] tantum CLm1 15 diuersi* (s er.), om, sunt C est gladius FN 16 ad instrumentum s. l. bellicum Em2 17 bos ante homo EG atque bos post equus FN 18 ergo om. FHNP, del. Cm1? Lm1? Sm2 etiam s. l. Lm1? 19 ante id- circo add. et F, s. l. Sm2 ab specie om. EGLS a R de] a R ab CEGLS 20 post specie s. l. quidem L definitionem (uel diff-) generis FHNP 21 dabimus om. EG (add. dicimus post modo) RS, s. l. Lm2, post modo C)
193
ribus specie et numero differentibus in eo quod quid sit prae- dicatur, at uero speciei sic : species est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur. A proprio uero differt genus, quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium, praedicatur et de his quae sub una specie sunt indiuiduis. proprium semper uni speciei adesse potest neque eam relinquit nec transit ad aliam, atque idcirco proprium nuncupatum est, ut risibile hominis; itaque et de ea specie cuius est proprium praedicatur et de his indiuiduis quae sub illa sunt specie, ut risibile de homine dicitur et de Socrate et Platone et ceteris quae sub hominis nomine continentur. genus uero non de una tantum specie, ut dictum est, sed de pluribus. differt igitur genus a proprio eo quod de pluribus speciebus praedi- catur, cum proprium de una tantum de qua dicitur appelletur et de his quae sub illa sunt indiuiduis. A differentia uero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus. differentiae atque accidentis discrepantiam a genere una separatione concludit. omnino enim quia haec in eo quod quid sit minime praedicantur, eo ipso segregantur a genere; nam in ceteris quidem propinqua sunt generi, nam et [*](1 specie—differentibus] specie non (non Lm2 s. l. et R et cum cett. P) numero solo (solo s. l. Lm2, om. P) differentibus LPR 2 plurimis S 3 in—sit om. HN 4 proprium] prius S proprium—praedicatur] pro- prium praedicatur et de una sola specie C quidem—est proprium om. G, s. l. Em2 quidem om. etiam S 6 post proprium add. uero N enim brm 7 uni om. GS, post speciei E (s. l. m2) HR 9 post hominis add. est edd. 11 et] ut RS de om. FN, s. l. Pm2 Platone] de platone G et ceteris] ceterisque FHNP 12 qui Em2 13 ut s. l. Hm2Pm2 de om. N plurimis CEm1GNR, add. et differentibus specie S, in mg. Pm2 (om. specie) 14 praedicetur Lm2P 15 post tantum s. l. specie Lm2 appellatur FHm1NR 17 sunt accidentibus] accidunt HN 18 genus] cf. ad p. 189, 5; post locum p. 189, 5—16 uerba Quare—praedicantur p. 194, 20 s. add. L discrepantia FL 19 separatione del. et s. l. diffinitione Em2, post separatione add. uel definitione Hm1, del. m2 20 sint Em2HN 21 in] CL (s. l. m2) N, om. cett.)
194
de pluribus praedicantur et de specie differentibus, sed non [*](p. 65) in eo quod quid sit. si quis enim | interroget : qualis est homo? respondetur rationalis, quod est differentia; si quis : qualis est coruus? dicitur niger, quod est accidens. si autem interroges : quid est homo? animal respondebitur, quod est genus. quod uero ait : haec non in eo quod quid sit dicimus praedi- cari, sed magis in eo quod quale sit, hoc magis quaesti- oni occurrit huiusmodi. Aristoteles enim differentias in sub- stantia putat oportere praedicari. quod autem in substantia praedicatur, hoc rem de qua praedicatur, non quale sit, sed quid sit ostendit. unde non uidetur differentia in eo quod quale sit praedicari, sed potius in eo quod quid sit. sed sol- uitur hoc modo. differentia enim ita substantiam demonstrat, ut circa substantiam qualitatem determinet, id est substanti- alem proferat qualitatem. quod ergo dictum est magis, tale est tamquam si diceret : uidetur quidem substantiam significare atque idcirco in eo quod quid sit praedicari, sed magis illud est uerius, quia tametsi substantiam monstret, tamen in eo quod quale sit praedicatur.

Quare de pluribus praedicari diuidit genus ab his quae de uno solo eorum quae sunt indiuidua praedi- cantur, differentibus uero specie separat ab his quae [*](20—p. 195, 5| Porph. p. 3, 14—19 (Boeth. p. 28, 7—13).) [*](1 plurimis FH 3 respondebitur R rationabilis N quis om. R, post s. l. scil. (om. brm) interroget Hm2brm post, est om. HN 4 dicetur FHN interrogetis N 9 autem] uero FHN 10 qualis Cm2FHP 16 tamquam] ac F 20 uerba Quare—praedicantur (21) et p. 193, 18 et hic (hic om. praedicatur) habet L, eadem iam ante lemma add. S predicari ex preditur Pm2 genus diuidit hic L hiis F 21 sola F eorum—accidentibus (p.195, 3)] Ω, in sup. mg. non sunt indiuidua (21)— accidentibus add. Lm2? dicuntur ut indiuidua quae de una solummodo substantia dicuntur R, om. cett. codd. eorum quae sunt indiuidua om. p. 193, 18 L eorum om. L (hic) A 22 ante differentibus add. de ΓΛΦ; differentibus—quibus praedicantur (195, 5) post colligamus p. 196,1 inseruit S, itaque uerba quae (195, 3)—quibus praedicantur (195, 5) et illic et hic habet separatur Φ, in mg. genus add. Γ)

195
sicut species praedicantur uel sicut propria; in eo autem quod quid sit praedicari diuidit a differentiis et communiter accidentibus, quae non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit uel quodammodo se habens praedicantur de quibus praedicantur.

Tria esse diximus quae significationem hanc tertiam generis informarent, id est de pluribus praedicari, de specie differenti- bus et in eo quod quid sit. quae singulae partes genus a ceteris quae quomodolibet praedicantur distribuunt ac secer- nunt, quod ipse breuiter colligens dicit; id enim quod de pluribus praedicatur, genus ab his diuidit quae de uno tan- tum praedicantur indiuiduo. indiuiduum autem pluribus dici- tur modis. dicitur indiuiduum quod omnino secari non potest, ut unitas uel mens; dicitur indiuiduum quod ob soliditatem diuidi nequit, ut adamans; dicitur indiuiduum cuius praedicatio in reliqua similia non conuenit, ut Socrates : nam cum illi sint ceteri homines similes, non conuenit proprietas et praedi- catio Socratis in ceteris. ergo ab his quae de uno tantum praedicantur, genus differt eo quod de pluribus praedicatur. restant igitur quattuor, species et proprium, differentia et acci- [*](6 diximus] p. 181, 15.) [*](2 diuiditur Φ, s. l. genus add. Lm2 differentibus S 3 ante quae add. et CEGP quae om. R non om. S (hic) quod] quia R 4 post. sit] Σ est cett; cf. p. 196, 8 quodammodo in ras. Em2 quod ad modum CG quemadmodum LP quod a modo R quomodo Ψ edd. Busse; Porph. p. 3, 19 πώς; cf. supra p. 128, 10 5 praedicantur om. ΓΦ ante de quibus add. de his S (ad p. 194, 22) ab his Σ his A hiis Φ de quibus praedicantur] S (ad p. 194, 22) ΓΛ (de s. l.) 2Φ, om. cett. 7 informant FHm1N post, de] Hm2LPm2, om, CEGNRS, sed FHm1Pm1; cf. p. 181, 16 8 et om. R 9 quolibet modo CL (modo s. l. m2) N quo***libet (libe er. uid.) F praedicatur GPm1 10 col- ligens breuiter EGS 12 dicitur pluribus C 13 non potest secari CFN 14 indiuiduum—dicitur (15) om. G 15 adamas HLm1P (-as ras. ex -ans), amans R 18 ceteros NP 20 igitur] ergo FP dif- ferentiae EHa.c.NP, ante add. et H, s. l. Lm2)

196
dens, quorum a genere differentias colligamus. singulis igitur differentiis ab his rebus segregabitur genus. ea quidem dif- ferentia qua de specie differentibus genus dicitur, separat ab his quae sicut species praedicantur uel sicut propria. species enim omnino de nulla specie dicitur, proprium uero de una tantum specie praedicatur atque ideo non de specie differenti- bus. item genus a differentia et accidenti differt, quod in eo quod quid sit praedicatur; illa enim in eo quod quale sit appellantur, ut dictum est. itaque genus quidem ab his quae de uno praedicantur differt in quantitate praedicationis, ab speciebus uero et proprio in subiectorum natura, quoniam genus de specie differentibus dicitur, proprium uero et species minime. item genus in qualitate praedicationis a differentia accidentique diuiditur. qualitas enim praedicationis quaedam est uel in eo quod quid sit uel in eo quod quale sit praedicari.

Nihil igitur neque superfluum neque minus con- tinet generis dicta descriptio.

Omnis descriptio uel definitio debet ei quod definitur aequari. si enim definitio definito non sit aequalis et si quidem maior sit, etiam quaedam alia continebit et non necesse est ut semper definiti substantiam monstret; si minor, ad omnem definitionem [*](16 s.] Porph. p. 3, 19 s. (Boeth. p. 28, 13 s.)) [*](1 quarum Cm1Lm1 colligamus ante differentias C colligemus (e ex i) H; cf. ad p. 194, 22 2 ea quidem—dicitur om. S 3 post differentibus add. praedicari edd. separat ab his] FLm1R dum separat ab his S differt ab his CN differt (s. l. Em2) ab (a L) specie et proprio HP, s. l. Lm2(seperat—propria [4] del. Lm2, om. P), s. l. et ab his add. Hm2, om. EG separatur ab his edd.; cf. p. 194, 20 4 praedicantur post propria H 5 nulla] nulla alia LS 8 enim] uero FHN 10 a LNR 13 ab FHP (b er.) 15 praedicare GR 16 Nihil ex Nil Pm1? pr. neque om. ΛΛΠΣΨ Porph. p. 3, 19 Busse, del. Γm2 17 genus F dicta om. E, s. l. Σ, post descriptio G locus Porph. p. 3, 19 s. plenior est (cf. τής έννοιας, quod deest ap. Boeth.) 18 Omnis descriptio in mg. Em2 (in contextu ras.), om. GR, s. l. Sm2 post Omnis add. enim L, s. l. Sm2, post debet C (er.) EGR 19 definito om. FPS et om. CFN 21 definitio (uel diff) Ca.r.N post si s. l. sit L definitio C definiti (uel diff-) Em2HN)

197
substantiae non peruenit. omnia enim quae maiora sunt, de minoribus praedicantur, ut animal de homine, minora uero de maioribus minime; nemo enim uere dicere potest ‘omne animal homo est’. atque idcirco si sibi praedicatio conuertenda est, aequalis oportebit sit. id autem fieri potest, si neque super- fluum quicquam habet neque di|minutum, ut in ea ipsa generis [*](p. 66) descriptione. dictum est enim esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicetur, quae descriptio cum genere conuerti potest, ut dicamus quicquid de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicetur, id esse genus. quodsi conuerti potest, ut ait, nec plus neque minus continet generis facta descriptio.

[*](1 substantiam CEm2 4 pr. est om. C 5 oporteat EGHL (a del.) PRS ante sit add. ut E (in ras. m2) FLNPR, s. l. Cm2Hm2 6 habeat R diminutiuum Em1 7 enim est G esse s. l. Em2L, post genus Pm2 8 praedicatur Em2FNa.c. 9 post ut s. l. si Lm2 quicquid] quod EGLm1RS 10 praedicatur Em2 11 conuerti potest] * (ñ er.) con- uertitur C conuertitur. est F conuerti (non del.) potest S neque— neque FLm2P nec—nec HLm1 neque—nec N 12 continet s. l. Nm2 Sm2, om. F, post generis CEGL facta] dicta p. 196, 17 ANICII MANLII (MALLII G) SEVERINI BOETII V. C. ET ILL EXCONS. ORD. PATRICII IN ISAGOGAS (YSAGOG. E) PORPHYRII ID EST INTRODVCTIONEM (introductiones C) A SE TRANSLATAS EDITI- ONIS SECVNDAE COMMENTARIVS SECVNDVS EXPLIC. (commen- tum in secdo lib. explic. C, post PORPHYRII add. SCDE EXPOSITIO- NIS LIB. II. EXPLICIT E) INCIPIT LIBER TERTIVS C (pleraque litt. minusc. scr.) GE (uariis cum scripturis compendiisque); sede trans- lationis comtarius expł incip lib IΙI. L; EXPL COMMENTARIVS. II. INCIPIT LIB TERTIVS. S; EXPLIC COMENTORV LIBER SCDS. INCIPIT TERTIVS N·, EXPLICIT LIBER SECDS. INCIPIT LIBER TERTIVS (TERCIVS LIBER P) FP; INCIPIT LIBER TERTIVS R; subscriptio deest in H)